Note 102) — III
Reading edition
Singulariter in multis conuenire Maximum Victorinum et Diomedem uidit L. Spengel allg. schulzeitg. 1832 II p. 286, ut supra monui. sed consensus ille magis in dispositionibus quam in rebus conspicuus est (exempli gratia cf. adnotationem ad fr. 93), nam omnia fere doctiora apud Victorinum desunt. quem e Diomede hausisse non credet, qui rerum diuersam tractationem et diuersum ordinem spectat. tertium igitur habemus testem, quamquam longe a fonte remotum, de libro Varroniano.