L. ANNAEVS SENECA
Reading edition
4 B.C.-65 A.D.
232. Time
OMNIA tempus edax depascitur, omnia carpit, omnia sede mouet, nil sinit esse diu. flumina deficiunt, profugum mare litora siccant, subsidunt montes et iuga celsa ruunt. quid tam parua loquor? moles pulcherrima caeli ardebit flammis tota repente suis. omnia mors poscit. lex est, non poena, perire: hic aliquo mundus tempore nullus erit.
233. Corsica
BARBARA praeruptis inclusa est Corsica saxis, horrida, desertis undique uasta locis. non poma autumnus, segetes non educat aestas canaque Palladio munere bruma caret, imbriferum nullo uer est laetabile fetu nullaque in infausto nascitur herba solo. non panis, non haustus aquae, non ultimus ignis: hic sola haec duo sunt, exsul et exsilium.
234. Athens
QVISQVIS Cecropias hospes cognoscis Athenas, quae ueteris famae uix tibi signa dabunt, 'hasne dei' dices 'caelo petiere relicto? pugnaque partitis haec fuit ora deis?' idem Agamemnonias dices cum uideris arces: 'heu uictrix uicta uastior urbe iacet!' hae sunt, quas merito quondam est mirata uetustas; magnarum rerum magna sepulcra uides!
235. Britain
VICTA prius nulli, nullo spectata triumpho inlibata tuos gens patet in titulos. fabula uisa diu medioque recondita ponto libera uictori quam cito colla dedit!
236. On the Death of Crispus
ABLATVS mihi Crispus est amicus, pro quo si pretium dari liceret, nostros diuiderem libenter annos. nunc pars optima me mei reliquit, Crispus, praesidium meum, uoluptas, pectus, deliciae: nihil sine illo laetum mens mea iam putabit esse. consumptus male debilisque uiuam: plus quam dimidium mei recessit.
237. The Only Immortality
i
HAEC urbem circa stulti monumenta laboris quasque uides molis, Appia, marmoreas, pyramidasque ausas uicinum attingere caelum, pyramidas, medio quas fugit umbra die, et Mausoleum, miserae solacia mortis, intulit externum quo Cleopatra uirum, concutiet sternetque dies, quoque altius exstat quodque opus, hoc illud carpet edetque magis. carmina sola carent fato mortemque repellunt: carminibus uiues semper, Homere, tuis.
ii
Nullum opus exsurgit quod non annosa uetustas expugnet, quod non uertat iniqua dies, tu licet extollas magnos ad sidera montis et Lydas aeques marmore pyramidas. ingenio mors nulla nocet, uacat undique tutum: inlaesum semper carmina nomen habent.
238. The Last Pilgrimage
QVANTVS incedit populus per urbis ad noui ludos auidus theatri, quantus Eleum ruit ad Tonantem, quinta cum sacrum reuocauit aestas; quanta, cum longae redit hora nocti crescere et somnos cupiens quietos Libra Phoebeos tenet aequa currus, turba secretam Cererem frequentat et citi tectis properant relictis Attici noctem celebrare mystae: tanta per campos agitur silentis turba; pars tarda graditur senecta, tristis et longa satiata uita; pars adhuc currit melioris aeui: uirgines nondum thalamis iugatae et comis nondum positis ephebi matris et nomen modo doctus infans. his datum solis, minus ut timerent, igne praelato releuare noctem; ceteri uadunt per opaca tristes. qualis est uobis animus, remota luce cum maestus sibi quisque sensit obrutum tota caput esse terra? stat chaos densum tenebraeque turpes et color noctis malus ac silentis otium mundi uacuaeque nubes. sera nos illo referat senectus: nemo ad id sero uenit, unde numquam, cum semel uenit, potent reuerti; quid iuuat durum properare fatum? omnis haec magnis uaga turba terris ibit ad manis facietque inerti uela Cocyto: tibi crescit omne, et quod occasus uidet et quod ortus. parce uenturis: tibi, mors, paramur. sis licet segnis, properamus ipsi: prima quae uitam dedit hora carpit.
239. Fatal Beauty
ANCEPS forma bonum mortalibus, exigui donum breue temporis, ut uelox celeri pede laberis! Non sic prata nouo uere decentia aestatis calidae despoliat uapor, saeuit solstitio cum medius dies et noctes breuibus praecipitant rotis languescunt folio et lilia pallido: ut gratae capiti deficiunt comae et fulgor teneris qui radiat genis momento rapitur nullaque non dies formonsi spolium corporis abstulit. res est forma fugax: quis sapiens bono confidat fragili? dum licet, utere. tempus te tacitum subruit, horaque semper praeterita deterior subit. Quid deserta petis? tutior auiis non est forma locis: te nemore abdito cum Titan medium constituit diem, cingent turba licens Naides improbae, formonsos solitae claudere fontibus, et somnis facient insidias tuis Panas quae Dryades montiuagos petunt.
240. Death has no Terror
VERVM est an timidos fabula decipit umbras corporibus uiuere conditis, cum coniunx oculis imposuit manum supremusque dies solibus obstitit et tristis cineres urna cohercuit? non prodest animam tradere funeri, sed restat miseris uiuere longius? an toti morimur nullaque pars manet nostri, cum profugo spiritus halitu immixtus nebulis cessit in aera et nudum tetigit subdita fax latus? Quicquid sol oriens, quicquid et occidens nouit, caeruleis Oceanus fretis quicquid bis ueniens et fugiens lauat, aetas Pegaseo corripiet gradu. quo bis sena uolant sidera turbine, quo cursu properat uoluere saecula astrorum dominus, quo properat modo obliquis Hecate currere flexibus: hoc omnes petimus fata nec amplius, iuratos superis qui tetigit lacus, usquam est; ut calidis fumus ab ignibus uanescit, spatium per breue sordidus, ut nubis, grauidas quas modo uidimus, arctoi Boreae dissicit impetus: sic hic, quo regimur, spiritus effluet. post mortem nihil est ipsaque mors nihil, uelocis spatii meta nouissima; spem ponant auidi, solliciti metum: tempus nos auidum deuorat et chaos. mors indiuidua est, noxia corpori nec parcens animae: Taenara et aspero regnum sub domino limen et obsidens custos non facili Cerberus ostio rumores uacui uerbaque inania et par sollicito fabula somnio. quaeris quo iaceas post obitum loco? quo non nata iacent.
241. Hymeneal
AD regum thalamos numine prospero qui caelum superi quique regunt fretum adsint cum populis rite fauentibus. primum sceptriferis colla Tonantibus taurus celsa ferat tergore candido; Lucinam niuei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet manus, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet diuite copiam, donetur tenera mitior hostia. et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora uinculo. et tu quae, gemini praeuia temporis, tarde, stella, redis semper amantibus: te matres, auide te cupiunt nurus quam primum radios spargere lucidos. Vincit uirgineus decor longe Cecropias nurus, et quas Taygeti iugis exercet iuuenum modo muris quod caret oppidum, et quas Aonius latex Alpheosque sacer lauat. si forma uelit aspici, cedent Aesonio duci proles fulminis improbi aptat qui iuga tigribus, nec non, qui tripodas mouet, frater uirginis asperae, cedet Castore cum suo Pollux caestibus aptior. sic, sic, caelicolae, precor, uincat femina coniuges, uir longe superet uiros. Haec cum femineo constitit in choro, unius facies praenitet omnibus, sic cum sole perit sidereus decor, et densi latitant Pleiadum greges cum Phoebe solidum lumine non suo orbem circuitis cornibus alligat. ostro sic niueus puniceo color perfusus rubuit, sic nitidum iubar pastor luce noua roscidus aspicit. ereptus thalamis Phasidis horridi, effrenae solitus pectora coniugis inuita trepidus prendere dextera, felix Aeoliam corripe uirginem nunc primum soceris, sponse, uolentibus. concesso, iuuenes, ludite iurgio, hinc illinc, iuuenes, mittite carmina: rara est in dominos iusta licentia. Candida thyrsigeri proles generosa Lyaei, multifidam iam tempus erat succendere pinum: excute sollemnem digitis marcentibus ignem, festa dicax fundat conuicia fescenninus, soluat turba iocos—tacitis eat illa tenebris, si qua peregrino nubit furtiua marito.
242. The Lot of Kings
QVIS uos exagitat furor, alternis dare sanguinem et sceptrum scelere aggredi? nescitis, cupidi arcium, regnum quo iaceat loco. regem non faciunt opes, non uestis Tyriae color, non frontis nota regiae, non auro nitidae trabes: rex est qui posuit metus et diri mala pectoris, quem non ambitio inpotens et numquam stabilis fauor uulgi praecipitis mouet, non quicquid fodit Occidens aut unda Tagus aurea claro deuehit alueo, non quicquid Libycis terit feruens area messibus, quem non concutiet cadens obliqui uia fulminis, non Eurus rapiens mare aut saeuo rabidus freto uentosi tumor Hadriae, quem non lancea militis, non strictus domuit chalybs, qui tuto positus loco infra se uidet omnia occurritque suo libens fato nec queritur mori. Reges conueniant licet qui sparsos agitant Dahas, qui rubri uada litoris et gemmis mare lucidum late sanguineis tenent, aut qui Caspia fortibus recludunt iuga Sarmatis, certet Danuuii uadum audet qui pedes ingredi et (quocumque loco iacent) Seres uellere nobiles: nil ullis opus est equis, nil armis et inertibus telis quae procul ingerit Parthus, cum simulat fugas, admotis nihil est opus urbis sternere machinis, longe saxa rotantibus. mens regnum bona possidet. rex est qui metuet nihil, rex est qui cupiet nihil: hoc regnum sibi quisque dat. Stet quicumque uolet potens aulae culmine lubrico: me dulcis saturet quies; obscuro positus loco leni perfruar otio, nullis notaque litibus aetas per tacitum fluat. sic cum transierint mei nullo cum strepitu dies, plebeius moriar senex. illi mors grauis incubat qui, notus nimis omnibus, ignotus moritur sibi.
243. Mutability
NVLLA sors longa est: dolor ac uoluptas inuicem cedunt; breuior uoluptas. ima permutat leuis hora summis: ille qui donat diadema fronti, quem genu nixae tremuere gentes, cuius ad nutum posuere bella Medus et Phoebi propioris Indus et Dahae Parthis equitem minati, anxius sceptrum tenet et mouentis cuncta diuinat metuitque casus mobilis rerum dubiumque tempus. Vos quibus rector maris atque terrae ius dedit magnum necis atque uitae, ponite inflatos tumidosque uultus: quicquid a uobis minor expauescit, maior hoc uobis dominus minatur; omne sub regno grauiore regnum est. quem dies uidit ueniens superbum, hunc dies uidit fugiens iacentem. Nemo confidat nimium secundis, nemo desperet meliora lassis: miscet haec illis prohibensque Clotho stare Fortunam rotat omne fatum. nemo tam diuos habuit fauentis crastinum ut posset sibi polliceri: res deus nostras celeri citatas turbine uersat.
244. The Saying of Orpheus
VERVM est quod cecinit sacer Thressae sub Rhodopes iugis aptans Pieriam chelyn Orpheus Calliopae genus, aeternum fieri nihil. Illius stetit ad modos torrentis rapidi fragor, oblitusque sequi fugam amisit liquor impetum; et dum fluminibus mora est, defecisse putant Geten Hebrum Bistones ultimi. aduexit uolucrem nemus et silua residens uenit: aut si qua aera peruolat, auditis uaga cantibus ales deficiens cadit; abrumpit scopulos Athos Centauros obiter ferens, et iuxta Rhodope stetit laxata niue cantibus; et quercum fugiens suam ad uatem properat Dryas; ad cantus ueniunt tuos ipsis cum latebris ferae, iuxtaque inpauidum pecus sedit Marmaricus leo nec dammae trepidant lupos et serpens latebras fugit. Quin per Taenarias foris manis cum tacitos adit maerentem feriens chelyn, cantu Tartara flebili et tristis Erebi deos uidit nec timuit Stygis iuratos superis lacus. haesit non stabilis rota uicto languida turbine, increuit Tityi iecur, dum cantus uolucris tenet; et uinci lapis improbus et uatem uoluit sequi; tunc primum Phrygius senex undis stantibus immemor excussit rabidam sitim nec pomis adhibet manus. auditum quoque nauita, inferni ratis aequoris nullo remigio uenit. sic cum uinceret inferos Orpheus carmine funditus, consumptos iterum deae supplent Eurydices colus! sed dum respicit immemor nec credens sibi redditam Orpheus Eurydicen sequi, cantus praemia perdidit: quae nata est iterum perit. tunc, solamina cantibus quaerens, flebilibus modis haec Orpheus cecinit Getis: Leges in superos datas et qui tempora digerit quattuor praecipitis deus anni, disposuit uices; nulli non auidi colus Parcas stamina nectere: quod natum est, patitur mori. Vati credere Thracio deuictus iubet Hercules. iam, iam legibus obrutis mundo cum ueniet dies, australis polus obruet quicquid per Libyam iacet et sparsus Garamas tenet; arctous polus obruet quicquid subiacet axibus et siccus Boreas ferit. amisso trepidus polo Titan excutiet diem. caeli regia concidens ortus atque obitus trahet atque omnis pariter deos perdet mors aliqua et chaos, et mors fata nouissima in se constituet sibi. quis mundum capiet locus? discedet uia Tartari, fractis ut pateat polis? an quod diuidit aethera a terris spatium sat est et mundi nimium malis? quis tantum capiet nefas, fratrum quis superans locus pontum Tartara sidera regna unus capiet tria?