L. LIVIVS ANDRONICVS
Reading edition
284-204 B.C. (?)
6. Fragments of the Odyssey
i
VIRVM mihi, Camena, insece uersutum.
ii
Mea puera quid uerbi ex tuo ore supera fugit?
iii
Mea puer quid uerbi ex tuo ore audio? neque enim te oblitus sum, Laertie noster.
iv
Simul ac dacrimas de ore noegeo detersit.
v
Namque nullum peius macerat hemonem quamde mare saeuom: uires quoi sunt magnae, topper eas confringunt importunae undae.
vi
Topper citi ad aedis uenimus Circai. simul duona eorum portant ad naues: milia alia in isdem inserinuntur.
vii
In Pylum deuenies aut ibi ommentans.
viii
Inferus an superus tibi fert deus funera, Vlixes?
ix
Cum socios nostros mandisset impius Cyclops.
x
At celer hasta uolans perrumpit pectora ferro.
7. Dramatic Fragments
i
TVM autem lasciuum Nerei simum pecus ludens ad cantum classem lustratur choro.
ii
Ipsus se in terram saucius fligit cadens.
iii
Quin quod parere uos maiestas mea procat, toleratis templo, letoque hanc deducitis?
iv
Nam praestatur uirtuti laus, sed gelu multo ocius uento tabescit.
v
Confluges ubi conuentu campum totum inumigant.
vi
Florem anculabant Liberi ex carchesiis.
vii
Quo Castalia per struices saxeas lapsu accidit.
viii
Quem ego nefrendem alui lacteam inmulgens opem.
ix
Puerarum manibus confectum pulcerrime.
x
Iamne oculos specie laetauisti optabili?