← Table of contents
Mysterium Arcae Boulé

Caput XXVIII.

Arcadius Avellanus translation

Crochard Epilogum Scribit.

Saltem pro momento oculis præstrictis contemplabamur fulgidum cumulum; dein Grady verbis confusis in pedes consiliit, gemmarum quantum manu capere poterat prehendit, velut qui oculis fidem non habuerit.

“Ego vero hoc totum non intelligo!” exclamat. “Habesne et ipsum Crochard?”

“Non sum tam fortunatus,” respondit Godfrey.

“Num tu significare vis eum hæc sine luctamine dedidisse?”

Eadem ipsa et meum animum percucurrit cogitatio. Si Godfrey debellavit Crochard, illique adamantes ademit sine ad mortem luctamine, nebulo ille urbanus minus quam videbatur habendus est formidabilis.

“Amice Grady,” respondet illi Godfrey, “Crochard ex eo momento non vidi quo tu eum e navi evexeras. Si tu modo sivisses ut Simmonds me evocaret, eum modo tenerem. Hoc mihi fuit in votis. Ipse tamen nos acumine superavit. Mihi enim persuasum erat hodie eum venturum . . .”

“Quid? Tune scivisti eum venturum?” stupens repetebat Grady. “Quí id scivisti? — an vero os mihi sublinis?”

“Scivi eum venturum,” asserit Godfrey breviter, “quoniam ita mihi scripto nuntiavit.”

Herus Pigot brevem risum edidit.

“Moris sui est id factitare,” inquit, “et promissis stare etiam solet.”

“Eo sum deceptus,” prosequitur Godfrey, “quod eum non tam matura diei parte exspectavi, unde factum est ut facile auctor fuisset quare ego ad ignem fatuum insectandum, ad explorandum fictum eventum missus essem. Istud me decepit. Verumtamen ego occultum forulum iam denis ante diebus reperi et exploravi — dum arca usque in ædibus Vantine servabatur — postridie vespera qua Matrona Velata suas litteras recuperaverat. Et hoc factu satis facile erat. Miror, Lester, perquam quod de ea re non tu etiam cogitavisti!”

“Qua de re non cogitavi?” quæro ego.

“De ianua harum ambagum. Forulus qui litteras celabat, fuit a lævo latere arcæ; inde statim intellexi ab adverso latere alium forulum delitescere oportere, quem et a dextro altere repertum aperui.”

“Ego quidem,” inquam, “non perspexi; ne modo quidem perspicio.”

“Agedum, perpende paucis. Cur fuit Drouet occisus? Quia erroneum aperuit forulum. Is enim mechanisma a dextro arcæ attrectavit, loco a lævo. Venusta illa Iulia necessario erravit, illi dextrum, loco lævi lateris indicando. Error idgenus facillime incurritur, quod verosimile est heram suam isti in aperiendo forulo tergo ad se verso fuisse. Iuliam ipsam erravisse fit certum, quum molimentum hero Vantine explicuit, et ob eum errorem hic quoque occisus est. Præterea et Matrona Velata verbis claris prodidit rem sic se habere.”

“Ego id non animadverti,” explico ego æquo animo. “Quidnam id fuit?”

“Dixit scilicet ipsa se manu læva, loco rectæ, forulum aperire solitam esse. Post dictum hoc nullus prorsus locus dubio superesse poterat. Et sic forulum prorsus nullo labore reperi. Hunc enim ibi esse necesse erat.”

“Esto,” respondi, “tum quid?”

“Tum gemmas sustuli, eas fabricatori imitamentorum exhibui, et adulterinas quoad par erat accurate factas substitui. Arduum perquam erat cœptum huic adamanti roseo maiusculo par comminisci simulacrum.”

His verbis eum e cumulo sustulit, duosque inter digitos ostentavit.

“Quidnam hoc pulchrius?” quæsivit.

Herus Pigot languide subrisit.

“Is Mazarin vocatur,” ait, “valetque francorum milliones tres. Eius imitamentum in Louvre asservatur.”

“Est id itaque verum?” quæro ego. “Crochard historiam eius prodidit.”

“Est, sane, sine dubitatione,” asserit herus Pigot. “Nec hoc secretum est — sed aliquid quod memoria omnium excidit.”

“Itaque,” pergit Godfrey, “postquam imitamenta acceperam, gossypio ea involvi, et in locum horum in forulum supposui, non parum cautus ut Mazarin in fundum, ubi eum repereram, ponerem.”

“Fortunatum admodum quod de ea re cogitasti,” dixi illi, “alioquin Crochard aliquid suspicatus esset.”

Godfrey subridens in me respexit.

“Mi Lester,” respondet mihi, “simul ac primum evolverat convolutum, confestim intellexit se emunctum esse. Num eum falli posse arbitraris? Nulla, ne optima quidem gemma fucilis,[1] eum fallet.”

Et nunc reapse memini quemadmodum leni rubore suffusus fuerit primum convolutum quum evolvisset.

“Non in animo mihi fuit eum decipere,” docet Godfrey. “Aliquid improvisi volebam ei parare. Et ego, pro, scelus, ad hoc videndum testis interesse non potui!”

“Sed si novit gemmas esse adulterinas,” obverto ego, “quid profuit illi tanto conatu eas subducere?”

“Hoc ipsum hesterna vespera et mihi grave videbatur ænigma,” refert Godfrey, “quin ne nunc quidem plane capio.”

“Fortasse ipse tamen veras et genuinas in sua habet potestate,” suggerit Grady, qui cuncta hæc relata incredula quodammodo aure exceperat. “Fabula mihi perquam fucosa sonat. Quid si istæ sint illæ gemmæ adulterinæ?”

Herus Pigot in medium progressus, Mazarin manu attollit et caute aspectat.

“Ista saltem gemma genuina est,” post momentum edixit. “Nec dubito quin et reliquæ genuinæ sint,” fatur eas inter digitos versitans.

Grady usque dubius, sumpta una gemmá ad fenestram accessit eamque vitro applicitam deorsum duxit, acri vestigio læsuræ in vitro relicto.

“Est genuina,” inquit invitus. “Meo quidem arbitrio veri isti adamantes sunt,” quibus dictis iterum consedit.

“Nunc vero amici,” pergit Godfrey, qui actum Grady ludicrum patienter ac subridens ferebat, “hos adamantes in vestram ditionem dedere sum paratus. Velitis eos itaque numerare, mihique de acceptis apocham reddere.”

“Tum tu, utique, de eventu historiam scribes,” refert per sarcasmum Grady, “tuoque cuncta attribues merito.”

“Ehem,” intuitus eum Godfrey quærit, “ullumne tu tibi meritum vindicas?” Ad quæ verba Grady rubore suffusus nihil quod diceret habebat. “Quod ad historiolam attinet ea iam scripta est. In denis minutis ea iam in viis versabitur — et in stuporem omnes aget! Modo velis adamantes numerare. Reperies eos ducenos esse et denos.

“Tot revera adamantes Magno Duci surrepti sunt,” monet herus Pigot, ac numerare perrexit. Adamantes numerarunt ducentos et decem.

“Herus Shearrow substernet apocham,” Godfrey subiungit; post Shearrow chartam e sacculo exprompsit, eam evolvit, textumque eius prælegit.

Repertum vero est chartam non modo apocham fuisse, sed plenam narrationem singularium, nec celavit quidquam ex eventibus circa furtum, meritaque Record circa repertos atque recuperatos adamantes. Vultus Grady interim magis magisque rubescere cœpit dum documentum prælegebatur.

“Ego vero testimonium idgenus nunquam subscribam,” obblaterat Grady. “Nullo prorsus pacto id patrabo!”

“At vero tu, mi Here Pigot, nonne subsignabis?” quærit Godfrey.

“Libenter equidem,” respondet Francus, “eo enim res a te bene gestæ, et bene de Republica te meruisse agnoscitur,” quo dicto in medium progressus nomen cum coronide[2] subsignavit.

“Iam modo tu, Simmonds,” suadet Godfrey.

“Cave feceris,” interloquitur Grady. “Fac maneas ibi ubi es, Simmonds. Prohibeo tibi quominus id subsignes. Memineris me tibi officio præstare.”

“Noli credere, Simmonds,” quiete interloquitur Godfrey. “Horæ aut pluris spatio ipse officialis esse desiit.”

Grady in pedes consiliit, oculisque inflammatis versus Godfrey itabat.

“Quid tibi in animo est innuere?” boabat.

“Innuere volo,” refert Godfrey, “me atque herum Shearrow hoc mane præfectum urbis adivisse, eique quædam in nostra potestate testimonia submisisse — hunc casum inter reliqua — tuamque abdicationem hoc meridie acceptam fuisse.”

“Meane abdicatio?” hirriebat Grady. “Nunquam eam exscripsi!”

“Licebit, si velis, hoc in vulgum prædicare,” frigide regessit Godfrey. “Id tuum erit videre. Ut iam monui te, per telephonum debebas officio tuo renuntiare. Nunc demum, Simmonds.”

Grady paulisper furentis tauri instar oculos circumferebat dum ego eum fere in Godfrey se præcipitaturum exspectabam; attamen loco huius, pileum capiti suo impegit, progressus ad ianuam, eam violenter pandit, se proripuit eamque pone se impulit.

“Nunc demum, Simmonds,” repetit Godfrey sonitu emortuo, quum Simmonds in medium progressus subscripsit. Ego testis fui subsignationis factæ, quum Godfrey, multo etiam quam antea se avidiorem præbens, chartam prehendit, eaque ad ianuam cucurrit.

“Fac istam rem celerrime quam poteris in officinam deferas,” dicit cuidam ante ianuam adstanti. “Cætera per telephonum docebo. Istud,” inquit ianuá clausá ad nos reversus, “meum est præmium — sive potius præmium Record — ob omnes has res gestas. Atque nunc, amici, diga heri Shearrow ante ostium præstolatur, et ego satius existimo ut hanc prædam in aliquam tutam arcam depositariam devehamus.”

Circiter denos post dies Godfrey quadam vespera visum me venit. Modo tantum a Promontorio Cod, ubi septimanam summo valetudinis meæ beneficio exegeram, reversus sum; nec est cur asseram convenisse eum maximo mihi fuisse delectamento.

“Denique aspectu iam iterum tui es similis,” me affatur totum oculis lustrans. “Per aliquod tempus non parum de te sollicitus eram.”

“Nunquam melius valui. Sæpius te monui nihil ad valetudinem meam desiderari, nisi ut mysterium illud tandem aliquando solvatur.”

“Et id solutum est ad tempus statum, nonne est verum?” quærit subridens, “tametsi non eo quo exspectavi modo. Scito tamen, Lester, futurum ut arcam eam mihi vindicem,” inquit renidens.

“Quanam lege?” quæro.

“Quod dominus eiusdem mihi eam donavit,” quibus verbis schedulam e crumena sua exprompsit, mihique porrexit.

Evolutá schedulá scripturam subtilem ac fœmininam, quam semel iam ante videram, agnovi.

“Here mi humanissime (erat epistolii textus)

“Comperi me æquo minoris te fecisse, et ob id me purgatum tibi esse velim. Confido ita mihi aliquando a fortuna fautum iri ut in cœpto quodam tecum in vices iuncti simus — exitus cuius profecto vicissitudinibus miris haud cariturus sit. At nunc in Europam me redire per La Bretagne necesse est; fieri enim posse non arbitror, post discrimina quæ subiveram, ut Suæ Celsitudinis Magni Ducis adamantes deseram. Confido sperare mihi licere ut tu, veluti pignus meæ erga te summæ æstimationis, arcam Boulé accipere a me non gravére, quam, persuasum habeo, optimum nostrum herum Lester, si has ei litteras exhibueris, tibi dedere non negaturum. Arca enim non modo præclara res per se est, sed et in maiori tu eam pretio habebis propter partem quæ ei in nostra minutula comœdia obvenerat. Hanc aliquem domicilii tui angulum ornare, scitu mihi delectabile esset.

“Usque eo dum tibi iterum mihi occurrere detur, mi Here humanissime,

“Tuus cum admiratione persevero

Crochard, Ille Invincibilis.”

“Nonne hic æquus est ludio?” quærit Godfrey, dum epistolium illi reddo. “Quid ergo de arca statuendum putas?”

“Crochard eam præstinasse in dubium vocari posse haud puto,” respondi.

“Itaque ea modo mea est?”

“Tua profecto est; at quadam re abs te corrumpi postulo.”

“Agedum, postula.”

“Et ego strenam quoque exigo,” inquam. “Illas litterulas quoque admodum concupivi — insuper,” subdidi, “vice velim, putes apochæ, si quisquam me ob tibi donatam arcam postularet.”

Godfrey in risum erupit, schedulamque trans mensam ad me traiecit.

“Habeas, tua est,” inquit. “Ego autem cras, qui arcam devehat, mittam. Ut puto, ea usque in statione est?”

“Ibi est, quod ad vindicandam eam otium mihi necdum suppetivit. Sed, Godfrey,” subdidi, “quandonam solvit La Bretagne?”

“Hodie octo.[3] Cras Havre appellet.”

“Annuntiavistine illis?”

“Quidnam vis me annuntiasse?”

“Crochard adamantes insectari. Hos per La Bretagne vectos esse verosimile arbitror.

“Ita sane — et Pigot vectus est cum iis uná. Cur ergo eos moneam? Ipsi certe sciunt Crochard ad potiundum iis adamantibus enisurum. Id tentare apud eum fere officium honoris est, me iudice. Eorum ergo est cavere.”

“Nec hoc nimis arduum videri deberet,” noto ego. “Cubiculum enim forte navis vectoriæ locus in omni orbe maxime securus habendus est.”

“Ita et mihi videtur,” probat Godfrey, fumo emisso gyranti.

Brevi post ipse sine ulterioribus verbis a me discessit.

Verumtamen quo accuratius dicta perpenderam, eo clarius perspicere cœpi e retorto sono verba eius non adeo responsum quam quæstionem fuisse.

Quum itaque postridie diurnum meum evolveram, litteras unciales quodammodo me conspecturum exspectavi, quibus nova perfractæ casteriæ fortis La Bretagne nuntiarentur. Eiusmodo tamen inscriptio abfuit, unde suspirio partim gaudii, partim exspectationis frustratæ, ad cætera nova me converti.

Attamen binis post septimanis litteræ inscriptionis unciales mihi revera sub oculos ceciderunt:

ADAMANTES MICHAELOVITCH ADULTERINI!

AGENS FRANCICUS EX AMERICA GEMMAS

ADULTERINAS REFERT

FRAUS RETECTA EST QUUM MAGNUS DUX MICHAEL

Adamantes denuo Auro complectendos ad Gemmarium mittit.

Opus haud esse existimabam articulum qui sequebatur legere, vidi enim ictu oculi quid evenisset. Inde etiam intellexi quare Crochard gemmas adulterinas conservasset — usum enim earum capturus erat. Ubi tamen et quando commutatio facta sit, divinare tantum queo; unum tamen certum esse debet: duæ septimanæ a tempore furti satis erant otii quo prædam ipse divendere posset. Sortem Magni Ducis misertus sum; etiam magis dolui vicem præclarissimi heri Pigot; nihilo tamen secius quis non miraretur alacritatem et pernicitatem hominis qui hos spoliaverat? Mirabar quis Mazarin emisset. Is certe adamas venditu difficillimus fuit. Poterat utique in frusta secari — verum hoc sacrilegium futurum erat!

Quæstioni tamen huic paullo post responsum est singulari quodam modo — tali nempe ut eo narrando plurimi diurnorum antes explerentur, magnamque voluptatem vulgo Francico, comœdiæ amantissimo afferret, quique nostri Crochard famam mirum in modum augeret et diffunderet. Quodam mane in novis personalibus diurni Le Matin notitia edita erat hunc fere in modum:

“Hero Rectori Musei Louvre:

“Boná fortuná mihi contigit adamante rosaceo, Mazarin appellato potiri. In animo mihi est tuis eum collectaneis restaurare, ne amplius populum imitamento vitreo picto fallere necessarium videatur. Insigni mihi erit voluptati gemmam hanc tibi donare cum omni honoris testimonio, si modo Sua Celsitudo, Magnus Dux Michael, velut donationis socius, sua voluntate mihi adstipulari velit. Quodsi vero negaverit, tristi muneri ducam adamantem, quandoquidem propter magnitudinem usui meo minus aptum reperio, in frustula secari. Libens tamen spero Magnum Ducem assensum mihi non negaturum.

“Crochard, Ille Invincibilis.”

Quid poterat Magnus Dux statuere? Recusaturus risui vulgi compitorum se obiecisset. Præterea nihil quod necdum amiserat erat amissurus. Prohinc haud exspectandá gratía partem donatoris præstitit. Biduo post director Louvre super scriptoriam suam manipulum reperit; quo evoluto, Mazarin invenit. Quum viseris Louvre, in vitreo speculario, honoris loco, in Apollinis loculamentis, custode adstante, adamantem eum conspicies. Historia tamen huius restitutionis factæ e memoria hominium sensim oblivione deleri incipit.

Crochard vero? Nescio. Quoque mane nova Parisiaca lectitare consuevi, rimando, si quo modo Invincibilis ille nova quadam metamorphosi alicubi compararet. Epistolium suum quadraturá complexum sub oculis ante scriptoriam meam pendet, idque quotidie lectito. Una eius sententia perpetuo mihi in memoria versatur:

“Confido ita mihi aliquando a fortuna fautum iri, ut in cœpto quodam tecum in vices iuncti simus — exitus cuius profecto vicissitudinibus miris haud cariturus sit.”

Et ego confido mihi concessum iri ut molimento ei interesse possim!

Finis.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings