Caput XVI.
Arcadius Avellanus translation
Philippi Vantine Salutator.
Historia, quam nobis Rogers halitando prodidit, sordida profecto erat, quam tamen, quoniam nostram rem obiter tantum attingit, per summa tantum capita carpam.
Octonis aut denis ante annis venustula Iulia — tunc dumtaxat ipsa certe quam nunc venustior fuit! — se ad familiam quamdam, quæ vitam sine ancilla Francica vix tolerandam sibi persuaserat, famulatui auctoratum Neo Eboracum venit. Rogers eam convenerat, eiusque ocellis atris labellisque rubris captus, eam deperibat, ac, postremo, eam in honorificum connubium postulavit — haud necessario, præter dubium! — et in maritum acceptus, ut maritus huius sirenis, cum ea vitam degit per plures menses eventuum plenam. Quodam denique die reperit eam aufugisse.
Ipse, ut fere fit, suam ei concrediderat omnem pecuniam comparcatam — una enim hæc fuit conditionum connubii! comparcatum quoque evanuit. Iulia, ut credibile est, desiderio bituminis viarum urbis Parisiorum abrepta fuit; nec præterea dubitandum Iuliam vitæ cum Rogers nuptialis, poesis prorsus vacuæ, admodum pertæsam fuisse; et ob id in Franciam aufugisse. Rogers primum sibi eam sequi oportere persuasit; at mox a cœpto eam Parisiis reperiendi, nec certus quid et si reperiret eam facturus esset, destitit, fato suo eam reliquit, mœstusque se vitæ officiis memoriá eius servatá, se accinxit. Genus affectionis erga eam clam in animo usque superstitabat, et quum ostium ædium Vantine pandens eam in limine conspexisset, se tamquam ceram in manibus eius præbuit.
Iulia cuncta hæc, parum pensi habita, vel etiam contemptim auscultabat, nihil quidquam negando, nihil se excusando. Cogitatio, quasi se excusari necesse esset, ne in mentem quidem venit. Historia finitá, ipsa prorsus iterum se possedit, quin et paullo elatior facta est, ni fallor, quum cuncta circum se versari sirenem videret et audiret. Erat hoc totum veluti iuvenescere, proinde grato quodammodo ad Rogers se vertit animo.
“Hæc omnia, ut opinor, vera sunt?” matrona velata quærit.
“Vera, profecto, omnia, mea Hera,” respondit Iulia humeri vulsu. “Tunc fui iuvenis, amorque vitæ citatioris me rapiebat. Iam sum adultior, facta prudentior — præterea iam non, ut antea appetor.”
“Proinde,” inquit hera cum ironia, “nunc iam parata es ad maritum tuum reverti.”
“Ea de re iam cogitavi, mea Hera,” refert Iulia stupenda simplicitate, “inde ex quo eum hic conspexi, vidique eum in me usque bono esse animo. Refugio pro senecta indigemus.”
Furtim observabam Rogers, stupensque cognovi eum hanc mulierem usque animi affectione fovere. Refugium paratum esse videbatur, si Iuliæ visum esset salutem suam hic quærere.
“Aliquantum dubitavi,” dein subiunxit, “gratia tui, mea Hera, ubinam ancillam, mei similem, Hera repererit. Nulla præter me crines suos ut ego concinnare sciens est — nulla nisi ego balneum apparare valet . . .”
“Ea quum solæ fuerimus dirimemus,” respondit matrona velata. “Verum nunc, eris fortasse tam bono in me animo, ut mihi, quid antea huc veneris, explices.”
“Æquum, Hera mea, postulas,” seque in sella commodius disposita, Iulia pergit: “Die quodam in navi evenit, ut quum in vectores tertiæ classis despectarem, animadverterem Georgium — herum Drouet — solum oberrantem. Me, ut ita dicam, omnino eversam et confusam sensi necopinato eum conspiciendo; deinde ipso sursum spectante intuitus nostri concurrerunt, quo facto, ipse accessit et ex imo me eadem vespera se convenire iussit. Illic denique consilia sua mihi primum aperuit. Secundum hæc ipse pro se litteris ad evendendum potiri conabatur.”
“Cuinam?” quærit Godfrey.
“Cuicunque, utique qui maximo pretio eas redimere voluisset,” respondit Iulia, multum mirata ut res tam plana etiam quæstione egere posse cuiquam videretur. “Litterarum quæque ipsi heræ denis millibus francorum primum erant offerendæ; si ipsa abnuisset, Duci — qui certe cupidissimus earum habendarum censendus erat, offerendæ fuissent!”
Matrona velata aliquantum tremebat, manusque nisu quodam naturali ad pectus, expertura utrum manipulus litterarum, ut pretiosissimus thesaurus, revera in tuto esset, attollit.
“Nocte ea in casteria mea,” perrexit Iulia, “insomnis volutabar meditabunda, si quo modo eum frustrare possem; quod et iam dudum senseram eum haud multum me curare — et quod satis perspexi pecuniam eam in aliam quondam mulierem insumptum iri. Statui igitur primo quoque momento ad hanc domum properare, rem integram hero Vantine patefacere, petereque ab eo ut litteras mihi concrederet, quibus ego ad heram advolarem; mihi enim gratus eius animus probe notus erat,” subiunxit puella. “Etenim quemque sibi providum esse, naturæ præceptum est.”
Hic paulisper cessavit, in conclavi circumspexit nostrisque vultibus ad se audiendum conversis mirifice delectari videbatur.
“Una dumtaxat virtute tu certe polles, sinceritatis, scilicet,” fatur matrona velata. “Prosequere!”
“Facultate discedendi vesperi tantum ab hera nacta,” pergit Iulia, “huc properavi, et huc perveniens pulsavi tintinnabulum; fateor tamen frustra me acturam, nec fore ingressuram, nisi ostium maritus aperuisset. Quin etiam postquam ingressa sum, etiam ipse mihi ingressum ad suum herum negavit; verumtamen quum de accessu disceptassemus, herus Vantine ipse in ambitum venit, tum ego ad eum confugi, et ut me exaudiret ab eo flagitavi. Tum demum is me ad huc intrandum invitavit.”
Hic ipsa iterum conticuit dum me tremor ex ipsa exspectatione perculit. Denique mox eramus audituri quemadmodum Philippus Vantine morte affectus sit.
“Igitur ego consedi,” pergit Iulia. “Totam istam rem illi patefeci inde ab exordio. Ipse me intentissimus auscultavit; sed quum ab eo petivissem ut facultatem litterarum tollendarum mihi faceret, dubitare cœpit. Inde sursum deorsumque in conclavi ambulans rem meditabatur; deinde me per ianuam in illud cubiculum deduxit. Arca in medio stabat tabulato, omniaque lumina ardebant.
“ ‘Istane illa arca est?’ ipse quæsivit a me, et quum verbis confirmassem, mirari videbatur.
“ ‘Res probatu facilis est,’ dixi ego, tum ad arcam progressa tria pusilla choragia imprimere cœpi, ut heram facientem videram. Ansula in latere recidit, verum ipse me prohibuit.
“ ‘Revera hæc illa ipsa arca est,’ ait ille. ‘Hoc iam video. Et absque dubio forulus eas quas memorasti celat litteras. Ast hæ litteræ non tuæ sunt. Eæ heræ tuæ sunt propriæ. Ut eas auferas concedere non possum, quoniam, profecto, non te novi. Fieri potest ut iis abuti tibi in animo sit.’
“Omni modo obtestabar iniuste id mihi imputari, optima me esse indole, heræ meæ ex animo bene velle, meque eam tueri. Denique me in hoc reduxit conclave. Præ furore pæne flevi.”
“ ‘Revertere’ inquit tandem, ‘ad tuam heram, nuntia illi me ad suas sibi reddendas litteras paratissimum esse. Dedere tamen eas suis tantum ipsius manibus vellem. Litteræ sunt hic, quandocunque sibi libuerit, a me eas repetere poterit.’
“Ex his intellexi omnia mea argumenta esse incassum, ipse adamantinum se præbuit. Itaque e domo excessi, ipso mihi ostium aperiente. Atque in his, Hera mea, cuncta quæ scivi edisserui.”
Post hæc breve silentium factum est; tum audivi Godfrey e profundo suspirantem. Facile intellexi sibi æque ac mihi persuasum esse puellam vera narrasse.
Tum ipse occepit fari: “Quamprimum domum perveneras, utique ergo quæque experta es, heræ tuæ narravisti?”
Iulia haud parum erubuit.
“Non feci, Here mi,” respondit ipsa, “nihil illi narravi.”
“At ego putarem te tuam fidem factis comprobare voluisse,” pergit Godfrey suo modo suavissimo.
“Ego vero sine litteris verebar, ne mea consilia ipsa in malam interpretaretur partem,” ait Iulia contumax.
“Præterea sine litteris utique nullum præmium,” explet Godfrey.
Iulia nihil respondit, sed parum commode se habere videbatur.
Denique matrona velata surrexit.
“Ullasne amplius habes quæstiones, quas illi proponere velis?” quærebat ipsa.
“Nullas amplius, mea Hera,” refert Godfrey. “Historia ex omni numero est perfecta.”
Iulia itaque sumpsit suum velum, oculis interim haud amicis in Godfrey coniectis. Matrona velata denique ad me se vertit, manusque tetendit:
“Gratiam tibi habeo, mi Here, Lester,” inquit, “pro tua in me voluntate. Veni, Iulia!” hisque dictis utraque ad fores accessit, quas Rogers illis propere pandit.
Herus Hornblower nutu capitis salutans, eas secutus excessit, ego autem cum Godfrey solus sum relictus.
Uterque nostrum silens consedit, quique suis cogitatis intentus.
“Hem,” fatur denique Godfrey. “Hem, quam præclaram hæc omnia præberent historiam! Et en, iis uti nequeo! Acerbum hoc est scitu, mi Lester!”
“Historia ista columnas societatis certe concuteret,” assensus dixi. “Imo et ego ipse concussus sum.”
“Non secus atque ego! Primum me nusquam esse sensi — quum te atque matronam velatam de occulto forulo disserentes audiveram, elinguisque stupui — vidique te in me renidentem! At totam rei historiam necdum scio. Quínam id factum est ut illa ad te veniret?”
Enarravi igitur ei adventum ad me heri Hornblower, historiam ab eo mihi narratam, levemque cum eo disceptationem. Intellectis eventibus, Godfrey audita capitis nutu probavit.
“Historia ista utique recta et proba est,” tandem fatur, “Hornblower enim nihil unquam quod fraudem redoleret, susciperet. Insuper matronam ego agnovi, ut, procul dubio, et tu.”
“Et ego sane; vidi eius effigies. Probavi etiam eius fortitudinem veli relevandi.”
“Non secus et ego. Inde a die nuptiarum, mi Lester, ipsa haud parum mutata est — tum enim ipsa puella erat lævi facie! Trium annorum cum Duce suo convictus vestigia in ea reliquit!”
Mox conticuit, et meditans oculos in tapetas defixos gerebat. Denique cum subito tremore ad se rediit.
“Historia autem ancillæ certe auditu iucunda fuit,” inquit. “Nihilo tamen secius plura in ea sunt quæ mihi minime liquent.”
“Est unum in his, quod ne mihi quidem est clarum,” respondi ego. “Ne somniavi quidem hanc esse arcam veram et genuinam. Nescivi quí id esse posset.”
“Rem acu tetigisti. Quínam id factum est, quum matrona velata Armand et Fils Parisiis adivisset, et ab iis ad Philippum Vantine missa esset? Ut sua ipsius narratio fert, ipse hanc arcam non præstinavit; hanc antea nunquam conspexit; credibile est istam ex errore esse missam; Armand et Fils remulcant tibi errorem esse commissum; et tamen Vantine memorant eius arcæ præstinatorem. Aliquid alicubi distortum esse constat.
“Illa re admoneor vices agentem Armand nondum me visisse. Haud est dubium quin is difficultatem dirimere possit.”
“Utique non oberit eius narrationem audire,” putabat Godfrey. “Videamus nunc illum forulum.”
Forulus usque erat apertus eo quo eum reliqueramus modo, sed Godfrey eum in locum repressit, ostentabatque mihi configurationem vafram, quemadmodum per crusta, opusque musivum forma locusque eius dissimulatus fuerit. Dein operari circa choragium cœpit, ansa in locum recidit, forulumque iterum evulsit quod evelli poterat, seduloque exploravit.
“Homullus qui hunc effinxit, summi fuit ingenii,” fatur miratus, et forulum iterum in situm repressit. “Miror admodum quid hic inde a temporibus heræ de Montespan ad hanc usque ætatem celaverit! Litteras amatorias plerumque, ut mea fert opinio, quoniam eæ sunt præsertim res quæ maxime celari debeant. Nonne aves utinam, mi Lester, forulus hic sua secreta tibi prodere posset?”
“Est unum quod hunc forulum prodere vellem, si modo posset,” respondi. “Vellem hic fateretur quis Philippum Vantine occidisset. Nisi fallor iam mecum agnosces bellulam theoriam nostram hac vice pulchre esse elisam.”
“Nonne iam ita paret?”
“Forulus nullo certo mechanismate nititur — hoc plane constat,” censebam ego.
“Certe nullo nunc, nullo unquam,” assentitur Godfrey.
“Atque hoc nos nuspiam relinquit, et nunc nusquam sumus; nonne idem putas? Hoc ergo factum totam rem tanto magis in ambagibus reliquit. Capere non possum,” et his verbis etiam magis confusus frontem fricans resedi. Saltem pro momento temporis mente mihi prorsus cœcutire videbar. “Tamen unum certum est,” subiunxi, “necem, quæque eius causa aut modus fuerit, factam in conclavi, non autem hic fuisse.”
“Quid te ad ita credendum permovit?”
“Nos existimamus Drouet ad facultatem a Vantine foruli aperiendi, litterisque potiundi impetrandam acsi vices dominæ gereret, huc venisse.”
“Bene te existimasse arbitror,” fatur Godfrey cogitabundus.
“Ex nostra igitur opinione, postquam Drouet in conclave intromissus erat, conspicatus est arcam, tentavit forulum evellere, idque moliendo fuisse occisum. At satis planum est nunc nihil prorsus circa forulum esse quod cuiquam nocere possit.”
“Hoc certe manifestum est, ut mihi quidem videtur,” probat Godfrey.
“Si vero forulum evulsisset, litteras profecto exemisset, siquidem obstabat nihil. Quandoquidem eas non exemit, nonne sequitur necesse est eum antequam forulo potitus esset, fuisse occisum? Quin, fortasse, arcam ne vidit quidem. Eum illic in conclavi cæsum fuisse, paullo post quam Parks eum reliquerat oportet.”
“Quid tum de Vantine?” quærit Godfrey.
“Prorsus nescio,” respondi spe deiectus. “Ipse litteras non curavit — si forulum vel maxime tentaverit, ad summum, curiositate ductus id egit, ut operandi modum eius experiretur. Attamen, utique idem quod occidit Drouet, et eum occidit. Prorsus ita — et nunc, quod de ea re cogito, æque certum est ne eum quidem aperuisse forulum.”
“Quínam tibi constat id certum esse?”
“Scilicet si forulum evulsisset,” docebam, “idque moliendo cæsus esset, forulus apertus mansisset. Existimabam prius, fortasse forulum per se clausum fuisse, sed ut vides, id factum non est. Forulus enim manu debet claudi, eius ansa in locum reprimi.”
“Vera memoras,” ait Godfrey, “nec hoc infitias iri patitur. Si enim id de Vantine valet, de Drouet quoque valebit. Sequitur inde forulum a neutro fuisse apertum. At quid tum?”
“Prorsus ignoro,” sine spe respondi. “Nihil inde sequi videtur.”
“Est tertia res in medio,” suggerit Godfrey.
“Quænam ea est?” quæro.
“Manus quæ Drouet et Vantine occiderat, potuit et forulum claudere,” respondit Godfrey, oculis in me levatis.
“Et litteras tamen ibi reliquit?” quæro ego. “Nequaquam.”
Auditis his, vultum ad fenestram tabulatam convertit, unde intellexi cui eas manus attribuendas putaret.
“Præterea,” insto ego, “quonam modo ipse huc penetraret? Quonam modo evaderet? Quidnam ipse moliretur, si litteras non sustulisset?” Tandem admodum fessus surrexi. “Iam tempus est,” inquam, “ut ad officinam redeam. Hodie dies Saturni est, officinam horá secundá claudimus. Veniesne mecum?”
“Non ibo,” respondit; “si per te licet, aliquantum longius hic morabor, mi Lester, has res ultro mecum reputaturus. Fortasse in veritatem casu quodam fortuito incidam!”