Caput VI.
Arcadius Avellanus translation
Mulier in Causa.
Iam cœpit prodire; secretum quamlibet sordidum, quamvis turpe, revelandum erat. Vidi vultum Grady torvis lineamentis compositum; audire erat fremitus cæterorum, ut audirent prorsum enitentium.
Grady e sacculo lagenulam protulit, eamque aperuit.
“Sume sis haustum ex hoc,” affatur Rogers, eamque illi in manus tradit.
Satis clare audivi lagenulam dentibus eius allidi, ut eam ori suo avide applicuit, atque ternos aut quaternos sumpsit haustus.
“Gratias, mi Here,” retulit Rogers dum lagenulam domino restituit. Vultus aliquantum coloris induere cœpit; animadvertere tamen putabam alium modo in oculis eius esse obtutum — nam in locum horroris timor successit.
Interim Grady capsulam orificii lagenulæ non sine magna cura cochleatim intorsit, ipsamque sacculo recondidit. Rogers tamen toto hoc tempore eum furtim observabat, subinde os suum, automati instar, tremula manu tersitabat.
“Nunc itaque, Rogers,” incipit Grady, “sumere tibi otium te volo, et cuncta minutatim edisserere quæ hic hac vespera evenerunt. Tu enim asseruisti mulierem istam rem patravisse. Perge igitur, memento tamen satis otii tibi suppetere.”
“Itaque, mi Here,” fari pergit Rogers tractim, veluti qui verba sua caute ponderat, “herus Vantine post cœnam, circa horam septimam cum dimidio prodivit — fortasse etiam paullo tardius — meque hic et in cubiculo contiguo cuncta lumina accendere iussit. Ut vides hic lumina sunt spiritus anthracini[1] et electrica; ego cuncta accendi. Ipse interea in musicarium,[2] ad adversum ambitús intravit. Post lumina accensa et ego intravi significavique lumina esse accensa. Eum imaginem, quam modo emerat, spectantem reperi, sed ea protinus missa, huc in ambitum prodivit.
“ ‘Nolo turbari, Rogers,’ ” mihi dixit, ac protinus huc intravit, foresque post se clausit.
“Fortasse vicena minuta post nola ostii continnivit, ego ostium aperui, vidique mulierem in fastigio gradús stantem.”
Rogers paululum conticuit, ac semel iterumque glutivit, acsi faux illi arida esset, vidique digitos eius nervose convelli.
“Novistine eam?” quærit Grady.
Rogers collare suum vellicando solvere nervose satagebat.
“Non ego, mi Here, nunquam eam antea vidi,” rauce respondit.
“Describe sis eam.”
Rogers clausit oculos acsi memoriam recolligere vellet.
“Ipsa spissam ricam[3] gerebat, mi Here, ideo nec satis accurate eam vidi; primum tamen quod mihi præsertim innotuit, oculi erant — et hi ardere, meque plane penetrare parebant. Facies pone velum candicabat, satisque vidi labia rubere — aspectum eius, mi Here, inde ab initio aspernabar.”
“Quí erat induta?”
“Atrá stolá, tam parum quadratá[4] ut illico animadverterem antequam locuta esset Francam eam esse.”
“A,” miratus ait Grady, “ipsa igitur Franca erat!”
“Ita, sane; tamen paululum etiam Anglice callebat. Herum Vantine paucis volebat. Docui eam herum Vantine negotiis detineri. Tum aliquid celeri lingua de necessitate dictitabat herum Vantine conveniendi, interea tamen non cessavit se per ostium me invito insinuare, donec stupens animadverti eam iam intra vestibulum esse, quum demum uno pulsu valvam[5] mihi eripuit, eamque clausit. Num, Here, hunc agendi modum matronæ esse arbitraris?”
“Minimeque equidem ita dixerim,” assentitur Grady. “Verum, perge, scitoque tempus nos non urgere.”
Rogers interim in sua rediit, et iam fere volubili sermone disserebat.
“ ‘Attende, rogo, mea matrona,’ inquam, ‘satis nos hic discrimine hodie distracti eramus Franciculis, proin si non confestim te hinc auferes pacate, iam faxo ut eiiciare.’
“ ‘Oportet me herom Vangtine convenire,’ instat illa celeri lingua. ‘Herom Vangtine necessario convenire debeo. Omnino eum convenire debeo.’
“ ‘Ego vero te hinc necessario exigam,’ dixi illi, brachiumque eius prehendi. Ad hæc ipsa eiulare, seque mihi e manibus eripere cœpit; sed ego eam iterum prehendi, sed eodem momento herus Vantine pandit fores, et in ambitum egressus est.
“ ‘Quid hæc omnia sibi volunt, Rogers?’ quærit herus. ‘Quid mulieris ista est?’
“Priusquam tamen ego respondere poteram, fera illa felis iam ad eum convolavit, longamque loquelæ Francicæ scatebram profundere cœpit, ut mirarer, quí vel spiritum ducere potuisset. Atque herus Vantine primum stupens loquelam eius excipit, tum favore quodam audivit, et denique huc eam intro invitavit, foresque post se clausit, ac nihil amplius de ipsis vidi.”
“Num significare vis te mulierem non foras emisisse?” quærit Grady.
“Hoc ipsum significo. Si hero Vantine placuit cum illa colloqui, erat bene; suam rem agebat, non meam; proinde redivi in penuariam,[6] ut cocæ in repurgandis instrumentis cibariis auxilio essem, quoque momento tintinnabulo audiendo paratus. At non tinniit, itaque circiter dimidia hora post iterum exivi in ambitum ut testis discedentis mulieris essem; atque præterivi fores huius conclavis, sed audivi nihil; tum processi ad ostium, quod magno meo stupore pessulatum non esse reperi.”
“Tu fortasse pessulum obdere ipse neglexisti,” ait Grady.
“Ostium será recidivá est instructum, mi Here; quum mulier impulsu adegit valvam, sera clausa est, audivi recidere.”
“Certusne de ea re es?”
“De nihilo certior, mi Here.”
“Quid postmodum egisti?”
“Obseravi ostium, pessulum obdidi, ac per ambitum retro ambulare cœpi. Quodam tamen modo sollicitum anxiumque me sensi, prohinc ante fores constiti et auscultare cœpi, sed nihil audivi; tum leniter pulsavi, sed responsum nullum tuli; dein elatius pulsavi, dum cor mihi surrigi et in faucem subsultare minitabatur. Ast usque nullum accepi responsum, ac tum demum nihil pensi faciens fores aperui et introspexi — ac primum quod mihi sub oculos cecidit, ipse erat —”
Rogers subito conticuit, iterumque gulam suam palpavit.
“Iam brevi valebo, Here,” ait gravi halitu. “Id me subinde opprimit.”
“Nihil urget,” solatur eum Grady, et quum meatus spiritús allevatus est, “Narra, sodes, quid tum fecisti?”
“Tantopere pavitavi, mi Here, ut vix pedibus consistere valerem; tamen ad imum gradum magno conatu perveni, et Parks inclamavi, qui protinus currens descendit — et hoc totum est quantum memini, mi Here.”
“Mulier non hic interfuit?”
“Minime.”
“Perquisivistine penetralia?”
“Non feci; quandoquidem ostium non obpessulatum reperi, satis scivi eam discessisse. Ostium ipsa non impulit, verita ne ego audirem.”
“Hoc quidem verosimile sonat,” probat Grady. “At quid te inducit ad credendum eam heri Vantine necem intulisse?”
“Hem, mi Here,” Rogers tractim respondet, “iam fateor me non oportuisse id asseverare; verum ostio ita reperto, dein sic invento hero Vantine, me quodammodo supplantatum sensi — non revera sciebam quid tum loquerer.
“Iamne non idem nunc sentis?” acriter quærit Grady.
“Nescio, mi Here, quid cogitem.”
“Tu asseverasti te eam mulierem antea nunquam vidisse?”
“Nunquam vidi.”
“Unquamne ea hic antea fuit?”
“Non, quantum ego sciam. Primum enim quæsivit utrum herus Vantine hac in domo habitaret.”
Grady capite annuit.
“Optime factum, Rogers,” inquit. “Proxime locum tibi in cohorte nostra lictoria assignabo. Agnosceresne mulierem si eam iterum videres?”
Rogers respondere dubitabat.
“Nollem pro certo affirmare, Here,” respondit denique. “Fortasse possem, fortasse non.”
“Rubra labella, facies candida, micantesque oculi haud tuta sunt indicia sequenda,” monet Grady. “Numquid accuratius eam describere non posses?”
“Vereor ut possim, Here. Nihil nisi generalia indicia de lineamentis mulieris perspicere poteram.”
“Tu etiam fateris te ista cubicula non exploravisse?”
“Non feci, non enim intravi ianuam.”
“Cur non?”
“Metui.”
“Metuisti?”
“Sane, mi Here, etiamnum metuo hic esse.”
“Parksne huc intravit?”
“Non fecit; eum haud aliter quam me sentire puto.”
“Quínam tum scivisti Vantine mortuum esse? Cur non tentavisti illi succurrere?”
“Intuitus satis sufficiebat ad intelligendum opem nulli fore usui,” respondit Rogers, respiciens in rem convulsam in solo iacentem, non sine manifesto horrore.
Grady eum pro momento acri obtutu conspexit, sed nulla subesse causa videbatur quare narrationem hominis in dubium vocaret. Dein Delectus Lictorius in conclavi circumspexit.
“Est hic aliquid quod capere nequeo,” dein fatur, “et hoc est, quid Vantine cunctis his luminibus indiguerit. Quidnam ipse hic agitabat.”
“Pro certe scire, mi Here, utique non possum; attamen existimo eum congeriem variarum quas ex Europa importaverat supellectilium aspectabat. Ut tibi cognitum, ipse conquisitor callens harum rerum fuit. Sunt quinque aut sex eiusmodi res in cubiculo proximo.”
Sine verbo Grady surrexit, transivitque in cubiculum contiguum, nos vero post eum; Rogers tantum remansit ubi sederat. Memini me per humerum respexisse vidisseque quam ipse sese in sella conglobaverit, acsi grande quoddam onus eum oppressisset quamprimum nos terga verteramus.
Memoria Rogers tamen mihi in conspectu rerum ante nos positarum cito excidit.
Cubiculum interius splendore luminum erat perfusum, supellex autem sine ordine erat disiecta, prorsus ut ego antea hodie videram. Una tantum res erat loco suo dimota, ea autem erat arca Boulé.
Hæc ad medium usque cubiculum erat promota, et in plenissimum fulgorem luminum candelabri collocata. Illic ea stabat radians sua arroganti pulchritudine, prorsus res per se sola.
Quisnam adiuvit Vantine in eum locum arcam movendo? quærebam ab ipso me miratus. Nec Parks nec Rogers memorarunt se id fecisse. Hinc me retro in conclave converti.
Rogers usque in sella sedebat contractus et prorsum inclinans, vultu palmis obtecto, et quum eum in humero attrectavi nervoso motu eum contremuisse sensi.
“O, tune is es, mi Here Lester?” quærit profundo spiritu. “Ignosce mihi, iam nec sum ipse ego.”
“Perspicio,” respondi illi leniter, animum eius demulcens, “nec miror. Quærere tantum volebam — tune ullam supellectilem in eo cubiculo movere iuvisti?”
“Anne movere iuverim, mi Here?”
“Mutare scillicet locum hoc postmeridiem ullius supellectilis?”
“Non ego; ne ullam quidem earum rerum, mi Here, attrectavi.”
“Bene igitur est,” respondi, retroque in alterum vertor cubiculum.
Vantine mihi ipse memoravit se primo quoque tempore opportuno arcam exploraturum ad minutas partes; memini etiam quemadmodum oculi sibi arcam aspectando refulsissent; quemadmodum manus sibi opus musivum mulcendo tremuissent. Nullum igitur esse potest dubium quin huic explorationi fuerit intentus quum clamorem mulieris audiverit, et in ambitum, quid ibi ageretur compertum, exiverit.
Tum ipse cum muliere anticum intravit cubiculum; ipse fores clausit, ac tum . . .
Animum meum, causam cædis atque explicationem quærentem extemplo subiit, sed ut ineptam et absurdam dimisi.
In acerrimo ad me compescendum mecum luctamine manibus a tergo strictis, et, ceu fascinio venenosi colubri rigens, steti, oculis patulis in arcam defixis; etenim certum existimavi aditum ad mysterium illic delitescere.