Note 120) — IIII
Reading edition
Minus patet, quid Caesarem (Pomp. ad Don. I 17 p. 27) mouerit ut undecim tantum litteras adsignaret antiquissimis romanis. fortasse, si tam peruersas opiniones explicare operae pretium est, has admisit: A E I O, nam V alios quoque omisisse uidimus, B C D, quorum singula simul pro tenuibus, uel tenuia pro mediis posita essent, L M N R. restat S, quod nonnulli ut Messala Coruinus (cf. Quint. inst. orat. I 7, 23. Mart. Cap. III 245 p. 55 Gr. Cledon. p. 1882 sq. Prisc. I 42 p. 32, 19) sibilum esse uoluerunt, nisi eos Caesar secutus est, qui Appium Claudium Caecum demum R inuenisse putabant (Pomp. de orig. iur. Digest. I 2, 2, 36). undecim litteras Palamedem inuenisse tradit Hygin. fab. 277, ubi G. I. Vossius Arist. I 10 p. 35 F. sexdecim scribere maluit, cf. O. Iahn Palam. p. 24.