← Table of contents
De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Note 134) — V

Reading edition

E Charisi uerbis pix singulariter dicitur ut ait Varro de similitudine uerborum II, quamuis Vergilius (geo. III 450) dixerit; Idaeasque pices et pingues unguine ceras effecit grammaticus incertus de generibus nominum a Mauritio Haupt post Ouidi Halieutica p. 74 sq., deinde plenior a F. G. Ottone Gissae 1850 editus haec (p. 93 H. p. 49 O.): pix gen. fem. ut Varro: Idaeasque pices. idem p. 92 H. p. 48 O. et p. 104 H. p. 59 O. Ouidi, p. 45 H. p. 50 O. et p. 98 H. p. 53 O. Lucili, p. 101 H. p. 56 O. Vergili uerba pro Varronianis uendidit. talis homo nullam habet fidem et neglexi quae apud eum leguntur. ne autem prorsus desint hic adscribam duo uel tria testimonia, quae ad Varronis libros grammaticos fortasse pertinere possent. 50 p. 28 O.: calcem hominis aut iumenti fem. gen. dicendum ut Virgilius (Aen. XI 714): ferrata calce fatigat. calx uero aedificiorum fem. gen. cuius nom. calcs per s non per x ut Varro: calcs circum fura quam, quae misere quidem corrupta sunt, praeterea autem Varronis mentem non adsecutus est scriptor (cf. de x littera supra p. 124). 63 p. 31 O.: compago gen. fem., ut Varro: haec compages. 312 p. 99 H. p. 53 O.: stiria dicuntur ab stillis quid Virgilius genere fem., Varro neutro dixerit. sed uicit Virgilii auctoritas, cf. Seru. in Verg. geo. III 366. gloss. ant. ap. A. Mai. class. auct. VII p. 581.

Return to V
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings