Note 38) — II
Reading edition
53 38) Ita scribendum est. nam neque hoc loco Wasii buccinarum nec paullo inferius Vindobonensium cithara auditur quia idoneum est. tibiae, quae uox etiam infra p. 533 tiuia (correctum ex uita) scribitur, in bis rebus ubique conmemorantur, et Varro hoc loco notissimorum organorum musicorum exemplo demonstrare uolt, quid sonus medius sit. μέση autem primitus nominabatur media chorda heptachordi eiusque sonus (Varr. de l. l. X 46 p. 571. cf. fragm. post Censorin. 12, 3 p. 90 Iahn. R. Westphal harmonik u. melop. d. griech. p. 84 sq.), postea erat certa notula musica cuiusuis organi, quamquam iam in octachordo nondum media erat, ut aut metuam ne nomen magis quam rem Varronem respexerit, aut hic quoque uestigia singularis neglegentiae Seruianae notandae sint. noli autem mirari quod tam audacter illa quae in illum qui mutaui; in archetypo enim e quo codex Lauantinus descriptus est uerba admodum breuiata legebantur, unde uerborum exitus saepissime corruptos esse adnotatio nostra critica docet. num autem in extremis uerbis recte Varronis mentem adsecutus sim qui rei musicae me peritiores sunt uideant.