ANONYMOUS
Reading edition
circa 290 A.D.
315. Epitaph on the Actor Vitalis
QVID tibi, mors, faciam, quae nulli parcere nosti, nescia laetitiam, nescia amare iocos. his ego praeualui toto notissimus orbi, hinc mihi larga domus, hinc mihi census erat. gaudebam semper; quid enim, si gaudia desint, hic uagus ac fallax utile mundus habet? me uiso rabidi subito cecidere furores; ridebat summus me ueniente dolor. non licuit quemquam curis mordacibus uri nec rerum incerta mobilitate trahi. uincebat cunctos praesentia nostra timores et mecum felix quaelibet hora fuit. motibus ac dictis (tragici quoque larua placebat) exhilarans uariis tristia corda modis fingebam uultus, habitus ac uerba loquentum, ut plures uno credibile ore loqui. ipse etiam, quem nostra oculis geminabat imago, horruit in uultu se magis esse meo. o quotiens imitata meo se femina gestu uidit et erubuit totaque muta fuit! ergo quot in nostro uiuebant corpore formae tot mecum raptas abstulit atra dies. quo uos iam tristi turbatus deprecor ore, qui titulum legitis cum pietate meum: 'o quam laetus eras, Vitalis' dicite maesti, 'sint tibi di tali, sint tibi fata, modo.'