Q. HORATIVS FLACCVS
Reading edition
65-8 B.C.
120. Romanae fidicen lyrae
QVEM tu, Melpomene, semel nascentem placido lumine uideris, illum non labor Isthmius clarabit pugilem, non equos inpiger curru ducet Achaico uictorem, neque res bellica Deliis ornatum foliis ducem, quod regum tumidas contuderit minas, ostendet Capitolio: sed quae Tibur aquae fertile praefluunt, et spissae nemorum comae fingent Aeolio carmine nobilem. Romae principis urbium dignatur suboles inter amabilis uatum ponere me choros, et iam dente minus mordeor inuido. o testudinis aureae dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, o mutis quoque piscibus donatura cycni, si libeat, sonum, totum muneris hoc tui est, quod monstror digito praterenuntium Romanae fidicen lyrae: quod spiro et placeo, si placeo, tuom est.
121. Song Makes Immortal
NE forte credas interitura quae longe sonantem natus ad Aufidum non ante uolgatas per artis uerba loquor socianda chordis: non, si priores Maeonius tenet sedes Homerus, Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces Stesichoriue graues Camenae: nec siquid olim lusit Anacreon deleuit aetas; spirat adhuc amor uiuuntque conmissi calores Aeoliae fidibus puellae. non sola comptos arsit adulteri crinis et aurum uestibus illitum mirata regalisque cultus et comites Helene Lacaena, primusue Teucer tela Cydonio direxit arcu; non semel Ilios uexata; non pugnauit ingens Idomeneus Sthenelusue solus dicenda Musis proelia; non ferox Hector uel acer Deiphobus grauis excepit ictus pro pudicis coniugibus puerisque primus. uixere fortes ante Agamemnona multi; sed omnes inlacrimabiles urgentur ignotique longa nocte, carent quia uate sacro. paulum sepultae distat inertiae celata uirtus—non ego te meis chartis inornatum sileri totue tuos patiar labores impune, Lolli, carpere liuidas obliuiones. est animus tibi rerumque prudens et secundis temporibus dubiisque rectus, uindex auarae fraudis et abstinens ducentis ad se cuncta pecuniae, consulque non unius anni, sed quotiens bonus atque fidus iudex honestum praetulit utili, reiecit alto dona nocentium uoltu, per obstantis cateruas explicuit sua uictor arma. non possidentem multa uocaueris recte beatum: rectius occupat nomen beati qui deorum muneribus sapienter uti duramque callet pauperiem pati peiusque leto flagitium timet, non ille pro caris amicis aut patria timidus perire.
122. Spring: An Invitation to Vergil
IAM ueris comites, quae mare temperant, inpellunt animae lintea Thraciae, iam nec prata rigent nec fluuii strepunt hiberna niue turgidi. nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, infelix auis et Cecropiae domus aeternum opprobrium, quod male barbaras regum est ulta libidines. dicunt in tenero gramine pinguium custodes ouium carmina fistula, delectantque deum, cui pecus et nigri colles Arcadiae placent. adduxere sitim tempora, Vergili: sed pressum Calibus ducere Liberum si gestis, iuuenum nobilium cliens, nardo uina merebere. nardi paruos onyx eliciet cadum, qui nunc Sulpiciis adcubat horreis, spes donare nouas largus amaraque curarum eluere efficax. ad quae si properas gaudia, cum tua uelox merce ueni: non ego te meis inmunem meditor tinguere poculis, plena diues ut in domo. uerum pone moras et studium lucri, nigrorumque memor, dum licet, ignium misce stultitiam consiliis breuem: dulce est desipere in loco.
123. Winter
VIDES ut alta stet niue candidum Soracte nec iam sustineant onus siluae laborantes geluque flumina constiterint acuto? dissolue frigus ligna super foco large reponens atque benignius deprome quadrimum Sabina, o Thaliarche, merum diota. permitte diuis cetera, qui simul strauere uentos aequore feruido deproeliantis, nec cupressi nec ueteres agitantur orni. quid sit futurum cras, fuge quaerere, et quem Fors dierum cumque dabit, lucro adpone nec dulcis amores sperne, puer, neque tu choreas, donec uirenti canities abest morosa. nunc et campus et areae lenesque sub noctem susurri conposita repetantur hora, nunc et latentis proditor intumo gratus puellae risus ab angulo pignusque dereptum lacertis aut digito male pertinaci.
124. To Venus
O VENVS regina Cnidi Paphique, sperne dilectam Cypron et uocantis ture te multo Glycerae decoram transfer in aedem. feruidus tecum puer et solutis Gratiae zonis properentque Nymphae et parum comis sine te luuentas Mercuriusque.
125. 'What slender youth...'
QVIS multa gracilis te puer in rosa perfusus liquidis urget odoribus grato, Pyrrha, sub antro? cui flauam religas comam simplex munditiis? heu quotiens fidem mutatosque deos flebit et aspera nigris aequora uentis emirabitur insolens, qui nunc te fruitur credulus aurea, qui semper uacuam, semper amabilem sperat, nescius aurae fallacis. miseri, quibus intemptata nites. me tabula sacer uotiua paries indicat uuida suspendisse potenti uestimenta maris deo.
126. Amoris Integratio
'DONEC gratus eram tibi nec quisquam potior bracchia candidae ceruici iuuenis dabat, Persarum uigui rege beatior.' 'donec non alia magis arsisti neque erat Lydia post Chloen, multi Lydia nominis, Romana uigui clarior Ilia.' 'me nunc Thressa Chloe regit, dulcis docta modos et citharae sciens, pro qua non metuam mori, si parcent animae fata superstiti.' 'me torret face mutua Thurini Calais filius Ornyti, pro quo bis patiar mori, si parcent puero fata superstiti.' 'quid si prisca redit Venus diductosque iugo cogit aeneo? si flaua excutitur Chloe reiectaeque patet ianua Lydiae?' 'quamquam sidere pulcrior ille est, tu leuior cortice et inprobo iracundior Hadria: tecum uiuere amem, tecum obeam lubens.'
127. Si jeunesse savait, si vieillesse pouvait
O CRVDELIS adhuc et Veneris muneribus potens, insperata tuae cum ueniet pluma superbiae, et, quae nunc umeris inuolitant, deciderint comae, nunc et qui color est puniceae flore prior rosae, mutatus, Ligurine, in faciem uerterit hispidam, dices 'heu', quotiens te in speculo uideris alterum, 'quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit uel cur his animis incolumes non redeunt genae?'
128. The Latter End of Lyce
AVDIVERE, Lyce, di mea uota, di audiuere, Lyce: fis anus et tamen uis formosa uideri ludisque et bibis impudens et cantu tremulo pota Cupidinem lentum sollicitas. ille uirentis et doctae psallere Chiae pulcris excubat in genis. inportunus enim transuolat aridas quercus et refugit te quia luridi dentes, te quia rugae turpant et capitis niues. nec Coae referunt iam tibi purpurae nec cari lapides tempora, quae semel notis condita fastis inclusit uolucris dies. quo fugit uenus, heu, quoue color, decens quo motus? quid habes illius, illius, quae spirabat amores, quae me surpuerat mihi felix post Cinaram notaque et artium gratarum facies? sed Cinarae breuis annos fata dederunt, seruatura diu parem cornicis uetulae temporibus Lycen, possent ut iuuenes uisere feruidi multo non sine risu dilapsam in cineres facem.
129. He Abandons the Lists of Love
VIXI puellis nuper idoneus et militaui non sine gloria; nunc arma defunctumque bello barbiton hic paries habebit, laeuom marinae qui Veneris latus custodit. hic, hic ponite lucida funalia et uectis et arcus oppositis foribus minacis. o quae beatam diua tenes Cyprum et Memphin carentem Sithonia niue, regina, sublimi flagello tange Chloen semel arrogantem.
130. Rursus bella moues?
INTERMISSA, Venus, diu rursus bella moues? parce, precor, precor. non sum qualis eram bonae sub regno Cinarae. desine, dulcium mater saeua Cupidinum, circa lustra decem flectere mollibus iam durum imperiis: abi, quo blandae iuuenum te reuocant preces. tempestiuius in domum Pauli purpureis ales oloribus commissabere Maximi, si torrere iecur quaeris idoneum; namque et nobilis et decens et pro sollicitis non tacitus reis et centum puer artium late signa feret militiae tuae, et, quandoque potentior largi muneribus riserit aemuli, Albanos prope te lacus ponet marmoream sub trabe citrea. illic plurima naribus duces tura lyraeque et Berecyntiae delectabere tibiae mixtis carminibus non sine fistula; illic bis pueri die numen cum teneris uirginibus tuom laudantes pede candido in morem Salium ter quatient humum. me nec femina nec puer iam nec spes animi credula mutui nec certare iuuat mero nec uincire nouis tempora floribus. sed cur heu, Ligurine, cur manat rara meas lacrima per genas? cur facunda parum decoro inter uerba cadit lingua silentio? nocturnis ego somniis iam captum teneo, iam uolucrem sequor te per gramina Martii campi, te per aquas, dure, uolubilis.
131. A Bachelor Festival
MARTIIS caelebs quid agam kalendis, quid uelint flores et acerra turis plena miraris positusque carbo in caespite uiuo. docte sermones utriusque linguae, uoueram dulcis epulas et album Libero caprum prope funeratus arboris ictu. hic dies anno redeunte festus corticem adstrictum pice dimouebit amphorae fumum bibere institutae consule Tullo. sume, Maecenas, cyathos amici sospitis centum et uigiles lucernas profer in lucem: procul omnis esto clamor et ira. mitte ciuilis super Vrbe curas: occidit Daci Cotisonis agmen, Medus infestus sibi luctuosis dissidet armis, seruit Hispanae uetus hostis orae Cantaber, sera domitus catena, iam Scythae laxo meditantur arcu cedere campis. neglegens, ne qua populus laboret, parce priuatus nimium cauere et dona praesentis cape laetus horae et linque seuera.
132. A Retreat for Old Age
SEPTIMI, Gadis aditure mecum et Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et barbaras Syrtis, ubi Maura semper aestuat unda: Tibur Argeo positum colono sit meae sedes utinam senectae, sit modus lasso maris et uiarum militiaeque: unde si Parcae prohibent iniquae, dulce pellitis ouibus Galaesi flumen et regnata petam Laconi rura Phalantho. ille terrarum mihi praeter omnis angulus ridet, ubi non Hymetto mella decedunt uiridique certat baca Venafro. uer ubi longum tepidasque praebet Iuppiter brumas et amicus Aulon fertili Baccho minimum Falernis inuidet uuis; ille te mecum locus et beatae postulant arces: ibi tu calentem debita sparges lacrima fauillam uatis amici.
133. Welcome home to Pompeius
O SAEPE mecum tempus in ultimum deducte Bruto militiae duce, quis te redonauit Quiritem dis patriis Italoque caelo, Pompei, meorum prime sodalium? cum quo morantem saepe diem mero fregi, coronatus nitentis malobathro Syrio capillos. tecum Philippos et celerem fugam sensi relicta non bene parmula, cum fracta uirtus, et minaces turpe solum tetigere mento; sed me per hostis Mercurius celer denso pauentem sustulit aere, te rursus in bellum resorbens unda fretis tulit aestuosis. ergo obligatam redde Ioui dapem longaque fessum militia latus depone sub lauru mea nec parce cadis tibi destinatis. obliuioso leuia Massico ciboria exple, funde capacibus unguenta de conchis. quis udo deproperare apio coronas curatue myrto? quem Venus arbitrum dicet bibendi? non ego sanius bacchabor Edonis: recepto dulce mihi furere est amico.
134. Eheu fugaces
EHEV fugaces, Postume, Postume, labuntur anni nec pietas moram rugis et instanti senectae adferet indomitaeque morti; non, si trecenis quotquot eunt dies, amice, places inlacrimabilem Plutona tauris, qui ter amplum Geryonen Tityonque tristi conpescit unda, scilicet omnibus quicumque terrae munere uescimur enauiganda, siue reges siue inopes erimus coloni. frustra cruento marte carebimus fractisque rauci fluctibus Hadriae, frustra per autumnos nocentem corporibus metuemus austrum: uisendus ater flumine languido Cocytos errans et Danai genus infame damnatusque longi Sisyphus Aeolides laboris: linquenda tellus et domus et placens uxor, neque harum quas colis arborum te praeter inuisas cupressos ulla breuem dominum sequetur. absumet heres Caecuba dignior seruata centum clauibus et mero tinguet pauimentum superbus pontificum potiore cenis.
135. An Invitation to Maecenas
TYRRHENA regum progenies, tibi non ante uerso lene merum cado cum flore, Maecenas, rosarum et pressa tuis balanus capillis iamdudum apud me est: eripe te morae nec semper udum Tibur et Aefulae decliue contempleris aruom et Telegoni iuga parricidae. fastidiosam desere copiam et molem propinquam nubibus arduis, omitte mirari beatae fumum et opes strepitumque Romae. plerumque gratae diuitibus uices mundaeque paruo sub lare pauperum cenae sine aulaeis et ostro sollicitam explicuere frontem. iam clarus occultum Andromedae pater ostendit ignem, iam Procyon furit et stella uesani Leonis sole dies referente siccos; iam pastor umbras cum grege languido riuomque fessus quaerit et horridi dumeta Siluani, caretque ripa uagis taciturna uentis. tu ciuitatem quis deceat status curas et urbi sollicitus times, quid Seres et regnata Cyro Bactra parent Tanaisque discors. prudens futuri temporis exitum caliginosa nocte premit deus, ridetque si mortalis ultra fas trepidat. quod adest memento conponere aequos; cetera fluminis ritu feruntur, nunc medio alueo cum pace delabentis Etruscum in mare, nunc lapides adesos stirpisque raptas et pecus et domos uoluentis una, non sine montium clamore uicinaeque siluae, cum fera diluuies quietos irritat amnis. ille potens sui laetusque deget cui licet in diem dixisse 'uixi'. cras uel atra nube polum Pater occupato uel sole puro; non tamen irritum quodcumque retro est efficiet neque diffinget infectumque reddet quod fugiens semel hora uexit. Fortuna saeuo laeta negotio et ludum insolentem ludere pertinax transmutat incertos honores, nunc mihi nunc alii benigna. laudo manentem; si celeris quatit pennas, resigno quae dedit et mea uirtute me inuoluo probamque pauperiem sine dote quaero. non est meum, si mugiat Africis malus procellis, ad miseras preces decurrere et uotis pacisci ne Cypriae Tyriaeque merces addant auaro diuitias mari: tunc me biremis praesidio scaphae tutum per Aegaeos tumultus aura feret geminusque Pollux.
136. Pia Testa
O NATA mecum consule Manlio, seu tu querelas siue geris iocos seu rixam et insanos amores seu facilem, pia testa, somnum, quocumque lectum nomine Massicum seruas, moueri digna bono die, descende Coruino iubente promere languidiora uina. non ille, quamquam Socraticis madet sermonibus, te negleget horridus: narratur et prisci Catonis saepe mero caluisse uirtus. tu lene tormentum ingenio admoues plerumque duro, tu sapientium curas et arcanum iocoso consilium retegis Lyaeo, tu spem reducis mentibus anxiis uirisque et addis cornua pauperi post te neque iratos trementi regum apices neque militum arma. te Liber et si laeta aderit Venus segnesque nodum soluere Gratiae uiuaeque producent lucernae, dum rediens fugat astra Phoebus.
137. High and Low, Rich and Poor
ODI profanum uolgus et arceo. fauete linguis: carmina non prius audita Musarum sacerdos uirginibus puerisque canto. regum timendorum in proprios greges, reges in ipsos imperium est Iouis, clari Giganteo triumpho, cuncta supercilio mouentis. est ut uiro uir latius ordinet arbusta sulcis, hic generosior descendat in campum petitor, moribus hic meliorque fama contendat, illi turba clientium sit maior: aequa lege Necessitas sortitur insignis et imos, omne capax mouet urna nomen. destrictus ensis cui super inpia ceruice pendet, non Siculae dapes dulcem elaborabunt saporem, non auium citharaeque cantus somnum reducent: somnus agrestium lenis uirorum non humilis domos fastidit umbrosamque ripam, non Zephyris agitata Tempe. desiderantem quod satis est neque tumultuosum sollicitat mare nec saeuos Arcturi cadentis impetus aut orientis Haedi, non uerberatae grandine uineae fundusque mendax, arbore nunc aquas culpante, nunc torrentia agros sidera, nunc hiemes iniquas. contracta pisces aequora sentiunt iactis in altum molibus: huc frequens caementa demittit redemptor cum famulis dominusque terrae fastidiosus: sed Timor et Minae scandunt eodem quo dominus, neque decedit aerata triremi et post equitem sedet atra Cura. quodsi dolentem nec Phrygius lapis nec purpurarum sidere clarior delenit usus nec Falerna uitis Achaemeniumque costum, cur inuidendis postibus et nouo sublime ritu moliar atrium? cur ualle permutem Sabina diuitias operosiores?
138. The Strenuous Life
ANGVSTAM amice pauperiem pati robustus acri militia puer condiscat et Parthos ferocis uexet eques metuendus hasta uitamque sub diuo et trepidis agat in rebus. illum ex moenibus hosticis matrona bellantis tyranni prospiciens et adulta uirgo suspiret, eheu, ne rudis agminum sponsus lacessat regius asperum tactu leonem, quem cruenta per medias rapit ira caedis. dulce et decorum est pro patria mori: mors et fugacem persequitur uirum, nec parcit inbellis iuuentae poplitibus timidoue tergo. Virtus, repulsae nescia sordidae, intaminatis fulget honoribus, nec sumit aut ponit securis arbitrio popularis aurae: Virtus, recludens inmeritis mori caelum, negata temptat iter uia coetusque uolgaris et udam spernit humum fugiente penna. est et fideli tuta silentio merces: uetabo, qui Cereris sacrum uolgarit arcanae, sub isdem sit trabibus fragilemue mecum soluat phaselon. saepe Diespiter neglectus incesto addidit integrum: raro antecedentem scelestum deseruit pede Poena claudo.
139. The Path of the Just
IVSTVM et tenacem propositi uirum non ciuium ardor praua iubentium, non uoltus instantis tyranni mente quatit solida neque Auster, dux inquieti turbidus Hadriae, nec fulminantis magna manus Iouis: si fractus inlabatur orbis, inpauidum ferient ruinae. hac arte Pollux et uagus Hercules enisus arces attigit igneas quos inter Augustus recumbens purpureo bibit ore nectar; hac te merentem, Bacche pater, tuae uexere tigres indocili iugum collo trahentes, hac Quirinus Martis equis Acheronta fugit, gratum elocuta consiliantibus Iunone diuis: 'Ilion, Ilion fatalis incestusque iudex et mulier peregrina uertit in puluerem, ex quo destituit deos mercede pacta Laomedon, mihi castaeque damnatum Mineruae cum populo et duce fraudulento. iam nec Lacaenae splendet adulterae famosus hospes nec Priami domus periura pugnacis Achiuos Hectoreis opibus refringit, nostrisque ductum seditionibus bellum resedit; protinus et grauis iras et inuisum nepotem, Troica quem peperit sacerdos, Marti redonabo; illum ego lucidas inire sedes, discere nectaris sucos et adscribi quietis ordinibus patiar deorum. dum longus inter saeuiat Ilion Romamque pontus, qualibet exsules in parte regnanto beati, dum Priami Paridisque busto insultet armentum et catulos ferae celent inultae, stet Capitolium fulgens triumphatisque possit Roma ferox dare iura Medis. horrenda late nomen in ultimas extendat oras, qua medius liquor secernit Europen ab Afro, qua tumidus rigat arua Nilus, aurum inrepertum et sic melius situm, cum terra celat, spernere fortior quam cogere humanos in usus omne sacrum rapiente dextra. quicumque mundo terminus obstitit, hunc tanget armis, uisere gestiens qua parte debacchentur ignes, qua nebulae pluuiique rores. sed bellicosis fata Quiritibus hac lege dico, ne nimium pii rebusque fidentes auitae tecta uelint reparare Troiae. Troiae renascens alite lugubri fortuna tristi clade iterabitur ducente uictricis cateruas coniuge me Iouis et sorore. ter si resurgat murus aeneus auctore Phoebo, ter pereat meis excisus Argiuis, ter uxor capta uirum puerosque ploret.' non hoc iocosae conueniet lyrae— quo, Musa, tendis? desine peruicax referre sermones deorum et magna modis tenuare paruis.
140. Pollio
MOTVM ex Metello consule ciuicum bellique causas et uitia et modos ludumque Fortunae grauisque principum amicitias et arma nondum expiatis uncta cruoribus, periculosae plenum opus aleae, tractas et incedis per ignis suppositos cineri doloso. paulum seuerae musa tragoediae desit theatris: mox ubi publicas res ordinaris, grande munus Cecropio repetes coturno, insigne maestis praesidium reis et consulenti, Pollio, curiae, cui laurus aeternos honores Delmatico peperit triumpho. iam nunc minaci murmure cornuum perstringis auris, iam litui strepunt, iam fulgor armorum fugacis terret equos equitumque uoltus. audire magnos iam uideor duces non indecoro puluere sordidos, et cuncta terrarum subacta praeter atrocem animum Catonis. Iuno et deorum quisquis amicior Afris inulta cesserat impotens tellure, uictorum nepotes rettulit inferias Iugurthae. quis non Latino sanguine pinguior campus sepulcris inpia proelia testatur auditumque Medis Hesperiae sonitum ruinae? qui gurges aut quae flumina lugubris ignara belli? quod mare Dauniae non decolorauere caedes? quae caret ora cruore nostro? sed ne relictis, Musa procax, iocis Ceae retractes munera neniae, mecum Dionaeo sub antro quaere modos leuiore plectro.
141. Regulus
CAELO tonantem credidimus Iouem regnare; praesens diuos habebitur Augustus adiectis Britannis imperio grauibusque Persis. milesne Crassi coniuge barbara turpis maritus uixit et hostium (pro curia inuersique mores!) consenuit socerorum in armis sub rege Medo Marsus et Apulus, anciliorum et nominis et togae oblitus aeternaeque Vestae, incolumi Ioue et urbe Roma? hoc cauerat mens prouida Reguli dissentientis condicionibus foedis et exemplo trahenti perniciem ueniens in aeuom, si non perirent immiserabilis captiua pubes. 'signa ego Punicis adfixa delubris et arma militibus sine caede,' dixit, 'derepta uidi, uidi ego ciuium retorta tergo bracchia libero portasque non clausas et arua Marte coli populata nostro. auro repensus scilicet acrior miles redibit. flagitio additis damnum; neque amissos colores lana refert medicata fuco, nec uera uirtus, cum semel excidit, curat reponi deterioribus. si pugnat extricata densis cerua plagis, erit ille fortis qui perfidis se credidit hostibus et Marte Poenos proteret altero, qui lora restrictis lacertis sensit iners timuitque mortem. hic, unde uitam sumeret inscius, pacem duello miscuit. o pudor, o magna Carthago, probrosis altior Italiae ruinis!' fertur pudicae coniugis osculum paruosque natos ut capitis minor ab se remouisse et uirilem toruos humi posuisse uoltum: donec labantis consilio patres firmaret auctor numquam alias dato interque maerentis amicos egregius properaret exsul. atqui sciebat quae sibi barbarus tortor pararet: non aliter tamen dimouit obstantis propinquos et populum reditus morantem quam si clientum longa negotia diiudicata lite relinqueret tendens Venafranos in agros aut Lacedaemonium Tarentum.
142. Cleopatra
NVNC est bibendum, nunc pede libero pulsanda tellus; nunc Saliaribus ornare puluinar deorum tempus erat dapibus, sodales. antehac nefas depromere Caecubum cellis auitis, dum Capitolio regina dementis ruinas funus et imperio parabat contaminato cum grege turpium morbo uirorum, quidlibet inpotens sperare fortunaque dulci ebria. sed minuit furorem uix una sospes nauis ab ignibus, mentemque lymphatam Mareotico redegit in ueros timores Caesar ab Italia uolantem remis adurgens, accipiter uelut mollis columbas aut leporem citus uenator in campis niualis Haemoniae, daret ut catenis fatale monstrum. quae generosius perire quaerens nec muliebriter expauit ensem nec latentis classe cita reparauit oras; ausa et iacentem uisere regiam uoltu sereno, fortis et asperas tractare serpentis, ut atrum corpore conbiberet uenenum, deliberata morte ferocior, saeuis Liburnis scilicet inuidens priuata deduci superbo non humilis mulier triumpho.
143. Augustus returns in triumph
HERCVLIS ritu modo dictus, o plebs, morte uenalem petiisse laurum Caesar Hispana repetit penatis uictor ab ora. unico gaudens mulier marito prodeat iustis operata sacris et soror clari ducis et decorae supplice uitta uirginum matres iuuenumque nuper sospitum; uos, o pueri et puellae iam uirum expertae, male inominatis parcite uerbis. hic dies uere mihi festus atras eximet curas: ego nec tumultum nec mori per uim metuam tenente Caesare terras. i, pete unguentum, puer, et coronas et cadum Marsi memorem duelli, Spartacum siqua potuit uagantem fallere testa. dic et argutae properet Neaerae murreum nodo cohibere crinem; si per inuisum mora ianitorem fiet, abito. lenit albescens animos capillus litium et rixae cupidos proteruae; non ego hoc ferrem calidus iuuenta consule Planco.
144. Deliverance from Death
ILLE et nefasto te posuit die quicumque primum, et sacrilega manu produxit, arbos, in nepotum perniciem opprobriumque pagi; illum et parentis crediderim sui fregisse ceruicem et penetralia sparsisse nocturno cruore hospitis; ille uenena Colcha et quidquid usquam concipitur nefas tractauit, agro qui statuit meo te, triste lignum, te caducum in domini caput inmerentis. quid quisque uitet, numquam homini satis cautum est in horas: nauita Bosporum Poenus perhorrescit neque ultra caeca timet subeunda fata: miles sagittas et celerem fugam Parthi, catenas Parthus et Italum robur; sed inprouisa leti uis rapuit rapietque gentis. quam paene furuae regna Proserpinae et iudicantem uidimus Aeacum sedesque discriptas piorum et Aeoliis fidibus querentem Sappho puellis de popularibus et te sonantem plenius aureo, Alcaee, plectro dura nauis, dura fugae mala, dura belli! utrumque sacro digna silentio mirantur umbrae dicere, sed magis pugnas et exactos tyrannos densum umeris bibit aure uolgus. quid mirum, ubi illis carminibus stupens demittit atras belua centiceps auris et intorti capillis Eumenidum recreantur angues? quin et Prometheus et Pelopis parens dulci laborum decipitur sono nec curat Orion leones aut timidos agitare lyncas.
145. Bandusia
O FONS Bandusiae splendidior uitro, dulci digne mero non sine floribus, cras donaberis haedo, cui frons turgida cornibus primis et uenerem et proelia destinat: frustra, nam gelidos inficiet tibi rubro sanguine riuos lasciui suboles gregis. te flagrantis atrox hora Caniculae nescit tangere, tu frigus amabile fessis uomere tauris praebes et pecori uago. fies nobilium tu quoque fontium, me dicente cauis inpositam ilicem saxis, unde loquaces lymphae desiliunt tuae.
146. Mens Aequa
AEQVAM memento rebus in arduis seruare mentem, non secus in bonis ab insolenti temperatam laetitia, moriture Delli, seu maestus omni tempore uixeris seu te in remoto gramine per dies festos reclinatum bearis interiore nota Falerni. quo pinus ingens albaque populus umbram hospitalem consociare amant ramis? quid obliquo laborat lympha fugax trepidare riuo? huc uina et unguenta et nimium breuis flores amoenae ferre iube rosae, dum res et aetas et sororum fila trium patiuntur atra. cedes coemptis saltibus et domo uillaque flauos quam Tiberis lauit, cedes et exstructis in altum diuitiis potietur heres. diuesne prisco natus ab Inacho nil interest an pauper et infima de gente sub diuo moreris: uictima nil miserantis Orci. omnes eodem cogimur, omnium uersatur urna serius ocius sors exitura et nos in aeternum exsilium inpositura cumbae.
147. Pindar
PINDARVM quisquis studet aemulari, Iulle, ceratis ope Daedalea nititur pennis uitreo daturus nomina ponto. monte decurrens uelut amnis, imbres quem super notas aluere ripas, feruet inmensusque ruit profundo Pindarus ore, laurea donandus Apollinari, seu per audacis noua dithyrambos uerba deuoluit numerisque fertur lege solutis, seu deos regesque canit deorum sanguen et per quos cecidere iusta morte Centauri, cecidit tremendae flamma Chimaerae, siue quos Elea domum reducit palma caelestis pugilemue equomue dicit et centum potiore signis munere donat, flebili sponsae iuuenemue raptum plorat et uiris animumque moresque aureos educit in astra nigroque inuidet Orco. multa Dircaeum leuat aura cycnum, tendit, Antoni, quotiens in altos nubium tractus: ego apis Matinae more modoque grata carpentis thyma per laborem plurimum circa nemus uuidique Tiburis ripas operosa paruos carmina fingo. concines maiore poeta plectro Caesarem, quandoque trahet ferocis per sacrum cliuom merita decorus fronde Sygambros; quo nihil maius meliusue terris fata donauere bonique diui nec dabunt, quamuis redeant in aurum tempora priscum. concines laetosque dies et Vrbis publicum ludum super inpetrato fortis Augusti reditu forumque litibus orbum. tum meae, siquid loquar audiendum, uocis accedet bona pars et 'o sol pulcer, o laudande!' canam recepto Caesare felix. terque, dum procedit, 'io triumphe,' non semel dicemus, 'io triumphe' ciuitas omnis dabimusque diuis tura benignis. te decem tauri totidemque uaccae, me tener soluet uitulus, relicta matre qui largis iuuenescit herbis in mea uota, fronte curuatos imitatus ignis tertium lunae referentis ortum, qua notam duxit, niueus uideri, cetera fuluos.
148. The Daughters of Danaus
MERCVRI, nam te docilis magistro mouit Amphion lapides canendo, tuque, testudo, resonare septem callida neruis, nec loquax olim neque grata. nunc et diuitum mensis et amica templis, dic modos, Lyde quibus obstinatas adplicet auris, quae uelut latis equa trima campis ludit exsultim metuitque tangi nuptiarum expers et adhuc proteruo cruda marito. tu potes tigris comitesque siluas ducere et riuos celeris morari; cessit immanis tibi blandienti ianitor aulae Cerberus, quamuis furiale centum muniant angues caput eius atque spiritus taeter saniesque manet ore trilingui; quin et Ixion Tityosque uoltu risit inuito, stetit urna paulum sicca, dum grato Danai puellas carmine mulces. audiat Lyde scelus atque notas uirginum poenas et inane lymphae dolium fundo pereuntis imo seraque fata, quae manent culpas etiam sub Orco. inpiae nam (quid potuere maius?), inpiae sponsos potuere duro perdere ferro. una de multis face nuptiali digna periurum fuit in parentem splendide mendax et in omne uirgo nobilis aeuom, 'surge,' quae dixit iuueni marito, 'surge, ne longus tibi somnus unde non times detur; socerum et scelestas falle sorores; quae uelut nactae uitulos leaenae singulos, eheu, lacerant: ego illis mollior nec te feriam neque intra claustra tenebo. me pater saeuis oneret catenis, quod uiro clemens misero peperci, me uel extremos Numidarum in agros classe releget: i pedes quo te rapiunt et aurae, dum fauet nox et Venus, i secundo omine et nostri memorem sepulcro scalpe querelam.'
149. To Vergil: on the Death of Quintilius
QVIS desiderio sit pudor aut modus tam cari capitis? praecipe lugubris cantus, Melpomene, cui liquidam pater uocem cum cithara dedit. ergo Quintilium perpetuos sopor urget? cui Pudor et Iustitiae soror, incorrupta Fides, nudaque Veritas quando ullum inueniet parem? multis ille bonis flebilis occidit, nulli flebilior quam tibi, Vergili. tu frustra pius heu non ita creditum poscis Quintilium deos. quid? si Threicio blandius Orpheo auditam moderere arboribus fidem, num uanae redeat sanguis imagini, quam uirga semel horrida non lenis precibus fata recludere nigro conpulerit Mercurius gregi? durum: sed leuius fit patientia quidquid corrigere est nefas.
150. Beatus unicis Sabinis
NON ebur neque aureum mea renidet in domo lacunar, non trabes Hymettiae premunt columnas ultima recisas Africa, neque Attali ignotus heres regiam occupaui, nec Laconicas mihi trahunt honestae purpuras clientae. at fides et ingeni benigna uena est pauperemque diues me petit: nihil supra deos lacesso nec potentem amicum largiora flagito, satis beatus unicis Sabinis. truditur dies die nouaeque pergunt interire lunae: tu secanda marmora locas sub ipsum funus et sepulcri inmemor struis domos marisque Bais obstrepentis urges summouere litora, parum locuples continente ripa; quid quod usque proximos reuellis agri terminos et ultra limites clientium salis auarus? pellitur paternos in sinu ferens deos et uxor et uir sordidosque natos. nulla certior tamen rapacis Orci sede destinata aula diuitem manet erum. quid ultra tendis? aequa tellus pauperi recluditur regumque pueris, nec satelles Orci callidum Promethea reuexit auro captus: hic superbum Tantalum atque Tantali genus coercet, hic leuare functum pauperem laboribus uocatus atque non uocatus audit.
151. A Hard Winter
HORRIDA tempestas caelum contraxit et imbres niuesque deducunt Iouem; nunc mare, nunc siluae Threicio Aquilone sonant. rapiamus, amici, occasionem de die: dumque uirent genua et decet, obducta soluatur fronte senectus. tu uina Torquato moue consule pressa meo. cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna reducet in sedem uice. nunc et Achaemenio perfundi nardo iuuat et fide Cyllenea leuare diris pectora sollicitudinibus, nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno: 'inuicte, mortalis dea nate puer Thetide, te manet Assaraci tellus, quam frigida parui findunt Scamandri flumina lubricus et Simois, unde tibi reditum certo subtemine Parcae rupere, nec mater domum caerula te reuehet: illic omne malum uino cantuque leuato, deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis.'
152. Two Poems on the Return of Spring
i
SOLVITVR acris hiems grata uice ueris et Fauoni trahuntque siccas machinae carinas, ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni nec prata canis albicant pruinis. iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna iunctaeque Nymphis Gratiae decentes alterno terram quatiunt pede, dum grauis Cyclopum Volcanus ardens uisit officinas. nunc decet aut uiridi nitidum caput impedire myrto aut flore terrae quem ferunt solutae, nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, seu poscat agna siue malit haedo. pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas regumque turris. o beate Sesti, uitae summa breuis spem nos uetat incohare longam; iam te premet nox fabulaeque Manes et domus exilis Plutonia; quo simul mearis, nec regna uini sortiere talis nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuuentus nunc omnis et mox uirgines tepebunt.
ii
Diffugere niues, redeunt iam gramina campis arboribusque comae; mutat terra uices et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet ducere nuda choros: inmortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem. frigora mitescunt Zephyris, uer proterit aestas interitura, simul pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners. damna tamen celeres reparant caelestia lunae: nos ubi decidimus quo pius Aeneas, quo Tullus diues et Ancus, puluis et umbra sumus. quis scit an adiciant hodiernae crastina summae tempora di superi? cuncta manus auidas fugient heredis amico quae dederis animo. cum semel occideris et de te splendida Minos fecerit arbitria, non, Torquate, genus, non te facundia, non te restituet pietas; infernis neque enim tenebris Diana pudicum liberat Hippolytum nec Lethaea ualet Theseus abrumpere caro uincula Perithoo.
153. Horace's Monument
EXEGI monumentum aere perennius regalique situ pyramidum altius, quod non imber edax, non Aquilo impotens possit diruere aut innumerabilis annorum series et fuga temporum: non omnis moriar multaque pars mei uitabit Libitinam; usque ego postera crescam laude recens, dum Capitolium scandet cum tacita uirgine pontifex; dicar, qua uiolens obstrepit Aufidus et qua pauper aquae Daunus agrestium regnauit populorum, ex humili potens, princeps Aeolium carmen ad Italos deduxisse modos. sume superbiam quaesitam meritis et mihi Delphica lauro cinge uolens, Melpomene, comam.