← Table of contents
The Oxford Book of Latin Verse

ANONYMOUS

Reading edition

54-5 A.D.

246. Redeunt Saturnia Regna

(Glyceranvs. Mystes)

Gl. QVID tacitus, Mystes? My. curae mea gaudia, turbant: cura dapes sequitur, magis inter pocula surgit et grauis anxietas laetis incumbere gaudet. Gl. non satis accipio. My. nec me iuuat omnia fari. Gl. forsitan imposuit pecori lupus? My. haud timet hostis turba canum uigilans. Gl. uigiles quoque somnus obumbrat. My. altius est, Glycerane, aliquid, non quod patet: erras. Gl. atquin turbari sine uentis non solet aequor. My. quod minime reris, satias mea gaudia uexat. Gl. deliciae somnusque solent adamare querelas. My. ergo si causas curarum scire laboras— Gl. quae spargit ramos, tremula nos uestiet umbra ulmus, et in tenero corpus summittere prato herba iubet: tu dic quae sit tibi causa tacendi. My. cernis ut adtrito diffusus caespite pagus annua uota ferat sollemnisque imbuat aras? spirant templa mero, resonant caua tympana palmis, Maenalides teneras ducunt per sacra choreas, tibia laeta canit, pendet sacer hircus ab ulmo et iam nudatis ceruicibus exuit exta. ergo nunc dubio pugnant discrimine nati et negat huic aeuo stolidum pecus aurea regna? Saturni rediere dies Astraeaque uirgo tutaque in antiquos redierunt saecula mores. condit secura totas spe messor aristas, languescit senio Bacchus, pecus errat in herba, nec gladio metimus nec clausis oppida muris bella tacenda parant; nullo iam noxia partu femina quaecumque est hostem parit. arua iuuentus nuda fodit tardoque puer domifactus aratro miratur patriis pendentem sedibus ensem. est procul a nobis infelix gloria Sullae trinaque tempestas, moriens cum Roma supremas desperauit opes et Martia uendidit arma. nunc tellus inculta nouos parit ubere fetus, nunc ratibus tutis fera non irascitur unda; mordent frena tigres, subeunt iuga saeua leones. casta faue, Lucina: tuus iam regnat Apollo!

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings