Note 41) — II
Reading edition
Weil et Benloew l. l. p. 13 uerba § 23 p. 533 media quae 57 inter duas quasi limes est et infra § 24 p. 533 inter has est μέση, latine media, quia limes est per quam duae supradictae ultro citroque commeant ita intellexerunt, ut syllabas quae inter acutas et graues interpositae essent cum media prosodia efferri putarent. de talium syllabarum accentu nihil quantum e Seruio conligi potest a Varrone traditum, quem mediam altitudinem tantum sonorum spectasse idcircoque mediam inter grauem et acutam posuisse eamque utriusque quasi conpitum (§ 21 p. 531) duxisse uidimus. sine dubio media in quibusdam syllabis audiebatur sed ex opusculo nostro quae fuerint non patet. Langen l. l. p. 63 hoc inuentum Gallorum recipit indeque cum haec doctrina ueritati repugnet, ipsam disputationem Varrone indignam esse efficit.