Note 125) — IIII
Reading edition
Verba Victorini (I 4, 4 p. 2456 P.) Attius cum scriberet anguis angulus (anguies angules cod. Paris. 7539 Gaisfordi et cod. Valentinianus cf. Ritschl l. s. p. 23) imponebat referenda sunt ad ea quae praecedunt consonantes litteras non geminabant, ...sed supra litteram quam geminari oportebat scilicet sicilicum imponebant..., sicut apparet in multis adhuc ueteribus ita scriptis libris. iidem uoces, quae pressiore sono educuntur ausus causa fusus odiosus per duo S scribebant aussus (caussa fussus odiossus). iuxta autem non ponebant CM, deinde nec Alcmenam dicebant nec Tecmesam e. q. s. in quibus quaedam de scribendo nomine Tecmesa cum duobus S excidisse puto, a quibus ad formas Tecumesa et Tecmesa declinarit Victorinus, quem quidem satis neglegenter scripsisse uel hic locus docet. de sicilico cf. Ritschl. prisc. lat. mon. epigr. enarr. p. 81.