Note 58) — II
Reading edition
Vnde etiam adparet paullo inferius apud Victorinum (I 13,6 p. 2498), quem omnino iusto corruptiorem edidit Thomas Gaisford, 68 non inserendum esse: ‘partes ergo uersus, cum ea qua non coniunctus erat parte dissoluitur, cola efficient; cum uero ea qua coniunctus erat parte absciditur particula quae diuolsa ex eo est comma dicetur, ut in illis uersus soluatur, in his caedatur’.