Note 39) — II
Reading edition
54 39) Eadem quae Glaucus Samius prosodiis prioribus dederat nomina recurrunt in fragmento quod ex eodem fonte, Herodiano ut uidetur, atque Arcadii qui dicitur liber uigesimus fluxit et secundum codicem Parisinum 2603 a Goettlingio ad calcem Theodosii p. 202 sq. editum est. ibi leguntur haec: ἡ προσῳδία οὖν φησι τάσις ἐστὶ φωνῆς ποιά, ἤγουν ποιότητά τινα ἔχουσα‧ ἢ γὰρ ἐπιτεταμένη ἐστὶν ἢ ἀνειμένη ἢ μέση, τουτέστιν ἢ ὀξύτονος ἢ περισπώμενος. extrema uerba excerptoris stupiditati tribuenda esse prioribusque nullo modo conuenire adparet, cf. Georg. Choerob. I p. 17 Gaisf.: οἱ γὰρ κύριοι τόνοι τῶν λέξεων δύο εἰσὶν ἥτε ὀξεῖα καὶ ἡ περισπωμένη‧ ἡ γὰρ βαρεῖα οὐκ ἔστι λέξεως τόνος ἀλλὰ συλλαβῆς.