Caput XXII.
Arcadius Avellanus translation
Crochard ille Invincibilis
Semel dumtaxat Godfrey spe sua deceptus erat iudicandus, siquidem plures dies, quin quidquam accidisset, præteriverunt — hoc est, nihil quod ad arcam referri posset. Inquisitio in novissimæ victimæ mortem utique instituta erat, et mihi iterum obtigit munus testimonii ante iuratos mortuarii perhibendi. Nunc denique fatendum mihi est me perquam fatui vicem agere paruisse, quum et diurna scommata in advocatum iactabant, qui muscipulam,[1] quum quæ nunc iam liquido constaret, tam perspicua erat, imprudens incidisset.
Mensuris Bertillon de mortuo institutis ac per remulcale Parisios nuntiatis, inde sine mora relatum est cæsum hunc quemdam Morel, decuriæ illic ut desperatum malefactorem notissimum fuisse; quin herus Lepine rem tantæ gravitatis esse putabat, ut postridie remulcaret se Inspectorem Pigot, qui in totam rem funditus inspiceret, Neo Eboracum delegaturum, quique hic cum decuria ad comprehendendum sicarium de efficacissimis rationibus tractaret. Inspector Pigot ab Havre per La Savoie erat soluturus.
Interea satellites Grady, Simmonds duce, omnibus enisi viribus, latebram profugi reperire conabantur; unde veluti everriculo totam urbem irretiverunt, quo quidem aliqui capti sunt pisciculi, sed ille quem decuria præprimis concupiverat, inter eos repertus non est. Ne pauxillum quidem profugi vestigium enucleatum est; is penitissime evanuit, unde Grady post paucos dies edicere, eum Neo Eboraco excessisse, non dubitavit.
Scilicet Grady a diurnis multum vexatus, ad premendum casum iterum rediit, præsertim lacessente Record, qui casus sibi supra vires humanas esse videbatur. Singularis huius mysterii natura, eventuumque circa eundem, tamquam ludus parebant phantasiæ, porro quod tres prorsus eodem insolito modo cæsi fuissent, et quod omnis aberat hypothesis quæ tres cædes rationi perspicuas reddere potuisset — haud mirum erat quod animi omnium fere in hunc casum fuerunt defixi. Omnium pæne civitatum agentes feriatici[2] sua habebant theoremata alicui usui apta — quorum pleraque utique a longissimo erant petita!
Ea tempestate Grady grandia ac fusa edidit effata de suis consiliis molimentisque malefactorem capiendi; factum tamen quam verba facundius probabat tres fuisse cæsos, nec quemquam punitum; scelera commissa plura, sicarium usque frui libertate, liberumque futurum videri; unde per se fluebat quod diurna extritis omnibus casús vicissitatibus, sententiam communitatis passim agitare cœperunt, aliquid alicubi male geri, decuriamque agentum ventilari ac repurgari, at hoc inde a capite, oportere.
Arca Boulé in statione decuriali Viæ Vigesimæ Tertiæ occlusa et obserata mansit; clavimque cellæ Simmonds in sacculo gestabat. Nunc iam scio eum circa arcam tantá quantá cæteram plebem fuisse caligine mersum; et populus quidem certe in summis tenebris cœcutiebat, siquidem in relatis de duobus cæsis prioribus, arcæ prorsus nulla fiebat mentio, in novissimo autem casu vix per incidens. Ut ex his relatis colligi poterat, relatoribus unum circa arcam clarum esse videbatur, de surreptitia importatione eius, tamquam artis thesauri hic agi. Eventus istius generis tanto solent esse numero, ut animum fere neminis devinciant.
Verum Simmonds usque eo pervenit ut intelligeret solium Grady nutare; fortasse iam etiam perspexit suum quoque caput in tuto haud esse, proinde sua fata fatis Grady iungenda esse duxit, quem unicum existimabat se ex ambagibus educere posse. Godfrey plurimum attinere censuit ut arca in cella occlusa contineretur, et est contenta. Quod vero ad Grady attinet, haud puto eum, etiam quum ad ultima ventum est, satis intellexisse quam partem arca in cunctis his eventibus sortita esset.
Interim tamen dum arca vulgi attentionem haudquaquam devinciebat, ac dum plerique relatorum eam iam pridem oblivioni tradiderunt, non parum mirabar quum viderem quanta sollertia Godfrey elaboraret ut fugitivum per diurnum edocere satageret ubi arca esset, et quemadmodum custodiretur. Interea dum cætera diurna mirarentur suam stupiditatem, Godfrey iterum iterumque descripsit arcam in munitissimam cellam stationis Viæ Vigessimæ Tertiæ esse reconditam; cellam esse talem, cuius clathra e chalybe chromo-nicolino esset facta, quæ nulla serra eroderet; cellam talem, cuius sera non solum clavi, sed et pessulo calculato,[3] uni tantum cognito, teneatur; cellam a cæteris esse seiunctam solamque in tertio ambitu esse sitam ante oculos lictoris excubantis, ita ut nec die nec nocte, quin statim deprehendatur, accedere quisquam possit; cellam esse, cuius ianua suscitatorio automatico in decurionis scriptoria, in officina antica, iuncta sit; uno verbo, cellam esse, unde nemo effugere, quo nemo intrare, quin deprehendatur, possit.
De ipsa arca Boulé Godfrey parum disserebat, cuius historiam usque eo continendam censuit, donec eventus ad ultum finem vergeret, quod certo futurum credidit; at singularia, ut ego modo narravi, in Record continuo recolebantur, quum casu quodam mihi Godfrey in via occurrere contigisset, quum eum commonui unum tantum id agendo effecturum, nempe ut fugitivum omnino absterreret, etiamsi consilia arcá potiundi usque non deposuisset, de qua re ego vehementer dubitarem. At Godfrey risit tantum.
“Nihil prorsus verendum quominus is a proposito deterreatur,” respondit. “Non enim lurco is ea ex farina est. Si recte eum iudico, ita temere audens is est, ut molimentum insuperabile eum magis allectet. Quo cœptum magis arduum sit, eo plus eum allicit. Eá sententiá ductus hoc cœptum tam arduum describo.”
“At nemo sanus eam arcam temerare susciperet,” obverto ego. “Id enim omnino fieri nequit.”
“Ita quidem paret, nec infitias ibo,” assentitur ipse. “Nihilo tamen secius, quovis mane sollicitudine trepidans expergiscor, accurroque ad telephonum quæsitum utrum arca adhuc salva sit. Si de ullis insuper præsidiis cogitare possem, adhibere non dubitarem.”
His auditis anceps contueor Godfrey, iocari enim eum putavi. Consilio meo perspecto leni risu in me respexit.
“Equidem, mi Lester,” respondit, “nunquam in vita mea magis fui in serio. Hunc tu, ut ego, non videris ex æquo æstimare. Insigni ille pollet ingenio; nihil eum exsuperat. Cœpta levia is aspernatur; siquid ipsi leve videtur, indurat, quasi sit ludicrum. Proditum de eo accepi eum aliquos suas gemmas ac pretiosa non satis in tuto habere admonuisse, quum autem hi suos thesauros in tutiorem condidissent locum, eos hunc eripuisse.”
“Nonne hoc in absurdis habendum est?” quæro ego.
“Non quidem ex obtutu suo. Ipse enim non furatur ex egestate, animo vult concitari.”
“Tu itaque nosti quis ipse sit?” quæro.
“Ita puto — existimo me scire; verum ne tibi quidem revelabo donec certo sciam. Libet tamen unum hoc fateri, — si iste is sit quem eum esse putem ingenium meum cum ingenio eius conserere voluptati mihi esset. His in regionibus, cis oceanum, eius similem non habemus — hoc autem miserum est!”
Mihi quidem hac de re dubitare licere videbatur, non enim is sum qui prædones ingenuos, etiam in poesi, admirandos esse putem. Quantumcunque decorus ac pictorius quisque fur sit, tamen est fur. Fortasse est mea, ut advocati, experientia, aut forte modo ego sum angusti animi, tamen maleficium, quamcunque egregie exerceatur, in causa est quare id rem sordidam et turpem censeam. Haud ignoro esse qui has res ex alio obtutu æstimanda putent. Godfrey unus horum est.
Docui eum, si suæ valeant suspitiones, futurum esse ut suum ingenium cum ingenio Grandis Ignoti ei mox conserere liceret.
“Sane quidem,” annuit, “sed terror lethalis me agitat — uti hactenus semper ex quo quis ipse esset, suspicari cœperim. Non aliter sentio quam novitius qui latrunculos lusum cum magistro congredi exspectabat — intra senos motus calculorum in incitas[4] redagendus.
“Equidem merum novitium haud te censuerim,” refero aridule.
“Longe aliter Grandis Ignotus,” regerit Godfrey, mihique valedicit. Præterquam quod eum nunc casu conveneram, alias nunquam illi occurri, et hoc haud profuit, quoniam complura circa hoc negotium necdum intellexi. Quadam profecto vespera, quum fumá meá accensá hæc omnia mecum in animo pertractaturus consederam, nihil omnino e cunctis his rebus me intelligere reperi. Sententia quidem Godfrey ad amussim sibi consistebat, sed ad nullum exitum ducebat. Ecquo demum modo sunt Drouet atque Vantine occisi? Cur fuerunt occisi? Quod fuit mysterium arcæ? Uno verbo, quid totum istud mysterium sibi volebat? Nullis his quæstionibus respondere quibam; responsa vero quæ effingeram ipsa adeo erant absurda et nulla, ut cum tædio ea respuerem. Postremo etiam reperi istam rem ipsis meis laboribus officere, proin ex animo meo eam elisi, et quoties mihi in animum irrepere tentabat, firma voluntate eam excussi et repuli.
Verum enim vero, quamquam vigil eam arcere satis commode poteram, idem per quietem facere nequivi, unde somnia sensim deteriora fiebant. Namque non deerat coluber mihi somnianti, qui dentibus veneno stillantibus mihi insidiaretur, subinde cum capite Armand, alias cum vultu mihi ignoto, semper tamen ultra fidem turpis; viscosum eius corpus opere musivo micabat; pedes eius squammosi in similitudinem arcæ Boulé erant incurvi; nonnunquam sol in fronte eius splendebat, adinstar oculi immanis. Monstrum hoc iterum iterumque vidi tres victimas suas interimere; postea vero caput attollere, oculis in me defixis mihi imminere ceu victimæ suæ quartæ . . . At non ulterius tentabo ista hic somnia describere; quæ ne nunc quidem sine trepidatione recolere queo.
Vespera quadam, quum mœstus animique pendens in cubiculo sederem, mecumque utrum non satius esset cubitum ire deliberarem, viribus fluxus et enervatus, tamen sopori me credere, ex quo sciebam me cum vagitu evigilaturum, recusans, evenit ut ianuam meam pulsare aliquem audirem — pulsu mihi noto; lætus surrexi, ut intromitterem Godfrey.
Ex fulgore oculorum eius facile divinavi eum aliquid insoliti, quod mihi narraret, habere; ut tamen me aspexit, facies eius mutata est.
“Quidnam rei est, Lester?” quæsitabat. “Adeo mihi deiectus esse videris. Laboribusne es confectus tuis?”
“Nihil eius rei,” respondi. “Dormire nequeo. Ista res mihi nervos prorsus convulsit, Godfrey. Iam somniis meis se immiscet; incubonibus opprimor.”
Interim e regione mihi consedit vultu sollicitudinem prodente.
“Id rei prorsus absit!” arguit ipse. “Fac aliquo secedas, quiete vires resarcias — et hoc uberrime.”
“Quies usque eo nihil mihi prodesset dum hocce mysterium irresolutum manserit; respondi. “Nihil nisi assiduus labor animum meum ab eo avocare poti est.”
“Esto ergo bono animo,” inquit renidens, “tui igitur gratia id primum resolvemus.”
“Visne significare te id scire?”
“Scio iam quis Grandis ille Ignotus sit, tibique id statim aperiam. Perendie — die Mercurii — reliqua cuncta sciam. Tota tunc historia in diurno nostro matutino, die Iovis evulgabitur. Quid si iter pro eius diei postmeridiem parares?”
Nihil nisi emiratus eum contueri quivi. Ipse vero cum risu in me respexit.
“Vel nunc iam melius valere videris,” iocatur, “acsi vitam iam pluris æstimandam putares,” quibus dictis, nec rogatus, convolvulum sibi sumpsit.
“Godfrey,” obtestor ego, “satius haberem si quem alium ad ludificandum tibi eligeres. Tu enim ad me intras, bombam[5] proiicis, ut videas quantam in altitudinem subsilire valeam. Tibi hoc lusui est, nec dubito, aut etiam utile ut doctrina; at nervi mei id haud ferunt.”
“Mi Lester,” appellat ille, “hæc ne bomba quidem fuit, sed assertio facti.”
“Serione id ais?”
“Ut maxime.”
“Quídum, Hercle, scis . . .?”
“Antequam tibi respondeam, ego ponam quæstionem. Numquid tu nomen meum illi, quem tu ut herum Armand cognoveras, casu quodam memoravisti?”
“Memoravi,” post momenti moram respondi; “ita credo. Narravi enim illi quemadmodum forulum occultum quæsissemus — et nomen tuum protuli — ipse vero sciscitabatur tu quis esses, respondique te miro ad solvenda mysteria pollere ingenio.”
Godfrey capite annuit.
“Tum hoc,” ait, “unum id quod non intellexi palam facit. Perge igitur, propone quæstiones.”
“Paullo ante asserebas futurum ut totum istud negotium perendie scias.”
“Sciam equidem.”
“Quí tibi constat id futurum?”
“Quod litteras accepi, quibus id termini ponitur,” et his dictis schedulam e sacculo promit, eamque mihi porrigit. “Lege.”
Epistolium graphide erat scriptum manu tenerá fereque muliebri, in charta plana, non lineata. Cum sensim increscente stupore epistolium sequens insolitissimum legi:
“Humanissime mi Here Godfrey:
“Singularibus iis officiis quibus arcam Boulé prosequebaris, abs te mihi ferme adulatum esse gaudeo; acumen vero tui ingenii, quo veram eius indolem prope ad amussim evolvisti, maximi certe facio. Officii quoque mei esse duco gratiam tibi referre ob notitias quibus me docuisti instituta ac præsidia, quæ quidem mihi summa et absoluta videntur, quibus arca in tuto servetur. Ego quoque ipse stationem visum ivi, cellam inspexi, cunctaque etiam singularia ita ut tu docueras reperi.
“Quoniam te ut generosum adversarium summi facio, confidere tibi non dubito futurum ut id quod meum sit, die Mercurii proximo recuperare pergam, quo facto rogabo te, ut in memoriam eius rei munusculum proprium accipere velis. “Cum omni humanitatis officio persevero tuus
“Iacobus Crochard, Ille Invincibilis.”
Quum lectis litteris in Godfrey respexi, vidi eum curiose me contuentem.
“Certe hic iocus est,” illi respondi. Tum iterum eum aspexi. “Hoc profecto, Godfrey haud verum et genuinum esse putas!”
“Licebit id nobis fortasse probare,” immotus respondit. “Et hæc una est rationum quare te visum venerim. Num Armand non apud te reliquit notulam quum te domi non offenderat?”
“Sic sane, reliquit, sua in pagella; ad manum eam habeo!” Tum digitis tremulis pugillare meum produxi, notulamque e plicatura, in qua eam condideram, exprompsi.
Vel unus obtutus satis erat. Versiculus in tergo satis prodebat hunc eadem manu quæ epistolium scripserat, esse scriptam.
“Nunc ergo nomen eius cognoscis,” Godfrey subiunxit, digito attrectans nomen subscriptum. “Inde a principio pro certo scivi hunc ipsum eum esse!”
Signaculum sine responso aspectabam. Nam de rebus gestis Gargantuanis huius Crochard in diurnis relatis sæpenumero legi — de “Invincibili,” ut se libenter vocare consuevit, nec sine iusta causa. Verumtamen suæ res gestæ, saltem in quantum eæ in diurnis recitabantur, ita inflatæ et ementitæ parebant, ut nullam fidem mererentur. Ego saltem iam dudum suspicabar eum nihil nisi figmentum esse scripturientium Parisiacorum lacunas explentium veluti quoddam penu, pro siccitate præservatum; aut vero eum genus esse hirci emissarii, cui decuria lictoria Parisiaca cuncta facinora, quibus eruendis ipsa impar esset, veluti sarcinam congestam illigare solita sit. At nunc iam Crochard ille revera exsistere videbatur; litteras eius meis tenebam manibus; quin et cum eo collocutus eram — et ut nunc miram civilis ac politi Felicis Armand conversandi suavitatem in mentem revocavi, aliquam partem insolitissimæ eius famæ denique intelligere cœpi.
“Nihil de eo ambigi potest,” inquit Godfrey, manum ad recipiendas litteras porrigens, et ad contemplandas eas in sella reclinans. “Crochard unus est famosissimorum qui unquam vixerunt malefactorum, phantasiæ adiumentorumque referctissimus, qui et lepóre cluet acutissimo. Per annos non destiti eius vitæ rationem, ut litteris prodebatur, lectitando prosequi — atque inde primam suspitionem ansamque sum nactus. Ipse iam antea hominem occidit, ita ut hunc occiderat. Is eum decuriæ prodiderat. Nunquam iterum proditus est.”
“Quantum dæmonem eum esse necesse est!” contremiscens exclamavi.
At Godfrey capite cito renuit.
“Noli de eo sic iudicare,” serio obtestatur. “Usque ad suum Neo Eboraci adventum præter eum proditorem ipse occidit neminem. Illum iure quodam — saltem legibus morum furibus propriis — occidit. Sua ipsius vita sæpenumero in discrimine versabatur, sed ad servandum se nunquam alium interemit. Hoc ei in acceptis referto.”
“Præter Drouet et Vantine,” noto ego.
“Casu fortuito, ob quod ipse nullo pacto in culpa est,” respondit Godfrey.
“Visne innuere hunc eos non occidisse?”
“Nullo pacto. Iste novissimus quem occiderat, fuit, ut primus, proditor. Ut ego opinor, Crochard hunc in modum ratiocinatur: adversarium occidere facile est; estque bestiale; caret omni animi subtilitate. Insuper et tollit adversarium. Vita autem ipsi Crochard sine adversariis omni prorsus sale careret. Nam ultimo etiam adversario sublato, ipsum sibi vitam adimere oporteret.”
“Hominem istius generis omnino non intelligo,” aio ego.
“At vide modo,” arguit Godfrey, litteris iterum attrectatis. “Ipse mihi, velut adversario, honorem præstat. Num me ad perdendum postulat? Plane contra, munerari me vult. Tollit reginam suam e latrunculis, quo difficilius sit me in incitas agere.”
“At vero, Godfrey, tu eas litteras certe non in seriis habes!” obtestor ego. “Si vel maxime ipse eas scripserit, id ad te ludendum fecit. Si diem statuit Mercurii, revera cras tentabit arca potiri.”
“Id ego minime puto. Nonne dixi tibi eum me novitiorum numero habere? Scisne, Lester, ubinam has litteras ipse scripserit? In ipsa adeo officina Record. Charta ista est e maculatura[6] nostra. Ipse ibi consedit, ab ipso meo naso, ut ita dicam, haud procul, litteras has exscripsit, in pyxidem iniecit meam, forasque ambulavit. Et cuncta hæc aliquando ista vespera fecit, officina nostra hominum turba scatente.”
“Verum si revera sentit quod scribit, absurdum est idgenus litteras scribere. Tu modo decuriam edoceas . . .”
“Animadverte modo eum mihi in fiducia scribere.”
“Tu vero fidem erga eum servabis?”
“Servabo, profecto; quin eum mihi maximum honorem tribuisse existimo. Nec ulli has litteras nisi tibi exhibui, vel per fiduciam.”
“Nullam eiusmodi fiduciam Iurisprudentia agnoscit,” docui eum. “Fidem idgenus servare perinde est ac maleficio patrocinari.”
“Et tu eam tamen servabis,” fatur Godfrey suaviter. “Tene modo, ego, pro viribus enitar omnibus ut flagitium illud præpediam. Iam et experiemur utrum Crochard vere invincibilis sit.”
“Ego quoque servabo,” adstipulabar, “quandoquidem istas litteras nihil nisi verba dare existimo. Atque, præterea,” subiunxi, “etiam habeo litteras ab Armand et Fils factum confirmantes fide librorum suorum constare arcam Boulé Philippo Vantine venditam fuisse. Quando sic res se habent, eam mihi vindicabo, Museoque tradam.”
“Spero tamen,” cito interpellat Godfrey, “hanc rem te ante diem Mercurii non turbaturum. Post eum diem his rebus prorsus ero solutus.”
“Tunc revera credis Crochard die Mercurii tentaturum arca potiri?”
“Omnino credo.”
Nihil nisi humeros in responsum quassavi. Quid enim attinebat cum homine tali argumentis disceptare?
“Esto ergo, usque post diem Mercurii,” assentior; Godfrey vero, de fide litterarum per collationem utrarumque certior factus, duobusque promissis quæ quæsiverat a me elicitis, sospitem mihi precatus noctem, valedixit.