← Table of contents
De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Note 56) — II

Reading edition

Has definitiones cum Aristoxeneis quem ad modum ab ipso prolatae erant prorsus conuenire non magis adfirmare uolo, quam in his Varronis ipsa uerba seruata existimo. reputa enim, omnes fere metricorum latinorum definitiones inter se pugnare et hebeti iudicio nec rebus subtiliter perceptis esse perscriptas, praeterea singulos scriptores longe a primo fonte abesse, pluribus qui eadem retractauerint interiectis auctoribus, neque sane miram tibi uidebitur Varronis doctrinam haud mediocriter deprauatam et deformatam esse. quamuis uero Aristoxeno Varronem usum esse mihi constet, omnia 67 quae in Victorini libris ex illo fluxisse Westphal (l. l. p. 91. 101. al. cf. harmonik u. melop. d. gr. p. 36 sq.) probauit Varroni tamquam ab hoc accepta tribuere nolui, quia etiam alios uelut Caesium Bassum ex illo, posteriores autem ex enchiridiis posteriorum Graecorum, qui iterum ilium hic illic adhibere potuerunt, hausisse uel certum est uel probabile.

Return to II
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings