Note 84) — II
Reading edition
90 84) Idem uoluit Nigidius Figulus in libro XXIIII commentariorum grammaticorum (Gell. XIII 26, 4): ‘Si huius' inquit ‘amici uel huius magni scribas, unum i facito extremum, sin uero hei magnei, hei amicei casu multitudinis recto, tum ante i scribendum erit e, atque id ipsum facies in similibus’. sic codex Lugdunensis Voss. F 7 et Gronouius, praeterquam quod ille hii magnii hii amicii, hic hi magnei hi amicei habet. ceterum Lucilium magis quam Varronem Nigidium secutum esse docet idem Gelli caput.