M. PACVVIVS
Reading edition
220-130 B.C.
35. Fortune
FORTVNAM insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi, saxoque instare in globoso praedicant uolubili: id quo saxum impulerit fors, eo cadere Fortunam autumant. insanam autem esse aiunt, quia atrox incerta instabilis siet: caecam ob eam rem esse iterant, quia nil cernat quo sese adplicet: brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere. sunt autem alii philosophi, qui contra Fortuna negant ullam miseriam esse, temeritatem esse omnia autumant. id magis ueri simile esse usus reapse experiundo edocet: uelut Orestes modo fuit rex, factust mendicus modo.
36. The Greeks set sail from Troy
SIC profectione laeti piscium lasciuiam intuemur, nec tuendi satietas capier potest. interea prope iam occidente sole inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur noctisque et nimbum obcaecat nigror, flamma inter nubes coruscat, caelum tonitru contremit, grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit, undique omnes uenti erumpunt, saeui existunt turbines, feruit aestu pelagus.
37. Genitabile Caelum
HOC uide circum supraque quod complexu continet terram solisque exortu capessit candorem, occasu nigret, id quod nostri caelum memorant, Grai perhibent aethera: quidquid est hoc, omnia animat format alit auget creat sepelit recipitque in sese omnia, omniumque idem est pater, indidemque eadem aeque oriuntur de integro atque eodem occidunt.
38. Speech
O FLEXANIMA atque omnium regina rerum Oratio.
39. Womanish Tears
CONQVERI fortunam aduersam, non lamentari decet: id uiri est officium, fletus muliebri ingenio additus.
40. His Own Epitaph
ADVLESCENS tam etsi properas, hoc te saxulum rogat ut se aspicias, deinde, quod scriptum est, legas. hic sunt poetae Pacuui Marci sita ossa. hoc uolebam, nescius ne esses. uale.