← Table of contents
De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Note 59) — II

Reading edition

Noli autem putare ex hoc libro fluxisse quae in Diomedis libro tertio de tragoedia comoedia palliata (p. 487, 15. 488, 7. 489, 18) e Varrone leguntur (nam de satura p. 486, 8 liber quaestionum Plautinarum II laudatur). haec enim e Suetonio Diomedem sumpsissa constat (cf. A. Reifferscheid quaest. Suet. p. 370 sq. W. Christ philol. XVIII p. 161 sq.) nulloque prorsus uinculo cum reliquis uestigiis doctrinae Varronianae apud Diomedem coniuncta sunt. quae cum e libris de poematis excerpta uideantur, facile ad eosdem cum Isidor. orig. VIII 7, 3 reliqua quae de poetice poesi poemate libro nostro tribui referas nixus Varronis uerbis de l. l. VII 36 p. 325 ‘antiquos poetas uates appellabant a uersibus uiendis ut de poematis 69cum scribam ostendam’. quamquam sine dubio ex libris de poematis sunt quae Isidorus l. l. habet ibidemque fortasse quae Victorinus (I 15, 1 p. 2499 p. et Diomedes (p. 473) cum his coniuncta fuisse ostendunt exposita erant, tamen non magis in dubio relinquit Victorini et Diomedis consensus eadem breuius opinor et quasi in transcursu in eo libro scripta fuisse cui omnia reliqua debent.

Return to II
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings