ANONYMOUS
Reading edition
circa 60 A.D.
249. Laus Pisonis
SED prius emenso Titan uergetur Olympo, quam mea tot laudes decurrere carmina possint. felix et longa iuuenis dignissime uita eximiumque tuae gentis decus, accipe nostram cartulam et ut ueri complectere pignus amoris. quod si digna tua minus est mea pagina laude, at uoluisse sat est: animum, non carmina iacto. tu modo laetus ades: forsan meliora canemus et uiris dabit ipse fauor, dabit ipsa feracem spes animum: dignare tuos aperire Penatis, hoc solum petimus. nec enim me diuitis auri imperiosa fames et habendi saeua libido impulerunt, sed laudis amor. iuuat, optime, tecum degere cumque tuis uirtutibus omne per aeuum carminibus certare meis: sublimior ibo, si famae mihi pandis iter, si detrahis umbram. abdita quid prodest generosi uena metalli, si cultore caret? quid inerti condita portu, si ductoris eget, ratis efficit, omnia quamuis armamenta gerat teretique fluentia malo possit ab excusso dimittere uela rudenti? ipse per Ausonias Aeneia carmina gentis qui sonat, ingenti qui nomine pulsat Olympum Maeoniumque senem Romano prouocat ore, forsitan illius nemoris latuisset in umbra, quod canit, et sterili tantum cantasset auena ignotus populis, si Maecenate careret. qui tamen haut uni patefecit limina uati nec sua Vergilio permisit carmina soli. Maecenas tragico quatientem pulpita gestu erexit Varium, Maecenas alta tonantis eruit et populis ostendit syrmata Gracchi: carmina Romanis etiam resonantia chordis, Ausoniamque chelyn gracilis patefecit Horati. o decus, in totum merito uenerabilis aeuum, Pierii tutela chori, quo praeside tuti non umquam uates inopi timuere senectae, quod si quis nostris precibus locus, et mea uota si mentem subiere tuam, memorabilis olim tu mihi Maecenas tereti cantabere uersu. possumus aeternae nomen committere famae si tamen hoc ulli de se promittere fas est et deus ultor abest; superest animosa uoluntas ipsaque nescio quid mens excellentius audet. tu nanti protende manum: tu, Piso, latentem exsere. nos humilis domus, at sincera, parentum et tenuis fortuna sua caligine celat. possumus impositis caput exonerare tenebris et lucem spectare nouam, si quid modo laetus annuis et nostris subscribis, candide, uotis. est mihi, crede, meis animus constantior annis, quamuis nunc iuuenile decus mihi pingere malas coeperit et nondum uicesima uenerit aestas.