Note 40) — II
Reading edition
55 40) Recte p. Langen in Fleckeiseni annal. 1859 p. 49 (cf. eundum de gramm. lat. praeceptis quae ad accentum spectant p. 6 sq. Lucianum Muellerum de re metr. poet. lat. p. 373) hunc locum corruptum esse uidit, sed ex ineptis uerbis inepta conligere quam emendationem 56 periclitari maluit. idem pauca tantum e Varrone Seruium hausisse contendit, e cuius opusculo num Varro flexam prosodiam statuerit perspici non possit. quorum alterum tota nostra disputatione refutatur, illud breuiter hic refellendum est. uerba § 21 p. 530 in eadem opinione et Varro fuit ad Tyrannionis opinionem quattuor prosodias esse spectant, nam alia Tyrannionis opinio non profertur, quare non uideo quid his verbis dictum sit, nisi easdem quattuor prosodias, itaque flexam quoque Varronem probasse nec quid neglegentia in re tam plana peccare potuerit intellego. manifestior alter locus est (ceterum Varro e. q. s.) de quo modo egi. quod enim ex tribus Glauci prosodiis quae uni flexae respondent duae tantum examinantur id fortasse Serui peccatum. largiamur uero hic non modo aliquid desiderari, sed de ipsa νήτη (ea uoce, quae quamquam male scripta aliter uix legi potest, quamnam uocis modulationem Glaucus significauerit obscurum est; νήτη in musica summus systematis sonus, in octachordo quam nos dicimus octave est cf. Westphal l. l. p. 84 sq.) Varronem agere, ut Langen uoluit; tum ipsa prosodiae huius descriptio docet, motum quendam in utramque partem ei tribui, nam hanc mutationem, quam H. Weilium et L. Benloewium théor. gén. de l’accent. lat. p. 14 dubitanter protulisse miror, nemo inprobabit qui de his rebus iudicare didicit. talis uero motus nec acutae nec graui nec mediae adscribi potuit sed soli flexae quam omnes fere grammatici (cf. Aristoph. Byzant. Pseudo-Arcadii p. 202 Schm. Diomed. p. 431, 6 K Prisc. de accent. II p. 520, 2 K. al.) ex acuta et graui constare dicunt quare si Varro hoc de quadam prosodia scripsit, utrum eam νήτην an περισπωμένην nominauerit nihil refert, re uera flexa erat.—Ceterum cf. de Serui opusculo et rebus ibi tractatis Weil et Benloew l. l. p. 5 sq. W. Corssen ausspr. uocalism. u. betong. d. lat. II p. 202 sq.)