Caput VII.
Arcadius Avellanus translation
Rogers Percellitur.
Grady, Simmonds et Goldberger interea cubiculum isthoc accuratius exploraverunt, animos enim eorum suspitio subire cœpit secretum huius tragœdiæ alicubi intra quatuor huius muros delitescere; verum ego eos minus sollicite observavi, quod animus mihi circa eam rem languescere cœpit. Persuasum etiam mihi erat eos ad revelandum arcanum necquidquam reperturos. Etiam audivi Grady dicentem nullam aliam esse ianuam nisi eam quæ hoc cubiculum cum altero iungat, et etiam uncos fenestrarum eos vestigare vidi.
“Has fenestras nemo levaverit quin totam concitet domum,” ait Grady, digito indicans tortilia,[1] postes fenestrarum comitantia. “Suscitabula sunt prædonia.”[2]
Sic itaque certior factus se ibi nihil amplius reperire posse, Simmonds cum cæteris in anticum recessit cubiculum.
“Nunc vero,” Grady allocutus Rogers, “cæteram domum vellemus explorare.” Hic interea in sella iterum erectus, sibique restitutus, sedebat. Proinde omnes hi viri simul in ambitum prodiverunt. Ipse ego cum medicis Hughes et Freylinghuisen in conclavi permansi. Hi duo interim cadaver sublevarunt, et in grabatum collocarunt, navo et accuratiori instituto examine. Ego corde gravi consedi eosque consultantes observavi.
Ludibrio fortunæ attribuendum putavi ut Philippus Vantine victima moreretur ardoris sui erga has res flagrantis, e quibus tantam animi voluptatem percipere solebat; et tamen hanc fuisse veram suæ mortis causam mihi sensim persuadere cœpi. Negandum quidem non erat varios incidisse eventus qui huic conceptui ac theoriæ repugnare viderentur, atque theoria ipsa pæne efferata et absurda iudicari posset; tamen ea ceu radius luminis claritatem in tenebris diffundere quis negaverit? Hanc cogitationem in animo meo iterum iterumque revolvitavi eo consilio ut eventus diei in concordiam conciliarem — fateor tamen haud cum uberrimo fructu. Denique vox Freylinghuisen me e somniis meis evocavit.
“Uterque casus,” inquit, “prorsus est idem. Indicia omnino sunt eadem. Certo scio futurum ut paralysin cordis medullæque spinæ dorsi hoc in casu reperturi simus, ut in altero reperimus. Uterque eodem veneno est extinctus.”
“Vellesne circa naturam veneni opinionem periclitari?” collega Hughes quærebat.
“Quædam species acidi hydrocyanici est, ut puto — id enim odor prodit; sed quinquagies virulentior existimanda quam acidum hydrocyanicum.”
Deinceps in disceptationem de probabilibus eius acidi speciebus descenderunt, sermo tamen eorum terminis technicis ita abstrusis scatere cœpit, ut sensum colloquii eorum assequi non possem. Freylinghuisen has res utique in promptu habebat — examina siquidem ‘post mortem’ victus eius erat quotidianus, nec dubitandum est quin exinde a novissimo casu suo in hanc inquisitionem se accingens, quippe in quo enitére satagebat, si etiam e rubigine memoriæ laboravisset, se exterserit. Licebat mihi animadvertere eum ex ostentatione suæ coram Hughes peritiæ haud parum oblectamenti percepisse, qui quidem ex exercitanda apud familias locupletum mediciná illustris proventum sibi comparare solebat longe fructuosiorem quam quo Freylinghuisen par erat, toxicologiæ haudquaquam esse poterat ita peritus ut medicus mortuarii.
Medicis usque disceptantibus duo speculatores et mortuarius reversi sunt, atque Doctoris Freylinghuisen explicationem casús silentes auscultaverunt. Vultus Grady fuscus prorsus nihil prodebat quid sibi in animo versaretur, sed Simmonds plane conturbatus esse videbatur. Satis etiam clare ex aspectu eius constabat nihil repertum fuisse quod arcano lumen affundere posset; atque nunc, ubi sua de suicidio coniectura concussa iacéret, in invia se deductum sensit. Idem de Grady existimavi, verum ipse ita sibi temperare par erat, ut nihil omnino proderet.
Mortuarius duos medicos paucis sevocavit, et cum iis voce submissa colloquebatur. Tum ad Grady se convertit:
“Doctor Freylinghuisen asserit examine ‘post mortem’ opus non esse,” inquit. “Indicia mortis omni numero eadem esse cum indiciis mortis alterius hominis, qui post meridiem hic occisus est. Utrumque eodem genere mortis sublatum esse in dubium revocari non posse. Item ad relationem eiusdem tenoris perscribendam se paratum esse ait.”
“Bene res se habet,” probat Grady. “Poterit itaque cadaver cognatis tradi.”
“Nulli sunt cognati,” interpello ego; “saltem consanguinei nulli. Vantine suæ prosapiæ fuit ultimus. Casu teneo nostrum consortium exsecutorem sui esse testamenti, proinde, si nihil obstet, bonorum omnium administrationem suscipiam.”
“Placet, Here Lester,” iterum probat Grady, ac me contuitus, “Notæne tibi sunt leges testamenti?” quærit.
“Sunt notæ.”
“Ex obtutu harum conditionum quemquamne cognovisti cui Vantine mors beneficio esse posset?”
“Licere mihi arbitror tibi has leges revelare,” respondi illi post pauca momenta. “Demptis paucis legatis pro suis famulis, cuncta sua bona Museo Metropolitano relicta sunt.”
“Per longiusne tempus illi consultor fuisti?”
“Per multos annos iurium consultores ei fuimus.”
“Unquamne audivisti illi quemquam infensum fuisse?”
“Nunquam,” absque mora illi respondi; “quantum ego sciam, nemo quisquam inter mortales illi infensus fuit.”
“Ut credo, ipse uxorem nunquam duxit?”
“Nunquam.”
“Quantum tibi cognitum, fuitne unquam cum muliere implicatus?”
“Nunquam,” repetivi. “Mirabar admodum quum fabulam Rogers audivi.”
“Tu ergo, quæ illa mulier fuerit ne suspicari quidem potes?”
“Utinam possem, peropto,” respondi e corde.
“Habeo tibi gratiam, Here Lester,” quibus dictis Grady se ad Simmonds convertit. “Equidem,” inquit, “nihil amplius hic percipio quod agere possimus.” Tum subiunxit: “Unum tamen est, mi Here Lester, quod te rogatum esse vellem. Velis nempe famulos cunctos hic servare usque post finitam inquisitionem. Si putares aliquid obesse quo id minus facere posses, ius utique nobis est eos detinere —”
“Id minime expedire puto,” refero ego. “Eorum ad inquisitionem sistendorum ipse me vadem præstabo.”
“Inquisitionem oportebit me unum diem prorogare,” ait Goldberger. “Consultum etenim duxi ut Doctor Freylinghuisen cras eius rei experimenta institueret. Præterea et ostendendum nobis erit quis d’Aurelle fuerit, his autem viris munus præstitutum esse videtur mulierem illam reperiendi —”
Grady oculos suos in Goldberger coniecit velut qui sibi nimium garrire videbatur, quo perspecto mortuarius protinus conticuit. Post hæc isti quatuor parum in domo morati, illinc discesserunt.
Doctor Hughes ad pauca dicenda superstitavit.
“Satius erit libitinarium[3] confestim advocare,” inquit, “ratum non est rem diu differre.”
Statim intellexi quo hæc facerent. Iam enim vultus maculas decolores ac fœdas exhibere cœpit.
“Si ita libeat” inquit, “ego sub itinere domum huc eum mittere potero.” Pro ista eius humanitate ei gratias egi.
Ostio post eum clauso sonitum pedum in gradibus audivi, conspexique Godfrey æquo animo descendentem.
“Pauca ante minuta huc intravi,” fatur Godfrey in explicationem, quum me mirantem conspexit, “atque in diæta circumspexi. Ibi nihil est. Quam scite administravit res noster Grady?”
“Satis scite; sed si quidquam divinavit, vultus eius certe non prodidit.”
“Vultus eius nunquam quidquam prodit, quia quod prodat habet nihil. Hunc contuitum Sibyllinum diu exercuit, usque dum vulgus mirum eum iudicaret. Revera tamen ipse bucco bardus et inscius est.”
“O, tu, Godfrey, nugaris,” obtestabar, “tu eum præiudicas. Ipse certe ad rerum radices penetravit. Age, scisne fabulam Rogers?”
“De illa muliere? Profecto. Rogers mihi eam ante adventum Grady retulit.”
“Te, Hercle, nullum amisisse tempus puto,” iocor cum eo.
“Id nunquam facere solitus sum,” ait blande. “Nunc autem probabo tibi Grady bucconem et obesæ esse naris. Ipse iam totum audivit testimonium; numquid tamen scit quæ ea mulier fuerit?”
“Utique nescit,” respondi ei oculis in eum levatis. “Num tu id scire innuere vis? Tum et ego bucco sum!”
“Mi bone Lester,” obtestatur Godfrey, “tu agens non es — id non tui negotii est; at Grady est; aut saltem ita putatur; atque securitas huius urbis, ut loci habitationis, magna ex parte e veritate huius propositi pendet. Virtute huius opinionis factus ipse est vicarius delectus decuriæ lictoriæ, itaque præfectus officii.”
“Tu itaque innuere vis te scire quæ illa fuerit?”
“Satis certe me scire mihi videor — et ad id probandum redii. Ubi est Rogers?”
“Si vis, nolam pulsabo, eumque advocabo,” inquam, quod et feci, et ipse mox advenit.
“Pulsavistine nolam, mi Here?” quærit ipse.
Rogers usque e nervis laborabat, plus tamen sui compos erat quam antea, tempore postmeridiano.
“Pulsavi,” illi respondi, “herus Godfrey tecum colloqui cupit.”
Animadvertere arbitrabar eum sensim expalluisse; certe metus in contuitu suo quo amicum meum aspiciebat discerni poterat. Sed Godfrey, de sua re certus, leniter subridebat.
“Satius fortasse esset sua erga relatores munia edocere, nonne putas, mi Lester?”
“Erga quos relatores?” quæro ego.
“Omnes cæteros, utique. Mox enim istam domum obsidebunt. Itaque Rogers, ad ostium eos excipies, accessum cunctis negabis; dices eos hic nihil novi comperire posse, oportereque eos nova a decuria lictoria sibi comparare. Doce eos Delectum Grady has res administrare, nec dubium esse quin ille cum iis libenter acturus sit. Probasne hæc, Lester?”
“Probo, mi Ulysses,” subridens respondi.
“Nunc autem,” pergit Godfrey accuratius Rogers observans, “habeo hic effigiem quam te aspicere velim. Unquamne hanc personam antea vidisti?” quibus verbis effigiem impressam Rogers tradit.
Hic primum anceps dubitabat, denique tamen effigiem tremula accepit manu. Iterum formido eum occupavit; tum effigiem ad lucem sublevat, advertit oculos . . .
“Prehende eum, Lester!” inclamat me Godfrey prorsumque ad Rogers ruit.
Rogers enim efferate iterum suum prehendit collare, dimidio se circumvertit, gravique sonitu corruit. Brachia Godfrey casum leniverunt, at ego nimium stupefactus rigui.
“Cito afferto aquam!” acri voce mandat Godfrey Parks modo sursum currenti. “Rogers necopinato æger factus est.”
Tum autem, interea dum Parks in ambitu retro currit, video Godfrey distringere collare hominis intermortui, temporaque eius utrimque acriter defricare.
“Sperare iuvat hunc non apoplexia tactum,” mussat secum, “revera non oportebat me eum ita perstringere.”
Verba hæc me quoque ad proprios sensus revocarunt; dein proclinans, effigiem e manu Rogers prolapsam sustuli. Tum et ego quasi mecum mussando leniter exclamavi ut oculos aquilos, labia pleniora, faciem ovariam — eandem quam d’Aurelle secum in horologiolo suo gesserat — conspexi.