← Table of contents
De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Note 97) — III

Reading edition

Ex Sexti Empirici adu. gramm. 47: τάχα δὲ ὡς φασὶν οἱ περὶ τὸν Ἀσκληπιάδην, καὶ αὐτὴ ἀπὸ μὲν γραμμάτων ὠνόμασται, οὐκ ἀπὸ τούτων δὲ ἀφ᾽ ὧν καὶ ἡ γραμματιστική, ἀλλ᾽ ἐκείνη μὲν ἀπὸ τῶν στοιχείων, αἵτη δὲ ἀπὸ τῶν συγγραμμάτων περὶ οἷς πονεῖται sequitur Asclepiadis discipulis (qua loquendi formula plerumque nihil nisi praeceptoris sententia intellegenda est) hanc partitionem notam fuisse. Asclepiadem illum esse Myrleanum negauit Lehrs l. l. p. 436, quia Dionysii artem, quam Asclepiadem nostrum legisse constat (Sext. Emp. l. s. 72), post Myrleani tempora conscriptam esse putabat. hanc offensionem cum sustulerit M. Schmidt in conmentatione saepius adlata (cuius cf. p. 510) nihil obstat, quominus nostrum pro Myrleano accipiamus. fuit hic Cratelis discipulus (cf. C. Wachsmuth de Crat. Mall. p. 6), Cratetei autem qui crisin a grammatica tamquam maiorem discernere solebant, facile quoque gradum alterum, bonorum ludi magistrorum munus, seiungere potuerunt. optime autem conuenit temporum ratio. Asclepiadem Myrleanum ‘primo ante Christum n. saeculo ita ut certe natales ante annum septuagesimum ponendi sint’ floruisse ostendit Lehrs l. s. p. 432 cf. M. Sengebusch diss. Hom. I p. 61, aetas igitur eius inter Dionysii Thracis et Varronis tempora intercedit.

Return to III
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings