← Table of contents
De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Note 98) — III

Reading edition

103 98) Idem scholiasta p. 737, 22: ἐαν οὖν τὸ πάλαι τέσσαρα μέρη ἦν τῆς γραμματικῆς, πῶς νῦν ἕξ αὐτά φησιν ὁ Διονύσιος; τὸ ἓν ἐξ αὐτῶν ἐτμήθη εἰς τρία καὶ τὰ μὲν ἄλλα τρία γεγόνασιν ἕξ. τὸ ποῖον ἐτμήθη εἰς τρια̣; τὸ διορθωτικον. cf. p. 659. 671. 683. 728. E. Meier opusc. II p. 21 sq. sed euidenter errauit qui haec scripsit. ex tribus partibus enim, quas in διορθωτικῷ coniunctas esse dicit, prima (γλωσσῶν καὶ ἱστοριῶν ἀπόδοσις) omnino non ad διόρθωσιν sed ad ἐξήγησιν paullo plus quam apud Dionysium amplificatam pertinet et similiter reliquae duae, analogiae et etymologiae inuentio, quamquam hae praesertim analogia non raro emendationis duces erant; Dionysius uero de earum in διορθώσει usu nihil significat. uerum potius haec altera diuisio ex Dionusiana orta est (cf. H. Steinthal gesch. d. sprachw. p. 547), sed prorsus alio spectat. Dionusius enim in sua diuisione sex omnino partes praecipuas grammaticae quae tunc erat conprehendit, altera tamen ad praeclaram tantum industriam doctorum uirorum pertinet, quae in legendis recensendis aestimandis poetarum scriptorumque libris uertebatur, et egregie summam rerum conplectitur.

Return to III
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings