L. IVNIVS MODERATVS COLVMELLA
Reading edition
10-80 A.D.
245. The Flowery Spring
QVIN et odoratis messis iam floribus instat: iam uer purpureum, iam uersicoloribus anni fetibus alma parens pingi sua tempora gaudet. iam Phrygiae loti gemmantia lumina promunt et coniuentis oculos uiolaria soluunt, oscitat et leo et ingenuo confusa rubore uirgineas adaperta genas rosa praestat honores caelitibus templisque Sabaeum miscet odorem. nunc uos Pegasidum comites Acheloidas oro Maenaliosque choros Dryadum nymphasque Napaeas, quae colitis nemus Amphrysi, quae Thessala Tempe, quae iuga Cyllenes et opaci rura Lycaei antraque Castaliis semper rorantia guttis, et quae Sicanii flores legistis Halaesi cum Cereris proles uestris intenta choreis aequoris Hennaei uernantia lilia carpsit raptaque, Lethaei coniunx mox facta tyranni, sideribus tristis umbras et Tartara caelo praeposuit Ditemque Ioui letumque saluti et nunc inferno potitur Proserpina regno: uos quoque iam posito luctu maestoque timore huc facili gressu teneras aduertite plantas tellurisque comas sacris aptate canistris. hinc nullae insidiae nymphis, non ulla rapina; casta Fides nobis colitur sanctique Penates. omnia plena iocis, securo plena cachinno, plena mero, laetisque uirent conuiuia pratis. nunc uer egelidum, nunc est mollissimus annus, dum Phoebus tener ac tenera decumbere in herba suadet et arguto fugientis gramine fontis nec rigidos potare iuuat nec sole tepentis. iamque Dionaeis redimitur floribus hortus, iam rosa mitescit Sarrano clarior ostro. nec tam nubifugo Borea Latonia Phoebe purpureo radiat uultu, nec Sirius ardor sic micat aut rutilus Pyrois aut ore corusco Hesperus, Eoo remeat cum Lucifer ortu, nec tam sidereo fulget Thaumantias arcu, quam nitidis hilares conlucent fetibus horti. quare age uel iubare exorto iam nocte suprema, uel dum Phoebus equos in gurgite mersat Hibero, sicubi odoratas praetexit amaracus umbras, carpite, narcissique comas sterilisque balausti. et tu, ne Corydonis opes despernat Alexis, formoso Nais puero formosior ipsa fer calathis uiolam et nigro permixta ligustro balsama cum casia nectens croceosque corymbos sparge mero Bacchi, nam Bacchus condit odores. et uos, agrestes, duro qui pollice mollis demetitis flores, cano iam uimine textum sirpiculum ferrugineis cumulate hyacinthis. iam rosa distendat contorti stamina iunci pressaque flammeola rumpatur fiscina calta. mercibus ut uernis diues Vortumnus abundet, et titubante gradu, multo madefactus Iaccho, aere sinus gerulus plenos grauis urbe reportet