← Table of contents
The Oxford Book of Latin Verse

ANONYMOUS

Reading edition

3. Charms

i. Against the Gout

Incertae Aetatis.

EGO tui memini, medere meis pedibus: terra pestem teneto, salus hic maneto in meis pedibus.

ii. At the Meditrinalia

NOVOM uetus uinum bibo, nouo ueteri morbo medeor.

4. An Ancient Lullaby

Incertae Aetatis.

LALLA, lalla, lalla: i, aut dormi aut lacta.

5. Epitaphs of the Scipios

284-176 B.C.

i

CORNELIVS Lucius Scipio Barbatus, Gnaiuod patre prognatus fortis uir sapiensque, quoius forma uirtutei parisuma fuit, consol, censor, aidilis quei fuit apud nos, Taurasia, Cisauna, Samnio cepit, subigit omne Loucanam opsidesque abdoucsit.

ii

HONC oino ploirime cosentiont Romai duonoro optumo fuise uiro Lucium Scipione. filios Barbati consol, censor, aidilis hic fuet apud nos: hic cepit Corsica Aleriaque urbe, dedet Tempestatebus aide meretod.

iii

QVEI apice insigne Dialis flaminis gesistei, mors perfecit tua ut essent omnia breuia, honos fama uirtusque, gloria atque ingenium. quibus sei in longa licuiset utier tibi uita, facile facteis superases gloriam maiorum. qua re lubens te in gremiu Scipio, recipit terra, Publi, prognatum Publio, Corneli.

iv

MAGNA sapientia multasque uirtutes aeuitate quam parua posidet hoc saxsum. quoiei uita defecit, non honos, honore, is hic situs, quei nunquam uictus est uirtutei, annos gnatus uiginti is Diteist mandatus, ne quairatis honore quei minus sit mactus.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings