← Table of contents
The Oxford Book of Latin Verse

ANONYMOUS

Reading edition

circa 400 A.D.(?).

359. Carpe Diem

CONVIVAE, tetricas hodie secludite curas, ne maculent niueum nubila corda diem: omnia sollicitae uertantur murmura mentis, ut uacet indomitum pectus amicitiae. non semper gaudere licet: fugit hora, iocemur: difficile est fatis subripuisse diem.

360. Epithalamium

ITE, uerecundo coniungite foedera lecto atque Cupidineos discite ferre iocos; alliget amplexus tenerorum mater Amorum, quae regit Idalium, quae Cnidon alma regit, concordisque tegens cum maiestate benigna constituat, patres et cito reddat auos.

361. The Grave of Nymphius

NYMPHIVS aeterno deuinctus membra sopore hic situs est, caelo mens pia perfruitur. mens uidet astra, quies tumuli conplectitur artus, calcauit tristis sancta fides tenebras. te tua pro meritis uirtutis ad astra uehebat intuleratque alto debita fama polo. immortalis eris, nam multa laude uigebit uiuax uenturos gloria per populos. te coluit proprium prouincia cuncta parentem, optabant uitam publica uota tuam. exseruere tuo quondam data munera sumptu plaudentis populi gaudia per cuneos. concilium procerum per te patria alma uocauit seque tuo duxit sanctius ore loqui. publicus orbatas modo luctus conficit urbis confusique sedent, anxia turba, patres, ut capite erepto torpentia membra rigescunt, ut grex amisso principe maeret iners. parua tibi, coniunx, magni solaria luctus hunc tumuli titulum maesta Serena dicat. haec indiuidui semper comes addita fulcri unanimam tibi se lustra per octo dedit. dulcis uita fuit tecum: comes anxia lucem aeternam sperans hanc cupit esse breuem.

362. Roses and Thorns

QVIS deus hoc medium uallauit uepribus aurum, iussit et inclusam sentibus esse rosam? aspicite ut magni coeant in foedus amantes: Martem spina refert, flos Veneris speculum est. quid tibi cum magnis, puer, est, lasciue, sagittis? hoc melius telo pungere corda potes! nec flammas quaeras, sit ut alti pectoris ignis, set tibi tormentum praebeat ista facis. pallens herba rubet: color est hic semper amantum; tam fugitiua rosa est quam fugitiuus amor nam quod floricomis gaudet lasciua metallis, aurum significat uilius esse rosa.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings