Caput VIII.
Arcadius Avellanus translation
Cautelæ.
At non apoplexia eum prostravit. Parks, quum pauca momenta post cum poculo aquæ phialaque in altera manu propere reversus erat, nos id docuit.
“Impetus hi non sunt illi insueti,” inquit. “Est ista res genus vertiginis. Præbe illi paucas guttas ex hoc.”
Dein exturata[1] phiala, eam Godfrey porrexit. E vaporibus sensi eam rem speciem ammoniæ esse. Momento post Rogers, quasi spasmo laborans, auram captare cœpit.
“Mox satis valebit,” monet Parks optima sperans. “Tamen eum tam male se habere nunquam antea vidi.”
“Haud æquum est eum in constrato linquere,” monet Godfrey.
“Est sella pulvinata[2] in conclavi musicario,” suggerit Parks, nos itaque tres hominem inconscium eo detulimus.
Tum ego et Godfrey considentes vigilavimus dum ad vitam halitando eluctabatur.
“Revera ipse nobis haud multum poterit prodesse,” putabat Godfrey. “Quin, profecto, dubito fore ut nobis quidquam revelare possit aut velit. Cæterum vultus eius quum effigiem primum aspexit, quantum nos scire iuvabat, satis prodidit.”
Sic commonefactus effigiem e sacculo, quo immiseram, exprompsi iterumque aspexi.
“Undenam id comparavisti?” ab eo quæro.
“Photographus lictorius plura eius fecit exempla. Istud unum eorum est.”
“Sed unde suspicatus es duas has mulieres unam eandemque esse?”
“Vix scio,” respondit meditabundus. “Utraque est Franca — Rogers memorabat labia rubra; verosimile quodammodo videbatur. Herus Grady cras quædam in Record reperiet quæ ipse ignorat. Verum id illi fere contingere solet. Id tamen modo fiet cum vindicta. Eho,” sibi nunc interloquitur, “amicus noster sensim ad se redit.”
Rogers contuitus animadverti oculos eius patere. Miratus nos intuebatur acsi quæreret qui nos essemus. Godfrey brachium suum capiti eius subiecit, poculumque aquæ labiis eius admovit.
“Accipe haustum huius,” ait illi, et Rogers sponte sua iussum fecit, per labrum poculi miratus eum aspectans. “Quinam tute habes?”
“Æquo debilius,” refert Rogers pæne susurrans. “Fuine impetu correptus?”
“Aliquid idgenus factum,” mite refert Godfrey; “at noli angi. Mox bene te habebis.”
“Quidnam me eo impulit?” quærit Rogers eodem stupore eum intuitus. Tum vultus eius in purpureum versus est, et eum iterum relapsurum putavi. Post pauca tamen momenta halitationis quietus iacebat. “Nunc memini,” inquit, “sine ut effigiem eam iterum contuear.”
Porrexi illi. Manus eius ita tremebant, ut et effigiem vix tenere posset, vidi tamen ad se sustinendum omnibus viribus eum enisum fuisse, proin eam satis prospero eventu ad oculos levavit, ac sine motu animi aspexit.
“Novistine eam?” quærit Godfrey.
Rogers summo meo stupore nutu capitis negavit.
“Nunquam eam antehac vidi,” mutiit. “Primum quum effigiem aspexi novisse me eam existimavi; at hæc non eadem mulier est.”
“Num tu revera asseverare vis,” acriter quærit Godfrey, “istam non eandem esse mulierem quæ hac vespera herum Vantine visum venerat?”
Rogers iterum nutu negavit.
“Minime omnino,” obtestatur ille; “hæc nequaquam eadem mulier est. Ista enim ætate minor est.”
Godfrey nihil respondit; sed consedit oculisque prosequebatur Rogers, dum hic iacens effigiem spectabat, quum interim vultus ei mollescere cœpit quasi teneræ cuiusdam memoriæ afflatu.
“Agedum, Rogers,” denique hortabar eum. “Satius tibi erit cuncta quæ scis prodere. Si ista mulier eadem est, fatere.”
“Iam, mi Here Lester, quæ scivi fassus sum,” respondit Rogers, sed obtutu oculos meos devitavit. “Et perquam me male habeo. Satius existimo me in lectum conferre.”
“Id sane præstabit,” statim assentitur Godfrey. “Parks tibi aderit;” et manum ad recipiendam effigiem protendit.
Rogers eam satis invitus reddidit. Interim labia aperuit, acsi quid dicere haberet; sed iterum clausit, ac pedetentim se Parks opitulante erexit.
“Valete, mei Heri, faustamque vobis precor noctem,” fatur mansuete, seque opera Parks e medio sustulit.
“Ecce!” dico Godfrey, “quid tibi hac de re videtur?”
“Utique mentitur. Iuvabit nos comperire quare mentiatur, facereque ut resipiscat. Cæterum sera iam est nox — officina me præstolatur. Unum, verbum mi Lester — cave Rogers evadat.”
“Faciam ut sub oculis sit,” illi promisi. “Ego vero haud puto eum effugere audere. Quin et fieri potest eum verum dixisse. Nec profecto credo ullam mulierem quidquam commune cum utralibet morte habuisse.”
Godfrey, ut iam erat discessurus, se vertit, meque intuetur.
“Quis ergo id patravit?” quærit.
“Nemo.”
“Quid? ergone putas utrumque sibi tam absono modo mortem adscivisse?”
“Non puto; non erant suicidia — cæsi sunt — sed non manu humana — saltem non datá operá.” Hic conticui concius me sine spe fluctuare. “Tibi nunc, Godfrey, explicare nequeo,” dixi, me quasi purgans. “Necdum mihi hactenus ad penitus excogitandum otium suppetivit. Tantulum tibi pro uno die sufficiet.”
“Recte mones,” ait in me renidens, “habeo satis pro uno die. Nunc iam vale. Sub itinere versus domum circa mediam noctem, si res tunc finivero, te visam.”
Suspirio respondi. Sollertia Godfrey mihi subinde tædium afferebat. Iam cupidissimus quietis eram, et tamen multa supererant curanda. Ille, tametsi sciebam eum laboribus plenum diem exegisse, munusque ei historiæ plurium antium[3] diurni exscribendæ usque imminere, tamen erat viribus recens.
“Recte statuis,” respondi. “Si lumen in fenestra mea videris, ascende. Sin minus, me decubuisse scito; si vero me suscitaveris, te occidam.”
“Leges pacti probo,” ridens respondit, dum illi ostium pandi.
Ut in ambitu revertor, Parks mihi occurrit.
“Rogers in lectum condidi,” mihi retulit. “Cras mane ille iterum valebit. Ipse tamen homo curiosus est.”
“Quam diu eum novisti, Parks?”
“Quinque annos ipse apud Vantine exegit. Haud multum de eo scio; est ipse homo taciturnus; non multa propalat, cuncta secum sollicitus meditatur. Cæterum munia sua probe persolvit, nisi subinde, ut modo, fit ut intermoriatur nescio quo impetu.”
“Parks,” dixi subito, “aliquid ex te quæram. Herum Vantine amicum meum fuisse, meque eum semper summi fecisse, nosti. Fac edissere, quid de ista quam Rogers de muliere narravit fabula, quid porro de una alteraque eiusmodi re, ubi de muliere sermo est, quid de his cunctis tibi videatur? Num tota ista res aliquo vero fundamento nititur?”
“Prosus null, mi Here,” ait Parks graviter. “Pro hero Vantine octo et ultra annos caculam[4] egi, et per omne id tempus inter illum mulierculasque ullas nihil prosus intercessit. Mihi quodammodo fingebam eum aliquam quondam heram dilexisse, illa tamen mortua est — nec scio unde mihi hoc finxerim; verumtamen, ex quo ego eum noveram, mulierem nunquam conspexit — saltem non eo modo.”
“Gratiam tibi habeo, Parks,” dixi illi magno pondere levatus. “Tot et tanta hodie sustinui, sed hoc me sustinere non posse sensi; nunc vero —”
“Ignosce, Here,” fatur vox a cubito meo; “iam cuncta apparata habemus.”
Fere conterritus me verti vidique homunculum vultu rasum illic stantem, ut manus molliter confricabat, meque blande aspiciebat.
“Vespillo,[5] mi Here,” explicat Parks, quum me stupentem videt. “Ipse interea advenit dum tu et herus Godfrey in musicario morabimini. Doctor Hughes eum misit.”
“Sic res se habet,” confirmat homullus; “nosque cadaver pro capulo paratum habemus. Id et aspectu pulchrum est, opus tamen arduo labore perfecimus. Venenone, obsecro, fuit ille interemptus?”
“Ita fuit,” respondi quodam tædio, “veneno extinctus.”
“Genus vírulentissimi veneni id fuit profecto; nec dixerim nos nimis mature advenisse. Quonam vis cadaver collocemus?”
“Cur non ibi ubi modo est relinquatur?” quæro impatiens.
“Esto ut iubes, mi Here,” assensus fatur homo, quum ipse cæterique, magno meo levamine, cum libitinario discesserunt.
“Nunc vero,” alloquor Parks, “est aliquid quod tibi dicere velim. Eamus aliquo et consideamus.”
“Quid si in studium ascenderimus, mi Here? Tu non parum videris esse confectus, si fas sit ita loqui. Licebitne mihi aliquid ad gustandum afferre?”
“Brisæum acidulatum,”[6] inquam, “si ita placet, etiam pro te.”
“Libenter faciam, Here mi,” et pauca minuta post eodem in cubiculo e regione invicem sedebamus, ubi non multis horis ante herus Vantine eodem potu me recreaverat. Dum Parks mihi exadversum residebat, ego mecum reputavi quid ei dicturus essem. Hominem magni feci, scivi enim me illi confidere posse. Utcunque periculum rei me facere oportuit.
“Nunc denique, Parks,” iterum orsus, seposito pocillo, “quod tibi dicere habeo res grandis ac seria est, nec ulli prodideris. Scio te hero Vantine perquam fuisse devotum — iam et libet fateri eum in suo testamento tui memorem fuisse — nec ullo pacto dubito quin tu paratus sis ad eruendam arcanum suæ mortis omnem tuam operam conferre.”
“Nihil quidquam mihi adeo cordi est,” ait Parks avide. “E corde eum dilexi. Interitum eius gravius fert nemo.”
Facile perspexi quæ iactura mors ista pro Parks fuisset, quæ quidem eum etiam magis quam me affecit, nam ille non modo amicum, verum etiam victum amisit, unde eum iam maiori cum sympathia prosecutus sum.
“Qui tui sensus sit, accurate perspicio,” inquam, “unde et tuam operam magis expeto. Causam suæ mortis vago quodam modo suspicor; at hoc nimis vagum est,” subiunxi, quod animadverti oculos eius exspectatione dilatari; “tam profecto vagum et ambiguum ut verbis concredere vix audeam. Hoc unum tamen haud vereor dicere — arcanum, quidquid id sit, in antico cubiculo, ubi cadavera reperta sunt, aut vero in contiguo, ubi supellex condita est, originem habet. Ea cubicula será occludam, teque operam dare volo videre nequis te ignaro eo penetret.”
“Non admodum videtur verosimile quemquam eo penetrare velle, mi Here,” ait Parks amare subridens.
“At mihi non tam certe constat,” inquam ego serio, ac dissentiens. “Quin ego in ea sum sententia ut aliquem eo intrare admodum cupidum esse putem. Quis ille sit, aut quid ibi velit, minime scio; sed ego curam tibi committo ut eum arceas, atque si te teste eo penetrare velit, eum capias.”
“Confide mihi de ea re, mi Here,” protinus respondet Parks. “Quid me vis facere?”
“Ante fores conclavis camam[7] te collocare, et hac nocte illic te dormire volo. Dein cras videro quas ulteriores cautelas instituere necessarium putem.”
“Bene est, mi Here,” assentitur Parks. “Camam sine mora eo statuam.”
“Una amplius res superest,” pergo ego. “Mortuariuo mea propria fide spopondi neminem domesticorum hinc ante inquisitionem factam discessurum. Ni fallor, licebit illis fidere?”
“Licebit, Here. Dabo operam ut rei gravitatem perspiciant.”
“Præsertim Rogers,” subiunxi eum contuitus.
“Teneo, mi Here,” refert Parks tranquille.
“Factum recte. Nunc ergo descendamus eaque cubicula occludamus.”
Cubicula usque luminibus splendebant; ad limen tamen uterque nostrum paucillum hæsitabat. Nam in medio feretrum[8] stabat in constrato tegete opertum aliquid celans, cuius lineamenta horridi quid suadebant. Verum ego me composui et intravi. Et Parks secutus fores clausit.
Anticum cubiculum duas habebat fenestras, posticum autem, cornu domús, habebat tres. Cunctæ erant obseratæ; verumtamen tabellulæ vitreæ absurdissime fragiles obices mihi videbantur adversum quemlibet qui revera intrare vellet.
“Num nulli foruli lignei ad tegendas has fenestras usquam exstant?” quæro.
“Quin exstant; heri tantum sublati et in carpusculum[9] reconditi sunt. Visne eos referam?”
“Satius puto,” respondi. “Egesne ullius operá?”
“Non egeo; haud sunt graves. Si hic præstolaberis dum ego foris eos pependero, tu intrinsece uncos instringes.”
“Recte statuis,” probavi eius propositum, et Parks prodiit.
Interea ego posticum cubiculum intravi, et ante arcam Boulé constiti. Mihi quidem hæc petulantia quadam se ostentare videbatur tanto fulgore luminum perfusa, singula frustula operis intestinarii mille radiis luminum reverberatis corusca. Species ea erat iactabunda, species vanæ ostentatricis, aliorum observationis cupidæ — prorsus ut hera quondam Montespan animo fingi possit, ut in ambitu speculario Versalibus solita sit sese iactans vestium susurro comitata, corporeque, conscia venustatis, nutans decursare. Sed et aliquid minax, sinistrum ac pestiferum —
Audivi interea strepitum circa fenestram, vidique simul Parks forulorum unum in locum sublevare. Statim et ego, quadro[10] fenestræ levato, pessula gravia forulorum in vaginas suas impressi, quadra demisi atque obseravi. Reliquæ quoque duæ fenestræ pari modo clausæ sunt, ac postea ultimum circumspectans, lumina deverti. Fenestræ quoque antici cubiculi ad eundem modum forulis obditæ et obseratæ sunt, et hac curá solutus suspiravi plane conscius neminem iam hic invadere posse. Parks, denique, ante unicas fores cubante locum ab omni ingressu tutum fere iudicavi.
Denique antequam lumina deverteram ad staturam in feretro accessi prostratam, levavi velamen, atque vultum amici mei demortui ultimum aspexi. Vultus iam non amplius fuit fixis oculis terribilis, sed placidus et tranquillus tamquam dormientis pæne renidens. Oculis humectatis fauceque arctata faciem iterum contexi, lumina restinxi, conclavique excessi. Parks camam baiulans in ambitu me convenit, eamque ante foras transversum collocavit.
“Ecce, sic,” ait, “certe nemo me inscio et invito in istud conclave intrabit.”
“Factum bene,” respondi; tum cogitatum subito mihi incidit. “Heus, Parks,” alloquor eum, “verumne est hic in singulis fenestris suscitabula prædonia[11] esse?”
“Verum est. Nola una tinnit in cubiculo heri Vantine, altera in meo, tertia autem in decuria lictoria.”
“Operanturne?”
“Operantur; herus Vantine ipse tentavit hac vespera ante cœnam.”
“Cur vero non sonabat quum ego fenestram levavi?” quæro.
Parks risit.
“Quia diverticulum[12] seiunxi,” respondit, “quum ad efferendos forulos prodii. Diverticulum est in ferrea pyxide in muro, pone gradus. Muneris mei est nexuram quaque vespera, antequam cubitum eam, provertere.”
Allevatus susperavi.
“Estne nexura proversa nunc?”
“Est, sane, mi Here. Post ea quæ narraveras haud erat verosimile id oblitum me iri.”
“Ratum etiam esset te armare,” suasi.
“Habeo mecum sclopellum.”[13]
“Egregie est. Nec eo uti dubites. Nunc domum me conferam lassus præter modum.”
“Visne pilentum meritorium accersam?”
“Noli; ambulatio salubris erit. Cras te conveniam.”
Adiuvante Parks lænam indui, ipse vero ostium pro me pandit. Paucis post momentis quum respexi vidi eum usque in fastigio graduum stantem, atque post me prospectantem. Probe intellexi eius animum, quam noluerit in eam morte infestam domum regredi; ego contra spiritum liberum ductavi conscius ex ea egressum me esse.