← Table of contents
Mysterium Arcae Boulé

Caput XIX.

Arcadius Avellanus translation

“Mors.”

Præsumendum erat futurum ut pedes mei, absque conscio nisu meo, me sursum Plateam currentem, ad angulum viæ conferrent, ubi pilentum Godfrey vehens, et iter in transversam viam flectens assequerer; nec tamen sine ægritudine animi reputabam me sic cursare, quod nempe conscius eram Godfrey mecum non omnino palam et aperte egisse. Constat, profecto, se Armand sequi velle, nullo verbo prodidisse; causam tamen ipse mihi finxi id inde fieri potuisse, quod monitionem omnem, in eiusmodi rerum statu, supervacaneam existimasset. Etiam æquum erat a me divinari eum, etiamsi ipse se minus iam curare videri vellet, passurum, ut arca sibi ita eriperetur, haud esse; quod vero ratum existimasset ut ego arcam hero Armand dederem inde fieri sensi, quod post deditam arcam alia inde eventa secutura speraret.

At nunc demum et mihi lumen animo subivit et reminisci cœpi me quoque latére quo tandem arca deveheretur! Id ab hero Armand percontari non mihi in mentem venit, nec ipse quidquam mihi de suis consiliis prodidit.

Dehinc cursum contentior prosequebar, ratus Godfrey manu haud mihi significaturum fuisse, nisi me interesse voluisset. Cornu igitur in tempore attigi, vidique petoritum in Platea Sexta versus septemtrionem iter flexisse. Igitur, primum quam petoritum et subsequentia pilenta visui meo se subduxissent, maximo quam par eram cursu in tramite me concito, perveniensque in cornu, lætus vidi vehicula a loco, ubi tum stabam, haud multum abesse. Quandoquidem frequentia hic admodum erat densa, petoritum haud multum proficere poterat, et ego haud magno labore gressu id adæquare poteram, quin me in tanta turba suspectum redderem cursu anhelus. Quin etiam satius duxi me in turba aliquantum retrahendo celare in tramite, ne Armand circumspectans me clanculum eum insectari conspicaretur.

Idem animadverti et Godfrey atque Simmonds vereri, nam vidi pilentum ad incile deversum consistere seque continere tantisper dum petoritum aliquantum progrederetur. Viá denique Sedecimá se iterum ad occidentem deflexit, inde autem iter in Platea Septima prosecutum est.

Quidnam herus Armand hac in parte urbis sibi agendum putat? a me ipso quæro. Estne sibi in animo hanc pretiosissimam arcam in ista ærumnosa urbis parte relinquere? Hic subito constiti, et in angiportum secessi, quod petoritum non admodum procul ante me substitit, et ad tramitem reversum se propulit.

Caute prospectans vidi et pilentum Armand ibidem subsistere, illum excedere, aurigæque vecturam persolvere. Pilentum alterum satis celeri cursu iter in Platea prosequi vidi. Baiuli duo arcam e petorito evexerunt, atque Armand præeunte, in domum ante cuius ostium constiterant, invexerunt.

Quina circiter minuta hi aberant, unde licebat coniectare se arcam in superiorem baiulasse contignationem; tum iterum comparuerunt, hero Armand comitante. Ipse his, perinde atque aurigæ, corollarium dilargitus est. Baiuli tum petoritum conscenderunt, quod cum illis strepens se e medio sustulit.

Pauca momenta Armand stans in gradu, in Platea sursum deorsumque circumspexit, dein ingressus visui se subduxit.

Vix momento post conspexi Godfrey et alterum quemdam, quem agnovi Simmonds fuisse, e taberna, in adverso vico, egredientes viam transcurrere, et domui, in quam arca invexa erat, irruere. Quum ego adveni, isti usque in limine stabant.

Domuncula hæc squalida et sordida erat, vicinitati sordidæ congrua. Pedeplanum lavatrina explebat, quam inscriptio in fronte Francicam esse satis declaravit; hæc autem magná collustrata fenestrá totam frontem occupabat, si ianuam demas quæ, ut erat verosimile, ad gradus, per hos vero in superiores contignationes ducebat.

Vultus Godfrey ex concitatione erat inflammatus dum ansam huius ianuæ leniter — leniter tentabat. Erat obserata. Proclinans, per foramen clavis speculabatur.

“Clavis in foramine hæret,” susurrat.

Simmonds e sacculo forcipillam gracillimam producit eamque tradit.

Interim Godfrey in Platea dispectat, sed eo tempore nemo suspectus oculis obversabatur, inserit igitur foramini forcipillam, oram clavis apprehendit, sensimque vertit.

“Sic!” quod ubi dixit, ianuam simul caute pandit, et furtim intrat. Ego eum secutus sum, Simmonds autem ceu umbra post me venit, ianuamque post se clausit.

Nunc omnes substitimus, sed ego saltem cor in faucibus hærescere sensi, nam alicunde e sublimi vox hominis animo concitato loquentis exaudiebatur.

Etiam in semiopaco satis videre poteram aspectum in vultu Godfrey stupentem et turbatum, ut pro momento immobilis stabat vocemque eam excipiebat. Ego quoque auribus intentis steti, sed ex iis quæ dicebantur prorsus nihil capere poteram; ac nunc demum deprehendere cœpi sermonem Francicum esse. Attamen vox non fuit Armand — id mihi prorsus certum erat.

Ante nos gradus angusti patebant, qui ad contignationem proximam ducebant. Post memoratum dubitationis intervallum Godfrey in infimo gradu desedit, calceos exuit, et nos idem facere iussit. Simmonds ut automaton paruit, sed meæ manus tam nervose tremebant, ut formido me caperet, ne calceus mihi ex una manu excideret; sed tamen satis prospero eventu rem gessi, exutosque absque strepitu in tabulato prope imum gradum seposui.

Quum denique angoribus allevatus caput erexeram, Godfrey et Simmonds per gradus, quisque sclopello in manu, sursum repere animadverti. Ego sequebar, sed ut verum fatear, genua mihi vacillabant, erat enim in ea voce usque fluente aliquid sinistri et formidolosi. Simillima ea erat voci hominis furiosi, mihi quidem partim ferociam, partim triumphum sonabat . . .

In fastigio graduum Godfrey paulisper substitit, auresque intendit; tum caute versus ianuam apertam, unde vox profluere videbatur progressus, manu nos ad manendum ubi essemus, significavit. Ut vero genibus insistens, sudoreque manans, auscultabam, unum verbum sæpius repetitum audivi:

“Vindicta! Vindicta! Vindicta!”

Tum audivi vocem quasi concidere, iterumque fluere veluti submissum hirritum instar canis prædæ intenti, atque sonum percepi tamquam telæ laceratæ.

Godfrey genibus manibusque insistens in cubiculum inspectabat. Dein se retracto, motu manús nos accersivit.

Spectaculum, quod visui meo per angulum ianuæ et intra postem speculantis obtulit, dies mihi nunquam delebit.

Cubiculum quod inspectabam eo solo lumine erat collustratum quod inter foros clausos fenestræ penetrabat. In medio tabulato stabat arca Boulé, anteque eam, tergo ad ianuam verso, homo quidam occupabatur involucrum revellendo ac lacerando, quo ea obvoluta erat, interea furens secum veluti per cantum mussans atque grunniens, subinde sistens, ut oculos in manipulum convolutum ad latus adversi parietis in constrato iacentem convertere posset. Quodgenus ille manipulus esset aliquantisper divinare nequibam; denique oculis magis intentis reperi id corpus esse hominis tamquam in fascem involuti.

Ut vero eum intuebar, fulgorem oculorum eius percepi intuentis hominem, qui arcæ denudandæ dabat operam — fulgorem, qui non dignosci haud poterat — illum ipsum fulgorem, qui me iam antea semel exterruerat . . .

Godfrey me manu firma revulsit, meumque locum subivit. Ego vero me ad gradus recepi, ibique considens frontem nervose tersitavi, tentavique cogitare et intelligere. Quisnam ille fuit? Quid ibi ad parietem agitabat? Quidnam totum hoc spectaculum sibi volebat . . .?

Nunc mihi cor prosilire ac rumpi parabat, quod Godfrey cato prorupit vagitu, “Siste!” atque in cubiculum irruit, Simmonds insequente.

Duo, ut existimo, minuta elapsa sunt secunda[1] antequam ego limen attigi, et illic constiti stupens, parietemque ut me sustinerem attrectans.

Spectaculum hoc ita in memoria mihi depictum est, ut ad ea cuncta revocanda oculos modo claudere satis sit.

Ibi stabat arca integumentis discerptis ac detritis; verum figura hominis a tabulato evanuit, atque ante ingressum in alterum cubiculum stabat vir, vir quidem staturæ giganteæ, manibus supra caput sublatis, vultu pavore furoreque torvo, dum Godfrey, labiis in derisionem convolutis, sclopellum pectori eius intentum tenebat.

Dum vero ego ibi stabam obstupidus, aliquid in aere micare vidi supra caput hominis, qui cate vagiebat:

“Mors!” quiritans “Mors!”

Alterum usque terribile momentum ibi immotus perstabat, manibus adhuc sublatis, oculis horribili modo micantibus; postremo, strangulato eiulatu, gravi lapsu ad pedes Godfrey concidit.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings