← Table of contents
The Oxford Book of Latin Verse

ANONYMOUS

Reading edition

305. Epitaph on M.P. Flavius Postumius Varus

VIXI beatus dis, amicis, literis. manis colamus, namque opertis manibus diuina uis est aeuiterni temporis.

306. To the Sea

VNDARVM rector, genitor maris, arbiter orbis, Oceane o placido conplectens omnia fluctu, tu legem terris moderato limite signas, tu pelagi quodcumque facis fontisque lacusque. flumina quin etiam te norunt omnia patrem, te potant nubes ut reddant frugibus imbris; Cyaneoque sinu caeli tu diceris oras partibus ex cunctis inmensas cingere nexu. tu fessos Phoebi reficis sub gurgite currus exhaustisque die radiis alimenta ministras, gentibus ut clarum referat lux aurea solem. si mare, si terras caelum mundumque gubernas, me quoque cunctorum partem, uenerabilis, audi, alme parens rerum, supplex precor. ergo carinam conserues, ubicumque tuo committere ponto hanc animam, transire fretum et discurrere cursus aequoris horrisoni sortis fera iussa iubebunt: tende fauens glaucum per leuia dorsa profundum, ac tantum tremulo crispentur caerula motu, quantum uela ferant, quantum sinat otia remis; sint fluctus, celerem ualeant qui pellere puppem, quos numerare libens possim, quos cernere laetus; seruet inoffensam laterum par linea libram, et sulcante uiam rostro submurmuret unda. da pater, ut tute liceat transmittere cursum, perfer ad optatos securo in litore portus me comitesque meos. quod cum permiseris esse, reddam, quod potero, plenas pro munere gratis.

307. Boating Song

HEIA, uiri, nostrum reboans echo sonet heia! arbiter effusi late maris ore sereno placatum strauit pelagus posuitque procellam, edomitique uago sederunt pondere fluctus. heia, uiri, nostrum reboans echo sonet heia! annisu parili tremat ictibus acta carina. nunc dabit arridens pelago concordia caeli uentorum motu praegnanti currere uelo. heia, uiri, nostrum reboans echo sonet heia! aequora prora secet delphinis aemula saltu, quisque gemat largum, promat se quisque lacertis, pone trahens canum deducta sit orbita sulcum. heia, uiri, nostrum reboans echo sonet heia! echo te pultet, portiscule: nos tamen heia. conuulsum remis spumet mare: nos tamen heia. uocibus adsiduis litus resonet: tamen heia.

308. 'Margaret'

A Dog's Epitaph

GALLIA me genuit, nomen mihi diuitis undae concha dedit, formae nominis aptus honos. docta per incertas audax discurrere siluas collibus hirsutas atque agitare feras, non grauibus uinclis unquam consueta teneri uerbera nec niueo corpore saeua pati. molli namque sinu domini dominaeque iacebam et noram in strato lassa cubare toro, et plus quam licuit muto canis ore loquebar: nulli latratus pertimuere meos. sed iam fata subi partu iactata sinistro, quam nunc sub paruo marmore terra tegit.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings