Note 87) — II
Reading edition
Seruauit hoc testimonium Cornutus apud Cassiodorium p. 2282, quocum prorsus congruit Priscianus I 4, 20 p. 15. Prisciani locum Ritschelius libris de origine linguae latinae adscripsit (quaest. Varr. p. 27), quia eos grammaticum nouisse constaret. sed recte H. Keil quaest. gramm. p. 10 (cf. M. Schmidt Didymi Chalcent. fr. p. 345 sq.) uidit, haec Priscianum Didymo debere, qui etiamsi ex pluribus libris ea transferre potuit, tamen in opere, cui inscriptum erat περὶ τῆς παρὰ Ῥωμαίοις ἀναλογίας (Prisc. II p. 411) uel de latinitate (Prisc. I p. 548), fortasse libros de sermone latino potissimum respexit, quae suspitio confirmatur consensu illo cum Cornuto.