← Table of contents
The Oxford Book of Latin Verse

L. ACCIVS

Reading edition

170-86 B.C.

41. Tarquin's Dream

TARQVINIVS

QVONIAM quieti corpus nocturno impetu dedi sopore placans artus languidos: uisust in somnis pastor ad me adpellere pecus lanigerum eximia pulchritudine, duos consanguineos arietes inde eligi praeclarioremque alterum immolare me: deinde eius germanum cornibus conitier, in me arietare, eoque ictu me ad casum dari: exin prostratum terra, grauiter saucium, resupinum in caelo contueri maxime mirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum radiatum solis linquier cursu nouo.

HARIOLVS

Rex, quae in uita ursurpant homines, cogitant curant uident, quaeque agunt uigilantes agitantque, ea si cui in somno accidunt, minus mirandum est, di rem tantam haut temere improuiso offerunt. proin uide ne, quem tu esse hebetem deputas aeque ac pecus, is sapientia munitum pectus egregie gerat teque regno expellat: nam id quod de sole ostentum est tibi, populo commutationem rerum portendit fore perproquinquam. haec bene uerruncent populo! nam quod dexterum cepit cursum ab laeua signum praepotens, pulcherrume auguratum est rem Romanam publicam summam fore.

42. The Argo seen by a Shepherd who has never seen a Ship

TANTA moles labitur fremibunda ex alto ingenti sonitu et spiritu. prae se undas uoluit, uertices ui suscitat: ruit prolapsa, pelagus respargit reflat. ita dum interruptum credas nimbum uoluier, dum quod sublime uentis expulsum rapi saxum aut procellis, uel globosos turbines existere ictos undis concursantibus: nisi quas terrestris pontus strages conciet, aut forte Triton fuscina euertens specus supter radices penitus undante in freto molem ex profundo saxeam ad caelum euehit.

43. Shorter Fragments

i

VIRTVTI sis par, dispar fortunis patris.

ii

Probae etsi in segetem sunt deteriorem datae fruges, tamen ipsae suapte natura enitent.

iii

Probis probatus potius quam multis forem.

iv

Nam is demum miser est, cuius nobilitas miserias nobilitat.

v

Multi iniqui et infideles regno, pauci beniuoli.

vi

Oderint dum metuant.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings