← Table of contents
The Oxford Book of Latin Verse

ANONYMOUS

Reading edition

384 A.D.

353. Epitaph of M. Vettius Agorius Praetextatus and Paulina his Wife

SPLENDOR parentum nil mihi maius dedit, quam quod marito digna iam tum uisa sum. sed lumen omne uel decus nomen uiri, Agori, superbo qui creatus germine patriam, senatum coniugemque inluminas probitate mentis, moribus, studiis simul, uirtutis apicem quis supremum nanctus es. tu namque quidquid lingua utraque est proditum cura soforum, porta quis caeli patet, uel quae periti condidere carmina uel quae solutis uocibus sunt edita, meliora reddis quam legendo sumpseras. sed ista parua: tu pius mystes sacris teletis reperta mentis arcano premis diuumque numen multiplex doctus colis, sociam benigne coniugem nectens sacris hominum deumque consciam ac fidam tibi. quid nunc honores aut potestates loquar hominumque uotis adpetita gaudia? quae tu caduca ac parua semper autumans diuum sacerdos infulis celsus clues. tu me, marite, disciplinarum bono puram ac pudicam sorte mortis eximens in templa ducis ac famulam diuis dicas. te teste cunctis imbuor mysteriis, tu Dindymenes Atteosque antistitem teletis honoras taureis consors pius. Hecates ministram trina secreta edoces Cererisque Graiae tu sacris dignam paras. te propter omnes me beatam, me piam celebrant, quod ipse me bonam disseminas, totum per orbem ignota noscor omnibus. nam te marito cur placere non queam? exempla de me Romulae matres petunt subolemque pulcram, si tuae similis, putant. optant probantque nunc uiri nunc feminae quae tu magister indidisti insignia. his nunc ademptis maesta coniunx maceror, felix, maritum si superstitem mihi diui dedissent, sed tamen felix, tua quia sum fuique postque mortem mox ero. 'Paulina nostri pectoris consortio, fomes pudoris, castitatis uinculum amorque purus et fides caelo sata, arcana mentis cui reclusa credidi, munus deorum qui maritalem torum nectunt amicis et pudicis nexibus, pietate matris, coniugali gratia, nexu sororis, filiae modestia et quanta amicis iungimur fiducia, aetatis usu, consecrandi foedere, iugi fideli simplici concordia iuuans maritum, diligens ornans colens; Paulina ueri et castitatis conscia, dicata templis atque amica numinum, sibi maritum praeferens, Romam uiro, pudens fidelis pura mente et corpore, benigna cunctis, utilis penatibus...'

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings