Caput IV.
Arcadius Avellanus translation
Fulmen.
Hora circiter octava demum evenit ut Godfrey ianuam meam leniter pulsaret, et quum eum admisissem e micantibus eius oculis facile hariolari poteram eum quædam nova attulisse.
“Diu haud queo morari,” fatur ipse. “Oportebit me in officinam properare, novaque perscripta parumper expolire.” Attamen convolvulum[1] a me prolatum non recusavit, locumque in artisellio e regione mihi occupavit.
Habitus Godfrey novi, itaque moram patienter tuli dum convolvulum probe accensum adaptatumque sensi, tum —
“Ergo?” quæro eum.
“Nonne nunc, uti olim, mi Lester?” et in me renidebat. “Quotiesnam hoc in cubiculo ad consultandum convenimus? Quot convolvulorum iacturam tibi intuli?”
“Novissime ne dimidium quidem satis,” respondi. “Hinc per menses abfuisti.”
“Pro certo scivi me huc serius aut tardius recursurum, tibi enim fortuna favet, casusque optimi semper ad te confluunt. Atque, Lester mi, non dubito asseverare nullum prorsus omnium tam præclare ominatum esse quam est iste novissimus. Modo is perduret — nimium tamen sperare haud decet.”
“Nullus dubito te huic eventui describendo fuisse intentum.”
“Otiatus minime sum, et nunc iam incipio mecum contentus esse. Medicus mortuarii vix ante dimidiam horam examen medicum absolvit.”
“Ergo?” verbum repeto.
“Stomachus omnibus numeris perfectus et illæsus repertus est. Prorsus nullum vestigium ullius veneni prodidit.”
Tum pandiculans in sella reclinavit, fumum gyrantem versus lacunar efflavit, animoque vagus, subridens oculis fumum exsurgentem sequebatur.
“Bellum pro amico nostro Goldberger spectaculum,” inquit post aliquantum moræ.
“Quidnam rei est cum Goldberger? Nonne hoc postmeridiem ægre se erga te gessit?”
“Mirum non est. Ipse homo Grady est, nos autem Grady infensi sumus. Grady ad regendam decuriam agentum non valet — munere velut nepos Tammany potitus est — ipse bardus est, et ut suspicor, haud sincerus. Record edixit eum facessere oportere.”
“Ergo absque dubio, et facesset,” interpretatus sum ego.
“Nihil certius,” probat Godfrey prorsus serio, “et hoc etiam mox. Interea tamen arduum opus mihi imminet, sui enim patroni nesciunt quorsum se vertant. Quum tamen semel elisus fuerit, cuncta iterum prosperabunt.”
Quod de Grady nihil me attinebat, ad institutum nostrum reverti.
“Quin, Godfrey,” eum appello, “Si venenum in causa non fuit, quid fuit?”
“At fuit venenum.”
“Manuine iniectum?”
Capite annuit.
“At Goldberger ait nullum dari venenum quod ita adhiberi, tamque cito effectum sortiri queat.”
“Recte quidem Goldberger,” probat Godfrey; “est tamen venenum ignotum quod queat — factum probat.”
“Ergo non morsus anguineus?”
“Nullo pacto; venenum anguineum non tam cito necat — ne trigonocephalus quidem. Misellus ille fere eodem loco ubi ictus erat concidit.”
“Ecquid tum fuit?”
Godfrey iterum erectus sedebat. Iam non ridebat. Vultu erat admodum serio.
“Hoc ipsum est quod explorare pergo, mi Lester,” inquit; “atque hoc est problema quod mihi ad solvendum præposui — et bellum quidem. Unum dumtaxat est certum — homullus ille cæsus est interventu extraneo, non suo. Gutta una, vel plus, veneni fuit ingesta sanguini eius ope ferramenti cuiusdam tamquam acus subcutaneæ; atque venenum fuit tam virulentum, ut fere ictu oculi paralysin cordis induceret. Tamen hoc non adeo mirum est quam videri potest. Sanguis enim e manu in cor quaternis quinisque minutis secundis recurrit.”
“At tu iam dixisti venenum idgenus nullum dari, quod tam celeriter necaret.”
“Nullum nobis notum esse dixi. Verum non tam certo mihi constat utrum Catharinæ de Medicis non fuerit.”
“Quidnam habet Catharina de Medicis commune cum re ista?”
“Nihil — nisi quod antea quod factum est, fieri iterum possit,” respondit ille. “Antiquæ illæ fabulæ absque dubio fuerunt exaggeratæ; tamen pæne certum est reginam Navarræ manutiis venenatis fuisse exstinctam, Ducem Andinum odore rosæ, Principem denique Portianum fumo venenatæ lampadis. Casus vero hic nequaquam tantopere extra rerum ordinem putandus est.”
“Sic profecto,” probo ego in silentium relapsus tremens; est enim quid horribile ac reformidabile circa veneficos.
“Denique,” prosequitur Godfrey, “est in hac re quod nec ego, nec tu, nec quisquam rationis compos credet, hunc nempe Francum, Diis notum unde — Parisiis fortasse — titulo Vantine obtento, domum eius exquisivisse, eo viam reperisse eo solo consilio ut illic sese occideret. Ipse aliud quid negotii habebat, et in eo exsequendo morte est affectus.”
“Reperistine quis ipse fuerit?”
“Non reperi; nullo in diversorio nomen eius relatum est; consul Francicus ne fando quidem unquam de eo audivit; nullæ societates Francicæ sodalem eum agnoscunt; in centuria Francica fuit ignotus. Quasi e nubibus delapsus esse videtur. Remulcavimus officinæ nostræ Parisiacæ, ut illi indagarent; hac vespera responsum exspectamus. Sed etiam siquis Theophilus d’Aurelle fuisset reperiremus nihil nobis prodesset.”
“Eccur?” quæro ab eo.
“Manifestum siquidem est id non suum nomen fuisse.”
“Perge, mi Godfrey, narra ex ordine,” dixi ei in me renidenti; “mihi enim non est clarum.”
“Atqui satis liquet. Quinque pagellas in sacculo habebat, nullas pares. Sextam, nullo fortasse delectu submisit Vantine.”
Tum, utique, perspexi, nec aliter sensi quam doctus Hispanus videtur sensisse quum Columbus ovum in fundum statuisset. Hoc exemplo meo Godfrey iterum ridere cœpit.
“Verus ille d’Aurelle, quiscunque is reperietur fuisse,” subiungit ipse, “poterit nos iuvare. Sin aliter, decuria lictoria Parisiaca nobis succurret. Mensuræ Bertillonianæ hominis mortui remulco ei missæ sunt. At ne hoc quidem iuvabit, si nunquam captus fuerit. Sed consilia eius ne tum quidem eruemus, donec aliquid de eo clare constiterit.
“At, mi Godfrey,” rogo eum, “demus te scire quis is fuerit, quid negotii cum Vantine ei intercesserit — demus denique te recte divinare quis et cur occiderit eum — dic, sodes, quínam id factum sit. Hoc est quod me ludit. Quínam id factum est?”
“A!” refert Godfrey. “Hic est nervus rei! Quí id factum sit? Iam te monui bellum hunc esse casum, mi Lester. Exspecta paulisper dum Parisii eloquantur!”
“Hoc admoneor,” inquam me erigens, “mihi quoque Parisios remulcandum esse negotio quodam ipsius Vantine.”
“Eodemne isto negotio?”
“Non isto; institores eius illinc supellectilem ei, quæ non sua est, permiserunt. Hunc errorem cum iis me componere iussit.”
Pulso nolæ puerum atriensem accersivi, albulam[2] remulcalem petivi, atque nuntium ad Armand & Filium misi eos de errore edocturus, nomenque domini arcæ, quæ modo apud Vantine est, ab iis postulavi. Dum ego huic rei operam dabam, Godfrey meditabundus fumansque sedebat oculis nihil cernentibus, et in inane fixis; sed quum ego iterum consederam, fumamque[3] ad colloquium prosequendum accenderam, somnia sua excussit, pileoque[4] sumpto in pedes se erexit.
“Me iterum natinari[5] oportet,” fatur. “Hic sedere, theoremataque texere plane nihil proderit donec tuta iaciamus fundamenta, quibus aliquid instruere possimus.”
“Una saltem in re Goldberger non erravit,” inquam. “Post tuum discessum ostendit nobis cuncta scelera non esse poesin, sed mera acta bellualia. Fortasse hoc —”
Telephonus me appellavit.
“Heus,” respondi sublato auscultatorio.
“Tune is es, Here Lester?” quærit vox.
“Ego sum.”
“Hic Parks est,” protinusque sensi vocem eius, quæ tremula et rauca erat quodam animi impulsu, me non agnovisse. “Here mi, possesne huc, in domum, extemplo venire?”
“Possum,” respondi miratus, “si id magni referat. Herusne Vantine me vult?”
“Omnes te volumus!” refert vox, et in singultum erumpit. “Per Deos immortales, Here Lester, veni confestim.”
“Bene,” respondi sine ulteriori verbigeratione, intellexi enim eum iam nullo modo esse sui compotem. “Aliquid apud Vantine accidisse videtur,” docebam Godfrey, ut auscultatorium appendi. “Parks pæne extra se est, meque illico advenire flagitat,” et sine mora sumo pileum lænamque[6] discessurus.
“Visne etiam ego tecum eam?” rogat Godfrey.
Pressus quidem ut eram rerum gravitate, risui temperare, audita quæstione, et modo eam ponendi, non poteram.
“Satius fortasse feceris,” respondi. “Invitatio prorsus serio sonabat.”
Tollenone[7] uná descendimus, ac tria minuta post digam[8] meritoriam intercepimus, et ortum versus, sub itinere, versus Plateam, ferebamur. Interea rorare cœpit, ac bitumen pavimenti speculi nigri more micabat, luminibus in eo depictis huc et illuc vacillantibus. Viæ prope erant inanes, quod theatrorum frequentiæ iam dissipatæ erant, sicque Plateam nacti, in eaque deorsum versi, digarius scintillarium suum adegit, nosque versus Quartamdecimam Viam ita ferebamur, ut celeritas mihi canonum urbis conditiones in mentem revocaret. Sed nullus lictor se ingessit, et sic quinque minutis post ante ædes Vantine appulsi constitimus.
Parks videbatur in fastigio graduum me opperiens stetisse, nam pæne antequam diga nostra constitisset, ipse halitans decucurrit. Ope luminum Plateæ vultum eius animadverti, dum digario tessellam[9] argentariam tradebam, ac fere me obstupefecit.
“Tune is es, mi Here Lester?” halitat ipse. “Dii te ament! Quam me delectat hic te videre — !”
Brachium eius contrectavi.
“Erige sis te mi homo!” solor eum. “Noli dilabi. Fare nunc — quid accidit?”
Omnium nervorum contentione se composuit.
“Iam tibi ostendam, mi Here,” quibus verbis sursum gradus cucurrit, et per vestibulum ad fores conclavis, ubi cadaver Franci inveneramus, antecessit.
“En, illic, mi Here!” ait singultans. “Intra illic!” ipse autem parieti se applicuit, dum ego conclave ingressus sum.
Conclave luminibus erat collustratum, meique oculi pro momento occœcati splendore, primum nihil fere discernere poterant. Cœcutiens vidi Godfrey proruere, seque in genua prosternere.
Tunc oculi mei claruerunt, vidique in ipso puncto loci, ubi d’Aurelle exspiraverat, alterum corpus — anne fuit idem, eodem quodam arcano modo repositum, ut tragœdiam, postmeridiem ante oculos nostros actam, repræsentaremus?
Memini me proclinatum ut vultum eius contuerer —
Vultus erat Philippi Vantine.
Minutum temporis elabi oportebat dum ego ibi stabam attonitus et tremens. Conscius quodammodo fui Godfrey examen instituere. Tum vocem eius audivi:
“Mortuus ipse est!” inquit.
Tum pro momento silentium est factum.
“Cerne hoc, Lester!” acrem audivi vocem Godfrey et mandatoriam. “Per omnes Deos Deasque, aspice hoc!”
Godfrey genibus insistens aliquid sublatum tenebat.
“Cernedum istud!” iterum me inclamat.
Manum mortui sublatam ostentans tenebat; manus erat dextra; manus tumida et decolor. Eius in obverso, paullo supra digitorum iuncturas, duo minuta erant vulnera, e quibus paucæ guttæ sanguinis manabant.
Ut vero stupens contemplabar, spectaculum cadaverosum, vix propriis fisus oculis, vocem audivi semi-suffocatam pone me, iterum iterumque repetentem:
“Illa mulier est quæ hoc patravit! Illa mulier patravit. Dii eam perdant! Illa mulier hoc fecit!”