Caput XVII.
Arcadius Avellanus translation
Herus Armand Comparet.
Reversus in officinam reperi herum Felicem Armand, ex consortio Armand et Fils ibidem comparuisse, sed quum ego alias egissem pagellam pro me reliquisse cum notitia graphide scripta, qua me docebat se futuro die Lunæ antemeridiem iterum venturum. Alius quoque salutator advenerat, qui me reversum opperiebatur — vir quidam procerus et robustus, longis mystacibus, qui se mihi sistens aibat se Simonem W. Morgan vocari, incolamque esse Osage City, Iowa.
“Proximus miselli Philippi Vantine vivus agnatus, Here mi,” se sistens fatur. “Veni primum quam poteram.”
“Probe ac pie statuisti,” laudo pietatem eius. “Funebria cras, horá decimá matutiná, in ædibus demortui celebrabuntur.”
“Accepistine meum telegraphema?”
“Accepi,” inquam.
Paulisper in sella sua haud commode vacillabat.
Non ignorabam quid erat dicturus, sed ad iuvandum eum nihil expedire existimavi.
“Recte fortasse divino testamentum eum reliquisse?” quærit tandem.
“Divinasti bene; iam etiam ad idem die Lunæ probandum quæ usui sint, apparavimus. Si tum inspicere volueris, licebit.”
“Tune iam id inspexisti?”
“Leges eius mihi notissimæ sunt. Hic in officina fuit scripto mandatum.”
Mystaces suas nervose tortabat.
“Patruelis Philippus perquam fuit opulentus, ut proditum audivi,” cœpit ambire.
“Quodammodo opulentus. Sortes securitatesque eius valore unam millionem cum quadrante attingebant, præter quædam immobilia — et, utique, ædes, quas incolebat. Insuper magnum apparatum productorum artis — tabularum pictarum, supellectilis domesticæ, tapetarum, cæterarumque rerum idgenus circum se congestum habebat; quæ omnia quantum valeant fortasse nunquam rescietur.”
“Eccur non?” quærit ille.
“Quoniam hæredem omnium rerum Museum Artium Metropolitanum constituit. Præterquam pauca legata suis veteranis famulis adscripta, cuncta quæ sua erant eidem Instituto reliquit.”
Fortasse iusto rudius hæc ob oculos ei posui, sed intervisui[1] finem facere statui.
Herus Morgan toto vultu valde erubuit.
“Siccine?” clamat. “Va — eccum; famá audivi eum haud parum insanivisse.”
“Imo vero æque sanum eum cognovi quam mortalium ullum,” aridule respondi. Huius verba mihi in animum revocarunt dubia quæ mihi eo die quo Vantine arcam Boulé palpare cœperat, suboriebantur. Dubia tamen hæc reticenda iudicavi.
“Hem — enimvero his de rebus alias videbimus!” fatur salutator meus minitabundus.
“Fac prorsus ita statueris, Here Morgan,” e corde respondi. “Si ulla tibi dubia intersint, indagare ne intermiseris. Nunc autem, quoniam permulta negotia me urgent, ignosces mihi, etiam maturius hodie officium claudemus.”
Denique in pedes surrexit, tractim foras ivit; nec unquam amplius mihi sub oculos venit. Ut ego puto, legumperitum quempiam adiit, ab eo edoctus fuit casum suum nulla spe niti, et sic, rebus infectis, tractu[2] primo quo poterat, in Osage City profectus est. Ne funus quidem exspectandum censuit.
Pauci, profecto, molestiam in funere participandi subeundum censuerunt. Fuerunt inter hos aliquot familiæ iunctiores, aliqui vices musei, institutorum beneficentiæ quondam a Vantine adiutorum agentes, aliqui amici et necessarii, nec plures. Ex magno mundi theatro ita excessit et excidit, ut vel superficiem aquæ, ut ita dicam, lenissimá undulá succussá, turbare videretur; e cunctis sibi iunctis, dicere non dubito, fidum Parks ægerrime eius mortem laturum. Vantine enim, quodam sensu, homo fuit solitarius; pauci in Platea ambulantes nutu toties quemquam salutarunt, tamen haud multi sunt toties soli pransi; tantum enim in eo fuit abstinentiæ, ut amicitiam cum eo intimam verecundia deterreret. In summa, Vantine homo fuit, ut sui similes multi, qui plurimos in toto orbe numerarat notos, amicos nusquam.
Ea nocte domi meæ sedens hæc mecum aliquantum contristatus reputabam, nec sine inquisitione in proprium ipsius mei in mundo, societatisque humanæ locum atque statum. Procul dubio plerique nostrum haud parum contristantur quum perspicere incipiunt quam exigui sint in mundo momenti. Plurimi nostrum, si postridie suæ sepulturæ inter vivos redire possent, sine dubitatione haud parum cohorrerent quum perspicerent quam læte mundus usque satagendo cursaret! Scio enim mundum me evanuisse haud plus percepturum quam Vantine morte extinctum. Cogitatio hæc mihi haud grata fuit, quod ea aliquo defectu laborare me coarguit.
Insuper et mors Vantine animum meum mœrore affecit. Usque eo dum ad hunc tristem eventum explicandum modus aliquis atque spes suppetebat et affulgebat, causa declarari, factumque explicari poterat; at nunc theorema meum omnino erat eversum; in tenebris sum relictus, unde nullo pacto poteram eluctari. Nunquam antea ullo mysterio sensi me adeo obcœcatum, meique impotem, quam hoc, et sensus hic ita me obruit ut postquam cubitum ivissem, diu me insomnem et irrequietum iactaret. Arcano quodam modo vires meas cum superiori aliqua potestate mihi conserere videbar, minaci et terribili potestate, quæ me vel versione carpi contundere et comminuere posse parabat.
Testamentum Vantine secuto die Lunæ probatum est. Legibus eius cautum erat ut tota congeries productorum artis in museum deveheretur, domus autem, eæque in ea res quibus museum non egeret, beneficio musei venirent. Herum Caspar Purdon Clark de legibus testamenti iam certiorem feci, atque advocatus musei testamento legendo interfuit. Is retulit sibi demandatum esse ut me ad res uná duabusve septimanis, donec eædem avehi possent, administrandas rogando induceret. Oportere etiam asseruit inventarium rerum Vantine congestarum ut fieret, ad quam sine mora suscipiendam vicarius musei director delegatus est.
His conditionibus æquo animo acquievi; sed in officinam reversus animi certe pendentem me sensi. Artium congeries Vantine mihi nunquam non pars sui ipsius videbatur; quin etiam plus domus ipsius pars, in qua eadem coacervata erat. Eædem res in museo, in longitudinem parietum rigide dispositæ ac digestæ tessellisque discretæ, summam iacturam decoris et pulchritudinis laturæ erant; unde cogitatio animum mihi subivit quanto præstantius id futurum pro urbe Neo Eboracena, si domus ista vetus, cunctaque in eius penetralibus, sarta tecta intemerataque normæ instar conservarentur, ut inde minor ista nervoseque proruens generatio digniorem vitæ modum, disciplinam maiestatemque illius veterioris sub oculis videret; eo circiter modo quo vetustæ ac venustæ ædes Plantin-Moretanæ Antverpiæ monumentum reprehensionis est adversum nostrorum temporum librarios, qui litteras mercium mensurá æstimant iuxta saponem atque caseum.
Id, utique, iam effectui dari nequit; impetus mercaturæ in Plateam ultimam hanc obicem e medio tollet; unicum istud prisci rerum ordinis monumentum delebitur; intra annum aut biennium immanis chalybeia et lapidea strues loco potietur, ubi tres Vantine generationes vitam exegerunt; congeries autem artis thesaurorum tam concinna et una, cui cogendæ ultimus Vantine vitam impenderat, immergetur vastæ congeriei a museo corrasæ, ibique evanescet. Tristis certe exitus.
“Vir, Here, te convenire cupit,” affatur me ministellus ad scriptoriam considentem, ac paullo post herus Felix Armand inductus se stitit.
Oculos modo habeo claudere ut imaginem tam extraordinarii viri mihi repræsentem, nam Felix Armand vir erat maxime eximius, quem unquam me convenisse gratulari mihi possem. Vultu rubicundus, claris oculis, plena barba atra, comá fere pice nigriori — capillis pone auriculas ita cincinnis, ut minus quam fascinatorium appellare haud ausim — speciem præbebat immensæ et incredibilis virilitatis. Nec aberat in habitu eius indicium haud ignorandum culturæ; gestus, totaque hominis externa species prodebant eum multum peregrinatum, multa vidisse, consuetudinem multorum, a summo ad imum expertum esse, hominem denique hæc omnia arguebant, quem in nulla hominum societate alienum dixeris. Nullis profecto verbis meis propriam eius vividæ personæ imaginem describere ac prodere possum; atque ingenue fateor me a primo aspectús eius momento ab eo affectum atque fascinatum fuisse. Cæterum etiamnum sum ita affectus; fortasse etiam magis quam antea, nunc ubi tota historia mihi palam est — at modo scies.
“Anglice perinepte calleo, Here mi,” considens me affatur. “Si tu scis Francice . . .”
“Ne dimidio quidem tantum, quantum tu Anglice,” renidens respondi. “Hoc iam primá tuá sententiá clarum est.”
“Si sic res se habeat, tentabo ut possum,” fatur subridens, “erroribusque ignosces. Primum igitur, Here Lester, ex parte Armand et Fils rogatum te esse velim, ut errorem tam gravem condones.”
“Reverane per errorem id factum est?” quæro.
“Per errorem, nobis admodum incommodum. Nec quí id factum sit scimus. Mihi crede, mi Here Lester, non esse nostrum errores committere; nomine ita claremus, ut iuste liceat nobis superbire; verum arca quam herus Vantine præstinaverat, in promptuario nostro est relicta, illi autem hæc alia est convasata ac permissa. Rem severissimæ indagini subiecimus.”
“Ergo arca heri Vantine usque Parisiis est?”
“Non est, Here Lester; errorem iam ante aliquot dies rescivimus, proinde arcam, quæ heri Vantine est, ad me huc miserunt. Eadem proximo die Mercurii, per La Provence huc perveniet. Ipse ego eam excipiam, heroque Vantine sistam.”
“Herus Vantine mortuus est,” doceo eum. “Num id nescisti?”
Aliquamdiu, acsi non caperet, stupens sedebat.
“Rectene te intellexi herum Vantine mortuum esse dixisse?” balbutiebat.
Quantum de tristi eventu scivi ei narravi, dum ipse me quasi stupefactus aspectabat.
“Mirum est,” inquam “te nihil ex his in diurnis ea re scatentibus vidisse.”
“Ad amicos visitandos Quebec abfui,” explicabat. “Nuntium domús nostræ me huc conferre iubens illic mihi redditum est. Illinc sine mora viam huc ingressus sum, dieque Saturni hic perveni. A statione rectá huc vectus ægre reperi te abesse.”
“Doleo tanto tibi incommodo fuisse,” dixi in excusationem.
“At, mi Here Lester, nostrum est incommoda subire,” obtestatur ipse. “Tantum errorem dedecus existimamus. Pater meus ex antiquiori genere admodum ob id perturbatus est. Verum mors ista heri Vantine — molestissime me afficit. Sæpe numero eum conveni. Ipse verus rerum æstimator fuit — in eo patronum, quem maximi feceramus, amisimus. Eum domi suæ mortuum repertum memoravisti?”
“Recte meministi, mortuus autem est e minutis in manu geminis vulneribus, in quæ maxime lethale virus erat instillatum.”
“Mira narras. Et quem in modum ea vulnera erant inflicta?”
“Id nescimus. Mihi visum erat . . .”
“Itane, revera?” quærit fulgentibus ex incitamento oculis.
“Paucis horis ante alius quis eodem modo occisus repertus est in eodem cubiculo.”
“Aliquis alius?”
“Peregrinus aliquis, qui herum Vantine visum venerat. Mihi tunc visum erat tum hunc peregrinum, tum herum Vantine occultum quemdam forulum, qui in arca Boulé latebat, temerantes, mortem oppetivisse. Quidquamne tibi, Here Armand, de historia eius arca cognitum est?”
“Arcam hanc pro Matrona de Montespan ab ipso hero Boulé factam esse credimus,” respondit ipse. “Hæc est prima et originaria eius quæ nunc in Louvre est, de qua satis constat Ludovici Magni fuisse.”
“Ita et Vantine credidit,” affirmo ego. “Unde id deduxerit, nescio —”
“Herus Vantine rei peritus fuit,” herus Armand compositus respondit. “Sunt enim circa eam indicia, quæ nemo peritus ignoraverit.”
“Ista arcæ historia, ab eo coniectata,” inquam, “mihi ad credendum ansam præbuit arcam, quæ pro Matrona de Montespan parata esset, forulo occulto utique non carituram; et, quoniam hæc temporibus Brinvillier, atque La Voisin fiebat, quid magis moribus iis consentaneum esse poterat, quam quod præsidio machinationis venenosæ muniretur?”
“Quid profecto iis moribus magis consentaneum?” repetit salutator meus, dum ego eum maiori etiam nisu erga me ferri ex oculis eius videri posse putabam. “Ratiocinaris optime, mi Here Lester.”
“Ratiocinatio hæc,” retuli ego, “statum rerum, haud aliter perspicuum, declarare videtur. Adde etiam quod novitate rei delectat.”
“Res ista certe insueta est,” avide assentitur, æstuque animi oculi eius ceu geminæ prunæ candebant. “Ego vero inde a tenellis unguiculis,” subiungit, quum intuitum meum animadverteret, “admiratione mysteriosi omnis tenebar. Fabulæ de rebus occultis vim in me exserunt, quam declarare non possum; aliquid mihi in sanguine latet, quod nutui earum obtemperat. Subinde persuadeo mihi optimum potuisse speculatorem me evasisse — aut insignem malefactorem. Loco horum mercator tantum sum rerum curiosarum. Hinc intelliges quare historiis huius generis insolitis adeo capiar.”
“Adiumento nobis fortasse fieri poteris,” suadeo illi, “meum enim theorema omnino refutatum fuit.”
“Refutatum? Quonam modo?” quærit.
“Forulus occultus repertus est . . .”
“Quid?” clamat voce præ stupore acuta. “Repertus? Forulus occultus fuit repertus?”
“Fuit, nec tamen ullum machinationis venenatæ tutamentum.”
Halitu graviori paulisper spirabat; se dein recollecto leniter ridebat.
“Revera,” in excusationem respondit, “haud me decet mihi tantum indulgere. Est hoc certum genus ebrietatis. At tu ais forulum fuisse repertum, nullum tamen venenum. Fuitne forulus vacuus?”
“Non fuit; manipulus litterarum in eo inventus est.”
“Præstanter! Certissime litteræ amatoriæ! Pagellæ dulciolæ a magno Ludovico, ad heram fortasse Montespan?”
“Non ita; prò dolor! multo recentiorum temporum erant. Restitutæ eædem sunt possessori. Te quoque probaturum hoc factum esse arbitror.”
Aliquantum accuratius residebat me speculatus, dum me sollicitari sensi, quod quum ipse accurate sciret a quo arca empta esset, interea secum tacite historiam in integritatem magis scite texere par esset quam mihi consultum videretur.
“Quandoquidem litteræ restitutæ sunt,” tandem fatur aridiuscule, “de re amplius disceptare vanum esset. Verum, absque dubio, si rem integram cognoscerem, approbarem. Præsertim si id bono matronæ cessisset.”
“Ita cessit,” probo ego, eumque rem perspexisse e vultu eius cognovi.
“Tum fecisti bene,” respondit. “Nullone alio modo causa mortis heri Vantine illiusque peregrini reperiri poterat?”
“Nullo, quantum sciam. Mortuarius cras in causam inquiret. Causam cognoscendam is consulto distulit ea spe ut nova reperirentur forte testimonia.”
“Nec ulla sunt reperta?”
“De nullis equidem audivi.”
“Ne novisti quidem quis peregrinus ille fuisset?”
“Iam hoc repertum est. Fuit aliquis nullius pretii, nomine Drouet.”
“Francusne?”
“Francus, cuius domicilium subteglinum erat Parisiis, Rue de la Huchette.”
Herus Armand animo intentus me intuebatur, sed nunc relaxatus, et ut mihi persuaseram, longo suspirio, ut homo gravi levatus onere. Interim in imo animi mei recessu umbratilis vagaque suspitio suboriri cœpit — suspitio scilicet, acsi herus Armand hac in re longe plus cognitum haberet quam hactenus prodidisset.
“Num tu casu aliquo eum novisti?” incurius quæro.
“Non novi; haud puto. Est tamen unum, Here Lester, quod non capio, et ideo indulgentiam tuam ob meam flagitem temeritatem. Non enim perspicio quid iste, quem vocas Drouet, domi heri Vantine negotii habuerit.”
“Litteras eas volebat in suam redigere potestatem,” dixi.
“A, id itaque moliebatur!” et salutator meus caput quassabat. “Et hoc tentando fuit interemptus?”
“Ita, sane. At, mi here Armand, id nos præsertim latet quemadmodum ipse cæsus fuerit. Quis, vel quid eum occiderit? Quínam venenum illud illatum fuerit? Quidquamne ad id declarandum afferre potes?”
Pauca momenta per fenestram prospectans meditabatur.
“Ænigma præclarum est,” tandem ait, “perquam scitum. Iam ego mecum perpendam, Here Lester. Forte aliquid suadere par ero. Nec scio. Vertumamen proximo die Mercurii te visam. Si ita videbitur, domi heri Vantine, ad emutandas arcas conveniemus.”
“Quotá horá?”
“Pro certo dicere nequeo. Aliquantum moræ intercedere poterit dum arcam a navi avehi curaverimus. Satius forte esset si inter eundum te viserem.”
“Placet,” respondi.
“Velis, obsecro, mihi iterum indulgere ut errorem a nostris commissum ignoscere abs te flagitem. Nos, revera, cautissimi esse solemus; attamen et nos famuli subinde fallunt incurii. Gravissime fero quod ab ipso hero Vantine indulgentiam flagitare et veniam culpæ impetrare in persona nequeo. Ergo ad diem Mercurii usque, Here Lester.”
“Ad diem Mercurii usque,” repetivi verba, oculisque prosequebar staturam eius erectam et ad optimam normam ornatam, dum per fores discedebat. Vir certe admirabilis et venustissimus, ad scriptoriam rediens mecum dictitabam, talis nempe, quem magis intime novisse cuperem; vir, qui arcanis criminum delectari, ac veluti equo arundinaceo equitare in delitiis habeat, et cui me hac in re morum similitudo colliget; et risi etiam quum recolerem quantopere captus esset quum casum geminæ mortis me referentem auscultasset. Quam porro insons fassus etiam est intimam mentis cogitationem, qua sibi insignis speculator — aut vero clarissimus malefactor fieri, si datum esset, sibi licuisset, quum reapse mercator communis rerum curiosarum modo esset. Cæterum ego quoque, nec semel, iis delectabar, consiliis — et ecce me, leguleium factum, nec e celeberrimis. Igitur ego et herus Armand complura habemus communia.