THE ASMENIDAE
Reading edition
I
ASCLEPIADIVS
circa 400 A.D.
355. Fortune
O FORTVNA potens, at nimium leuis, tantum iuris atrox quae tibi uindicas, euertisque bonos, erigis improbos, nec seruare potes muneribus fidem. Fortuna immeritos auget honoribus, Fortuna innocuos cladibus afficit. iustos illa uiros pauperie grauat, indignos eadem diuitiis beat. haec aufert iuuenes ac retinet senes, iniusto arbitrio tempora diuidens. quod dignis adimit, traicit ad inpios. nec discrimen habet rectaue iudicat: inconstans fragilis perfida lubrica nec quos clarificat perpetuo fouet, nec quos deseruit perpetuo premit.
II
PALLADIVS
356. Orpheus
THREICIVS quondam uates fide creditur canora mouisse sensus tristium ferarum atque amnis tenuisse uagos, sed et alites uolantis, et surda cantu concitasse saxa, suauisonaeque modos testudinis arbores secutae umbram feruntur praebuisse uati. scilicet haud potuit, quae sunt sine, permouere, sensu (finxere docti fabulam poetae), sed placidis hominum dictis fera corda mitigauit doctaque uitam uoce temperauit; iustitiam docuit, coetu uaga congregauit uno, moresque agrestis expoliuit Orpheus.
III
357. Vergil Distichs
(a) Palladius.
CONDITVS hic ego sum, cuius modo rustica Musa per siluas, per rus uenit ad arma uirum.
(b) Vomanius.
A siluis ad agros, ab agris ad proelia uenit Musa Maroneo nobilis ingenio.
(c) Maximinus.
Carminibus pecudes et rus et bella canendo nomen inexstinctum Vergilius merui.
IV
358. Vergil Quatrains
(a) Asclepiadius.
SICANIVS uates siluis, Ascraeus in aruis, Maeonius bellis ipse poeta fui. Mantua se uita praeclari iactat alumni, Parthenope famam morte Maronis habet.
(b) Vitalis.
Prima mihi Musa est sub fagi Tityrus umbra. ad mea nauus humum iussa colonus arat. proeliaque expertos cecini Troiana Latinos; perque meos cineres inclita Parthenope.
(c) Euphorbius.
Romuleum Sicula qui fingit carmen auena ruricolasque docet qua ratione serant, quique Latinorum memorat fera bella Phrygumque, hic cubat, hic meruit perpetuam requiem.