DE VTILITATE SERMONIS
Reading edition
IIII
110 regulis iam legi non potest in N add. Fabricius | Aenigmatis Varro de utilitate sermonis IIII. ait enim Plinius: quamquam ab hoc poemate his poematibus facere debeat, tamen consuetudini et suauitati aurium censet summam esse tribuendam et quia graeca nomina non debent latinis regulis alligari.
223
110. Char. p. 123, 3: Aenigmatis Varro ... esse tribuendam, ut in Aceste et Anchise Maroni diximus placitum (cf. p. 67, 15), et quia ... regulis alligari. Consent, p. 2040 P.: secundus modus quo etsi cadunt in regulam regulae tamen ueluti addictae non seruiunt. ea sunt quae semper singularia sunt, ut lux. item quae septimi casus tantum singularia sunt ut sponte tabo. nihil enim prodest esse litteram in his nominibus ablatiuo singulari debitam, cum alia plurali numero non attingant, alia eodem modo non mutent. item graeca quae E littera correpta terminantur, ut ab hoc schemate. hoc enim liberum est nobis et ad nostram regulam declinare ut horum schematum his et ab his schematibus, at in contrarium ducere quae nostra non sunt ut schematum schematis declinemus, sicut plerumque et in Cicerone et in Varrone legimus.