ALBIVS TIBVLLVS
Reading edition
55-19 B.C.
154. Love in the Valley
DIVITIAS alius fuluo sibi congerat auro et teneat culti iugera multa soli, quem labor adsiduus uicino terreat hoste, Martia cui somnos classica pulsa fugent: me mea paupertas uita traducat inerti, dum meus adsiduo luceat igne focus. ipse seram teneras maturo tempore uites rusticus et facili grandia poma manu: nec Spes destituat sed frugum semper aceruos praebeat et pleno pinguia musta lacu. nam ueneror, seu stipes habet desertus in agris seu uetus in triuio florida serta lapis: et quodcumque mihi pomum nouus educat annus, libatum agricolae ponitur ante deo. flaua Ceres, tibi sit nostro de rure corona spicea, quae templi pendeat ante fores; pomosisque ruber custos ponatur in hortis terreat ut saeua falce Priapus auis. uos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri custodes, fertis munera uestra, Lares. tunc uitula innumeros lustrabat caesa iuuencos: nunc agna exigui est hostia parua soli. agna cadet uobis, quam circum rustica pubes clamet 'io messes et bona uina date.' iam mihi, iam possim contentus uiuere paruo nec semper longae deditus esse uiae, sed Canis aestiuos ortus uitare sub umbra arboris ad riuos praetereuntis aquae. nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem aut stimulo tardos increpuisse boues; non agnamue sinu pigeat fetumue capellae desertum oblita matre referre domum. at uos exiguo pecori, furesque lupique, parcite: de magno praeda petenda grege. hinc ego pastoremque meum lustrare quot annis et placidam soleo spargere lacte Palem. adsitis, diui, neu uos e paupere mensa dona nec e puris spernite fictilibus.— fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis pocula, de facili composuitque luto.— non ego diuitias patrum fructusque requiro, quos tulit antiquo condita messis auo: parua seges satis est; satis est requiescere lecto si licet et solito membra leuare toro. quam iuuat immitis uentos audire cubantem et dominam tenero continuisse sinu: aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster, securum somnos imbre iuuante sequi! hoc mihi contingat: sit diues iure, furorem qui maris et tristis ferre potest pluuias. o quantum est auri pereat prius atque smaragdi, quam fleat ob nostras ulla puella uias. te bellare decet terra, Messalla, marique, ut domus hostilis praeferat exuuias: me retinent uinctum formosae uincla puellae, et sedeo duras ianitor ante fores. non ego laudari curo, mea Delia: tecum dum modo sim, quaeso segnis inersque uocer: te spectem, suprema mihi cum uenerit hora, te teneam moriens deficiente manu. flebis in arsuro positum me, Delia, lecto, tristibus et lacrimis oscula mixta dabis. flebis: non tua sunt duro praecordia ferro uincta, nec in tenero stat tibi corde silex. illo non iuuenis poterit de funere quisquam lumina, non uirgo sicca referre domum. tu manis ne laede meos, sed parce solutis crinibus et teneris, Delia, parce genis. interea, dum fata sinunt, iungamus amores: iam ueniet tenebris Mors adoperta caput; iam subrepet iners aetas, nec amare decebit dicere nec cano blanditias capite. nunc leuis est tractanda uenus, dum frangere postis non pudet et rixas inseruisse iuuat. hic ego dux milesque bonus: uos, signa tubaeque, ite procul, cupidis uulnera ferte uiris, ferte et opes: ego composito securus aceruo dites despiciam despiciamque famem.
155. Lines Written in Sickness at Corcyra
IBITIS Aegaeas sine me, Messalla, per undas, o utinam memores ipse cohorsque mei! me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris: abstineas auidas Mors modo nigra manus. abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater quae legat in maestos ossa perusta sinus, non soror, Assyrios cineri quae dedat odores et fleat effusis ante sepulcra comis, Delia non usquam quae, me cum mitteret urbe, dicitur ante omnis consuluisse deos. illa sacras pueri sortis ter sustulit: illi rettulit e trinis omnia certa puer. cuncta dabant reditus: tamen est deterrita numquam quin fleret nostras respiceretque uias. ipse ego solator, cum iam mandata dedissem, quaerebam tardas anxius usque moras. aut ego sum causatus auis aut omina dira Saturniue sacram me tenuisse diem. o quotiens ingressus iter mihi tristia dixi offensum in porta signa dedisse pedem! audeat inuito ne quis discedere Amore, aut sciat egressum se prohibente deo. quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt illa tua totiens aera repulsa manu, quidue, pie dum sacra colis, pureque lauari te, memini, et puro secubuisse toro? nunc, dea, nunc succurre mihi (nam posse mederi picta docet templis multa tabella tuis), ut mea uotiuas persoluens Delia uoces ante sacras lino tecta fores sedeat, bisque die resoluta comas tibi dicere laudes insignis turba debeat in Pharia. at mihi contingat patrios celebrare Penatis reddereque antiquo menstrua tura Lari. quam bene Saturno uiuebant rege, priusquam tellus in longas est patefacta uias! nondum caeruleas pinus contempserat undas, effusum uentis praebueratque sinum, nec uagus ignotis repetens compendia terris presserat externa nauita merce ratem. illo non ualidus subiit iuga tempore taurus, non domito frenos ore momordit equus, non domus ulla fores habuit, non fixus in agris, qui regeret certis finibus arua, lapis. ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant obuia securis ubera lactis oues. non acies, non ira fuit, non tela nec ensem immiti saeuus duxerat arte faber. nunc Ioue sub domino caedes et uulnera semper, nunc mare, nunc leti mille repente uiae. parce, pater. timidum non me periuria terrent, non dicta in sanctos impia uerba deos. quod si fatalis iam nunc expleuimus annos, fac lapis inscriptis stet super ossa notis: HIC IACET IMMITI CONSVMPTVS MORTE TIBVLLVS, MESSALLAM TERRA DVM SEQVITVRQVE MARI. sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, ipsa Venus campos ducet in Elysios. hic choreae cantusque uigent, passimque uagantes dulce sonant tenui gutture carmen aues; fert casiam non culta seges, totosque per agros floret odoratis terra benigna rosis; ac iuuenum series teneris immixta puellis ludit, et adsidue proelia miscet amor. illic est, cuicumque rapax Mors uenit amanti, et gerit insigni myrtea serta coma. at scelerata iacet sedes in nocte profunda abdita, quam circum flumina nigra sonant: Tisiphoneque impexa feros pro crinibus anguis saeuit et huc illuc impia turba fugit; tum niger in porta per centum Cerberus ora stridet et aeratas excubat ante fores. illic Iunonem temptare Ixionis ausi uersantur celeri noxia membra rota; porrectusque nouem Tityos per iugera terrae adsiduas atro uiscere pascit auis. Tantalus est illic, et circum stagna: sed acrem iam iam poturi deserit unda sitim; et Danai proles, Veneris quod numina laesit, in caua Lethaeas dolia portat aquas. illic sit quicumque meos uiolauit amores, optauit lentas et mihi militias. at tu casta precor maneas, sanctique pudoris adsideat custos sedula semper anus. haec tibi fabellas referat positaque lucerna deducat plena stamina longa colu; at circa grauibus pensis adfixa puella paulatim somno fessa remittat opus. tunc ueniam subito, nec quisquam nuntiet ante, sed uidear caelo missus adesse tibi. tunc mihi, qualis eris longos turbata capillos, obuia nudato, Delia, curre pede. hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem Luciferum roseis candida portet equis.
156. A Shattered Dream of Love
ASPER eram et bene discidium me ferre loquebar: at mihi nunc longe gloria fortis abest. namque agor ut per plana citus sola uerbere turben quem celer adsueta uersat ab arte puer. ure ferum et torque, libeat ne dicere quicquam magnificum post haec: horrida uerba doma. parce tamen, per te furtiui foedera lecti, per uenerem quaeso compositumque caput. ille ego cum tristi morbo defessa iaceres te dicor uotis eripuisse neci: ipseque te circum lustraui sulpure puro, carmine cum magico praecinuisset anus; ipse procuraui ne possent saeua nocere somnia, ter sancta deueneranda mola; ipse ego uelatus filo tunicisque solutis uota nouem Triuiae nocte silente dedi. omnia persolui: fruitur nunc alter amore, et precibus felix utitur ille meis. at mihi felicem uitam, si salua fuisses, fingebam demens et renuente deo: 'rura colam, frugumque aderit mea Delia custos, area dum messis sole calente teret, aut mihi seruabit plenis in lintribus uuas pressaque ueloci candida musta pede. consuescet numerare pecus; consuescet amantis garrulus in dominae ludere uerna sinu. illa deo sciet agricolae pro uitibus uuam, pro segete spicas, pro grege ferre dapem. illa regat cunctos, illi sint omnia curae: at iuuet in tota me nihil esse domo. huc ueniet Messalla meus, cui dulcia poma Delia selectis detrahat arboribus: et, tantum uenerata uirum, bene edulia curet, huic paret atque epulas ipsa ministra gerat.' haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque Notusque iactat odoratos uota per Armenios. saepe ego temptaui curas depellere uino: at dolor in lacrimas uerterat omne merum. saepe aliam tenui: sed iam cum gaudia adirem, admonuit dominae deseruitque Venus. tunc me discedens deuotum femina dixit, a pudet, et narrat scire nefanda meam. non facit hoc uerbis, facie tenerisque lacertis deuouet et flauis nostra puella comis. talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam uecta est frenato caerula pisce Thetis. haec nocuere mihi. quod adest huic diues amator uenit in exitium callida lena meum. sanguineas edat illa dapes atque ore cruento tristia cum multo pocula felle bibat: hanc uolitent animae circum sua fata querentes semper, et e tectis strix uiolenta canat: ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris quaerat et a saeuis ossa relicta lupis; currat et inguinibus nudis ululetque per urbes, post agat e triuiis aspera turba canum. eueniet; dat signa deus: sunt numina amanti, saeuit et iniusta lege relicta Venus. at tu quam primum sagae praecepta rapacis desere: num donis uincitur omnis amor? pauper erit praesto tibi semper: pauper adibit primus et in tenero fixus erit latere; pauper in angusto fidus comes agmine turbae subicietque manus efficietque uiam: pauper ad occultos furtim deducet amicos uinclaque de niueo detrahet ipse pede. heu canimus frustra nec uerbis uicta patescit ianua sed plena est percutienda manu. at tu, qui potior nunc es, mea furta timeto: uersatur celeri Fors leuis orbe rotae. non frustra quidam iam nunc in limine perstat sedulus ac crebro prospicit ac refugit et simulat transire domum, mox deinde recurrit solus et ante ipsas exscreat usque fores. nescio quid furtiuus amor parat. utere quaeso, dum licet: in liquida nat tibi linter aqua.
157. The Blessings of Peace
QVIS fuit horrendos primus qui protulit ensis? quam ferus et uere ferreus ille fuit! tum caedes hominum generi, tum proelia nata, tum breuior dirae mortis aperta uia est. an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra uertimus, in saeuas quod dedit ille feras? diuitis hoc uitium est auri, nec bella fuerunt, faginus astabat cum scyphus ante dapes. non arces, non uallus erat, somnumque petebat securus uarias dux gregis inter ouis. tunc mihi uita foret uulgi nec tristia nossem arma nec audissem corde micante tubam. nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis haesura in nostro tela gerit latere. sed patrii seruate Lares: aluistis et idem, cursarem uestros cum tener ante pedes. neu pudeat prisco uos esse e stipite factos: sic ueteris sedis incoluistis aui. tunc melius tenuere fidem, cum paupere cultu stabat in exigua ligneus aede deus. hic placatus erat, seu quis libauerat uuam seu dederat sanctae spicea serta comae: atque aliquis uoti compos liba ipse ferebat postque comes purum filia parua fauum. stat uobis (aerata, Lares, depellite tela) hostia de plena rustica porcus hara. hanc pura cum ueste sequar myrtoque canistra uincta geram, myrto uinctus et ipse caput. sic placeam uobis: alius sit fortis in armis, sternat et aduersos Marte fauente duces, ut mihi potanti possit sua dicere facta miles et in mensa pingere castra mero. quis furor est atram bellis accersere Mortem? imminet et tacito clam uenit illa pede. non seges est infra, non uinea culta, sed audax Cerberus et Stygiae nauita turpis aquae: illic percussisque genis ustoque capillo errat ad obscuros pallida turba lacus. quin potius laudandus hic est quem prole parata occupat in parua pigra senecta casa! ipse suas sectatur ouis, at filius agnos, et calidam fesso comparat uxor aquam. sic ego sim, liceatque caput candescere canis temporis et prisci facta referre senem. interea pax arua colat. pax candida primum duxit araturos sub iuga curua boues: pax aluit uitis et sucos condidit uuae, funderet ut nato testa paterna merum: pace bidens uomerque nitent, at tristia duri militis in tenebris occupat arma situs. rusticus e luco reuehit, male sobrius ipse, uxorem plaustro progeniemque domum. sed ueneris tunc bella calent, scissosque capillos femina, perfractas conqueriturque fores; flet teneras subtusa genas: sed uictor et ipse flet sibi dementes tam ualuisse manus. at lasciuus Amor rixae mala uerba ministrat, inter et iratum lentus utrumque sedet. a lapis est ferrumque, suam quicumque puellam uerberat: e caelo deripit ille deos. sit satis e membris tenuem rescindere uestem, sit satis ornatus dissoluisse comae, sit lacrimas mouisse satis: quater ille beatus quo tenera irato flere puella potest. sed manibus qui saeuus erit, scutumque sudemque is gerat et miti sit procul a Venere. at nobis, Pax alma, ueni spicamque teneto, profluat et pomis candidus ante sinus.
158. A Rural Festival
QVISQVIS adest, faueat: fruges lustramus et agros, ritus ut a prisco traditus exstat auo. Bacche, ueni, dulcisque tuis e cornibus uua pendeat; et spicis tempora cinge, Ceres. luce sacra requiescat humus, requiescat arator, et graue suspenso uomere cesset opus. soluite uincla iugis: nunc ad praesepia debent plena coronato stare boues capite. omnia sint operata deo: non audeat ulla lanificam pensis imposuisse manum. uos quoque abesse procul iubeo, discedat ab aris. cui tulit hesterna gaudia nocte Venus. casta placent superis: pura cum ueste uenite et manibus puris sumite fontis aquam. cernite fulgentis ut eat sacer agnus ad aras, uinctaque post olea candida turba comas. di patrii, purgamus agros, purgamus agrestis: uos mala de nostris pellite limitibus, neu seges eludat messem fallacibus herbis, neu timeat celeris tardior agna lupos. tunc nitidus plenis confisus rusticus agris ingeret ardenti grandia ligna foco, turbaque uernarum, saturi bona signa coloni, ludet et ex uirgis exstruet ante casas. euentura precor: uiden ut felicibus extis significet placidos nuntia fibra deos? nunc mihi fumosos ueteris proferte Falernos consulis et Chio soluite uincla cado. uina diem celebrent: non festa luce madere est rubor, errantis et male ferre pedes. sed 'bene Messallam' sua quisque ad pocula dicat, nomen et absentis singula uerba sonent. gentis Aquitanae celeber, Messalla, triumphis et magna intonsis gloria uictor auis, huc ades aspiraque mihi, dum carmine nostro redditur agricolis gratia caelitibus. rura cano rurisque deos: his uita magistris desueuit querna pellere glande famem: illi compositis primum docuere tigillis exiguam uiridi fronde operire domum: illi etiam tauros primi docuisse feruntur seruitium et plaustro supposuisse rotam. tum uictus abiere feri, tum consita pomus, tum bibit inriguas fertilis hortus aquas, aurea tum pressos pedibus dedit uua liquores mixtaque securo est sobria lympha mero. rure terunt messis, calidi cum sideris aestu deponit flauas annua terra comas. rure leuis uerno flores apis ingerit alueo, compleat ut dulci sedula melle fauos. agricola adsiduo primum satiatus aratro cantauit certo rustica uerba pede, et satur arenti primum est modulatus auena carmen ut ornatos diceret ante deos; agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti primus inexperta duxit ab arte choros. huic datus a pleno memorabile munus ouili dux pecoris curtas auxerat hircus opes. rure puer uerno primum de flore coronam fecit et antiquis imposuit Laribus. rure etiam teneris curam exhibitura puellis molle gerit tergo lucida uellus ouis. hinc et femineus labor est, hinc pensa colusque, fusus et adposito pollice uersat opus: atque aliqua adsiduae textrix operata Mineruae cantat, et applauso tela sonat latere. ipse interque agnos interque armenta Cupido natus et indomitas dicitur inter equas. illic indocto primum se exercuit arcu: ei mihi, quam doctas nunc habet ille manus! nec pecudes, uelut ante, petit: fixisse puellas gestit et audacis perdomuisse uiros. hic iuueni detraxit opes, hic dicere iussit limen ad iratae uerba pudenda senem: hoc duce custodes furtim transgressa iacentis ad iuuenem tenebris sola puella uenit, et pedibus praetemptat iter suspensa timore, explorat caecas cui manus ante uias. a miseri, quos hic grauiter deus urget! at ille felix, cui placidus leniter adflat Amor. sancte, ueni dapibus festis, sed pone sagittas et procul ardentis hinc precor abde faces. uos celebrem cantate deum pecorique uocate uoce: palam pecori, clam sibi quisque uocet. aut etiam sibi quisque palam: nam turba iocosa obstrepit et Phrygio tibia curua sono. ludite: iam Nox iungit equos, currumque sequuntur matris lasciuo sidera fulua choro, postque uenit tacitus furuis circumdatus alis Somnus et incerto Somnia nigra pede.
159. In Honour of Messalinus, elected Guardian of the Sibylline Oracles
PHOEBE, faue: nouus ingreditur tua templa sacerdos: huc, age, cum cithara carminibusque ueni. nunc te uocalis impellere pollice chordas, nunc precor ad laudes flectere uerba nouas. ipse triumphali deuinctus tempora lauro, dum cumulant aras, ad tua sacra ueni. sed nitidus pulcerque ueni: nunc indue uestem sepositam, longas nunc bene pecte comas, qualem te memorant Saturno rege fugato uictori laudes concinuisse Ioui. tu procul euentura uides, tibi deditus augur scit bene quid fati prouida cantet auis; tuque regis sortis, per te praesentit haruspex, lubrica signauit cum deus exta notis; te duce Romanos numquam frustrata Sibylla, abdita quae senis fata canit pedibus. Phoebe, sacrae Messalinum sine tangere chartas uatis, et ipse precor quid canat illa doce. haec dedit Aeneae sortis, postquam ille parentem dicitur et raptos sustinuisse deos, nec fore credebat Romam, cum maestus ab alto Ilion ardentis respiceretque Lares. Romulus aeternae nondum formauerat urbis moenia, consorti non habitanda Remo; sed tunc pascebant herbosa Palatia uaccae et stabant humiles in Iouis arce casae. lacte madens illic suberat Pan ilicis umbrae et facta agresti lignea falce Pales, pendebatque uagi pastoris in arbore uotum, garrula siluestri fistula sacra deo, fistula cui semper decrescit harundinis ordo: nam calamus cera iungitur usque minor. at qua Velabri regio patet, ire solebat exiguus pulsa per uada linter aqua. illa saepe gregis diti placitura magistro ad iuuenem festa est uecta puella die, cum qua fecundi redierunt munera ruris, caseus et niueae candidus agnus ouis. 'Impiger Aenea, uolitantis frater Amoris, Troica qui profugis sacra uehis ratibus, iam tibi Laurentis adsignat Iuppiter agros, iam uocat errantis hospita terra Lares. illic sanctus eris cum te ueneranda Numici unda deum caelo miserit indigitem. ecce super fessas uolitat Victoria puppis; tandem ad Troianos diua superba uenit. ecce mihi lucent Rutulis incendia castris: iam tibi praedico, barbare Turne, necem. ante oculos Laurens castrum murusque Lauini est Albaque ab Ascanio condita Longa duce. te quoque iam uideo, Marti placitura sacerdos Ilia, Vestalis deseruisse focos, concubitusque tuos furtim uittasque iacentis et cupidi ad ripas arma relicta dei. carpite nunc, tauri, de septem montibus herbas dum licet: hic magnae iam locus urbis erit. Roma, tuum nomen terris fatale regendis, qua sata de caelo prospicit arua Ceres, quaque patent ortus et qua fluitantibus undis Solis anhelantis abluit amnis equos. Troia quidem tunc se mirabitur et sibi dicet uos bene tam longa consuluisse uia. uera cano: sic usque sacras innoxia laurus uescar, et aeternum sit mihi uirginitas.' haec cecinit uates et te sibi, Phoebe, uocauit, iactauit fusas et caput ante comas. quidquid Amalthea, quidquid Marpesia dixit Herophile, Phyto Graia quod admonuit, quaeque Aniena sacras Tiburs per flumina sortis portarat sicco pertuleratque sinu— haec fore dixerunt belli mala signa cometen, multus ut in terras deplueretque lapis: atque tubas atque arma ferunt strepitantia caelo audita et lucos praecinuisse fugam: ipsum etiam Solem defectum lumine uidit iungere pallentis nubilus annus equos, et simulacra deum lacrimas fudisse tepentis fataque uocalis praemonuisse boues. haec fuerant olim: sed tu iam mitis, Apollo, prodigia indomitis merge sub aequoribus, et succensa sacris crepitet bene laurea flammis, omine quo felix et sacer annus erit. laurus ubi bona signa dedit, gaudete coloni; distendet spicis horrea plena Ceres, oblitus et musto feriet pede rusticus uuas, dolia dum magni deficiantque lacus: ac madidus baccho sua festa Palilia pastor concinet: a stabulis tunc procul este lupi. ille leuis stipulae sollemnis potus aceruos accendet, flammas transilietque sacras. et fetus matrona dabit, natusque parenti oscula comprensis auribus eripiet, nec taedebit auum paruo aduigilare nepoti balbaque cum puero dicere uerba senem. tunc operata deo pubes discumbet in herba, arboris antiquae qua leuis umbra cadit; aut e ueste sua tendent umbracula sertis uincta, coronatus stabit et ipse calix. at sibi quisque dapes et festas exstruet alte caespitibus mensas caespitibusque torum. ingeret hic potus iuuenis maledicta puellae, postmodo quae uotis inrita facta uelit: nam ferus ille suae plorabit sobrius idem et se iurabit mente fuisse mala. pace tua pereant arcus pereantque sagittae, Phoebe, modo in terris erret inermis Amor. ars bona: sed postquam sumpsit sibi tela Cupido, heu, heu, quam multis ars dedit ista malum! et mihi praecipue, iaceo cum saucius annum et (faueo morbo cum iuuat ipse dolor) usque cano Nemesin, sine qua uersus mihi nullus uerba potest iustos aut reperire pedes. at tu, nam diuum seruat tutela poetas, praemoneo, uati parce, puella, sacro, ut Messalinum celebrem, cum, praemia belli, ante suos currus oppida uicta feret, ipse gerens laurus: lauro deuinctus agresti miles 'io' magna uoce 'triumphe' canet. tunc Messalla meus pia det spectacula turbae et plaudat curru praetereunte pater. adnue: sic tibi sint intonsi, Phoebe, capilli, sic tua perpetuo sit tibi casta soror.
160. He appeals to Nemesis by the Memory of her dead Sister
CASTRA Macer sequitur: tenero quid fiet Amori? sit comes et collo fortiter arma gerat? et seu longa uirum terrae uia seu uaga ducent aequora, cum telis ad latus ire uolet? ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit, atque iterum erronem sub tua signa uoca. quod si militibus parces, erit hic quoque miles. ipse leuem galea qui sibi portet aquam. castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellae: et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est. magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto excutiunt clausae fortia uerba fores. iuraui quotiens rediturum ad limina numquam! cum bene iuraui, pes tamen ipse redit. acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas, si licet, exstinctas aspiciamque faces! tu miserum torques, tu me mihi dira precari cogis et insana mente nefanda loqui. iam mala finissem leto, sed credula uitam spes fouet et fore cras semper ait melius. spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis semina quae magno faenore reddat ager: haec laqueo uolucres, haec captat harundine piscis, cum tenuis hamos abdidit ante cibus: spes etiam ualida solatur compede uinctum: crura sonant ferro, sed canit inter opus: spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa. ei mihi, ne uincas, dura puella, deam. parce, per immatura tuae precor ossa sororis: sic bene sub tenera parua quiescat humo. illa mihi sancta est, illius dona sepulcro et madefacta meis serta feram lacrimis, illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo et mea cum muto fata querar cinere. non feret usque suum te propter flere clientem: illius uerbis, sis mihi lenta ueto: ne tibi neglecti mittant mala somnia manes, maestaque sopitae stet soror ante torum, qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra uenit ad infernos sanguinolenta lacus. desino, ne dominae luctus renouentur acerbi: non ego sum tanti, ploret ut illa semel. nec lacrimis oculos digna est foedare facetos: lena nocet nobis, ipsa puella bona est. lena necat miserum Phryne furtimque tabellas occulto portans itque reditque sinu: saepe, ego cum dominae dulcis a limine duro agnosco uoces, haec negat esse domi: saepe, ubi nox mihi promissa est, languere puellam nuntiat aut aliquas extimuisse minas. tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit, quisue meam teneat, quot teneatue modis: tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia uiuas, mouerit e uotis pars quotacumque deos.