Note 54) — II
Reading edition
In quo rerum conexu duo reliqua huius libri fragmenta fuerint difficile est dictu; fortasse de primae syllabae longitudine in fenore (fr. 62) locutus ad originem huius uocabuli ut adsolet transiit. ceterum Ludouico Mercklin d. citiermeth. d. Gell. p. 649. et Iulio Kretzschmer de Gelli fontib. p. 9 (cf. M. Hertz in Fleckeiseni ann. 1862 p. 715 sq.) Cloati Veri dictum Varroni Gellium debere negantibus adsentior. quod enim a Verrio Flacco (teste Festo u. obstitum p. 193. subuculam p. 309. molucrum p. 141 sacrima p. 318, posterioribus enim locis certissimum Vrsini supplementum; solus occurrit Cloatius u. obscum p. 189. piacularis p. 213.) saepe cum Aelio Stilone laudatus est, id in utramque partem ualet atque uter ab altero adhibitus sit non facile adfirmabis. neque e Varrone de l. l. V 102 p. 104 ubi conplura uerba latina e graeco ducta recenset, quorum quaedam a Cloatio tractata esse Macrob. sat III 18, 4. 19, 2 docet (cf. praeterea de l. l. VI 96 p. 277 cum Gelli XVI 12, 2), Varronem Cloati libris usum esse efficies, nam haec uterque ut alia mittam a conmuni auctore Hypsicrate (cf. de l. l. V 88 p. 90, M. Schmidt Philol. III p. 458. M. Sengebusch diss. hom. I p. 11 sq.) accipere potuit.