Note 126) — IIII
Reading edition
128 126) Lydum hunc locum scholiis Vergilianis debere iudicauit I. F. Schultze quaest. Lyd. I p. 17. 43, quod, quamuis ipsum Diogeniani Varronis Catonis libros, quos omnes eodem loco laudat, legisse minime credam, certum non est. Seruius quidem ad Aen. I 292 Quirinum a κοιράνῳ, eundem Lydus a κυρίῳ ducit, et scholia ad eum uersum fortasse quondam pleniora erant Lydumque praeterea permulta simulasse et sine ulla religione fontibus suis usum esse (cf. Schultze l. l. p. 47 sq.) scimus; sed his omnibus concessis parum similes Lydi Seruique expositiones sunt, quam ut illud inde efficias.