← Table of contents
The Oxford Book of Latin Verse

SVLPICIA

Reading edition

fl. 20 B.C.?

186. Cerinthus' Birthday

QVI mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus atque inter festos semper habendus erit. te nascente nouum Parcae cecinere puellis seruitium et dederunt regna superba tibi. uror ego ante alias: iuuat hoc, Cerinthe, quod uror, si tibi de nobis mutuus ignis adest. mutuus adsit amor, per te dulcissima furta perque tuos oculos per Geniumque rogo. magne Geni, cape tura libens uotisque faueto, si modo, cum de me cogitat, ille calet. quod si forte alios iam nunc suspiret amores, tum precor infidos, sancte, relinque focos. nec tu sis iniusta, Venus: uel seruiat aeque uinctus uterque tibi uel mea uincla leua. sed potius ualida teneamur uterque catena, nulla queat posthac quam soluisse dies. optat idem iuuenis quod nos, sed tectius optat: nam pudet haec illum dicere uerba palam. at tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis, adnue: quid refert, clamne palamne roget?

187. To Phoebus: A Prayer in Sickness

HVC ades et tenerae morbos expelle puellae, huc ades, intonsa Phoebe superbe coma. crede mihi, propera: nec te iam, Phoebe, pigebit formosae medicas applicuisse manus. effice ne macies pallentis occupet artus, neu notet informis candida membra color, et quodcumque mali est et quidquid triste timemus, in pelagus rapidis euehat amnis aquis. sancte, ueni, tecumque feras quicumque sapores, quicumque et cantus corpora fessa leuant: neu iuuenem torque, metuit qui fata puellae uotaque pro domina uix numeranda facit. interdum uouet, interdum, quod langueat illa, dicit in aeternos aspera uerba deos. pone metum, Cerinthe; deus non laedit amantis. tu modo semper ama: salua puella tibi est. nil opus est fletu: lacrimis erit aptius uti, si quando fuerit tristior illa tibi. at nunc tota tua est, te solum candida secum cogitat, et frustra credula turba sedet. Phoebe, faue: laus magna tibi tribuetur in uno corpore seruato restituisse duos. iam celeber, iam laetus eris, cum debita reddet certatim sanctis laetus uterque focis. tunc te felicem dicet pia turba deorum, optabunt artes et sibi quisque tuas.

188. In Sickness: to Cerinthus

ESTNE tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae, quod mea nunc uexat corpora fessa calor? a ego non aliter tristis euincere morbos optarim quam te si quoque uelle putem. at mihi quid prosit morbos euincere, si tu nostra potes lento pectore ferre mala?

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings