← Table of contents
Mysterium Arcae Boulé

Caput XXV.

Arcadius Avellanus translation

Adamantes Michaelovitch.

Herus Pigot collectus, minimeque turbatus in nos renidens manum sublatam, ne minime quidem tremulam nobis ostentabat — manum manutiatam; in aversa parte cuius loricæ parvulas puncturas animadverti. In quoque scrobiculo guttæ videbantur laticis[1] rubri — sanguineo rubri, ut ipse admiratione captus oculisque defixis mihi interpretabar. Et quanta huius hominis fortitudo et constantia est! In venis meis præ admiratione huius hominis sanguis calescere cœpit.

“Latex iste, amici,” molli sua voce fatur, “venenum dirissimum est, quod ab hominibus unquam sit concoctum. Guttulæ hæ duæ vicenos homines perimeret, et ictu quidem oculi. Odor eius originis index est” — ac revera tota aura amygdala amara redolebat — “at venenum commune inde obtentum est veluti nihil, huic comparatum. Istud venenum a Rémy quodam fertur inventum, eo nempe singulari homine qui auctor mortis Ducis Andegavensis dicitur fuisse. Concoctio istius veneni, ut proditum est, una habetur artium quæ neglectu interciderunt, sed secretum eiusdem concoquendi ab isto Crochard iterum inventum est. Nullum profecto secretum ab eo celari potest; historia scelerum, commentarii malefactorum — mysteria, memorabilia facinorum fœderis scelerum, e sæculis vigentis, et cuius existentiam pauci etiam suspicati sunt — huic prorsus propatula hæc cuncta sunt. Hunc ita formidabilem hæ cognitiones reddunt. Nemo ante eum consistet. Quin et secretum huius foruli notum ei erat, et quum opportunum ei videbatur, usus etiam eo fuit.”

Herus Pigot conquievit capite pendulo meditabundus, ego autem in animo cum eo per longam criminum seriem in dissita tempora recurrentem mihi respectare videbar — tristes ordines, tamquam strigæ Père-Lachaise, ubi tumuli tumulos stipant; ubi singulis fere passibus secretis, mysteriis, aut tragœdiis occurrimus. Hic tamen mysteria cuncta erant resoluta, secreta patefacta, tragœdiæ perspectæ. Istæ scelerum ambages electis tantum auctoribus scelerum revera magnis patebant, cæteris omnibus clausæ erant. Fortasse ex omnibus vivis nulli nisi Crochard datum est eas nemine lacessente perambulare.

Visiones istiusmodi, inquam, ante oculos mihi versabantur, sentiebamque quodammodo herum Pigot mecum idem sensisse; sed post pauca momenta ad institutum suum, arcam, animo rediit.

“Nunc, Here Simòn,” mutata denique voce hunc affatur, “si pro tua humanitate hunc forulum hoc in situ tenere velis, ego dentes colubri interea evellam. Nullum prorsus vereare periculum,” subiunxit quum animadverteret Simmonds nisu quodam naturali dubitare.

Sic certior factus Simmonds ansulam foruli prehendit, ne per se clauderetur continuit, interea autem Francus e sacculo suo phialam crystallinam produxit.

“Paullo plusculum,” ait ille; ac Simmonds non sine maiori nisu forulum ad plenitudinem evulsit, quum e fundo arcæ minuta taleola chalybeia bidentata sese sursum pressit. “Ecce dentes,” ait herus Pigot. Orificium phialæ primum uni, tum alteri supposuit manibus pone ac supra magná cautelá illatis. “Venenum in loco adhæsione capillari continetur; sed inde, immisso aere a tergo, id exigam — ecce, cernite!”

Se inde erecto lagenulam luci advertit. Ad medietatem erat ea plena lymphæ[2] rubræ.

“Satis ad decimandam Franciam,” ait, subereque[3] arcte intorto, phialam in sacculum recondidit. “Dimitte nunc forulum, mi Here, si placet,” monuit Simmonds.

Ansula relaxata confestim in locum recurrit, et clangens se replicavit.

“Animadvertite argutum opus,” ait herus Pigot. “Revera perquam scitum est. Namque siquando manus venenosis dentibus percussa in tenendo forulo relaxatur, forulus in locum suum recidit, suaque se sponte claudit, ut cernitis, omniaque in pristinum statum recedunt, nisi quod aliquis alius hominum letho detur. Nunc ego eum aperiam. Dentes iterum ferient; sed ictus manutio incidet, alioquin manum scaripharent, sed mors non sequetur. Si nodulum hunc vertam, choragium fræno, et forulus apertus manebit. Auctor huius mechanismatis tantum sibi ob istam rem tribuit ut id in secreto commentario ad oblectandum Ludovicum Magnum litteris mandavisset. Transcriptum eius commentarii in Bibliotheca Nationali custoditur; primigenium eiusdem Crochard obtinet. Ipse est qui illum commentarium inter et hanc arcam nexum instituit, mechanisma e novo reperit, choragium renovavit, atque venenum denuo invenit. Nullum est dubium quin ictus venenatis iis, dentibus, quo proditores punire consueverat, originem inde ab eo commentario ducat.”

“Croshar iste — vel quidquid nomen eius sit — lurco[4] videtur esse admodum singularis,” notat Grady, convolvulo suo iterum accenso.

“Est profecto,” assentitur herus Pigot quiete, “admodum singularis. Sed ne ipse quidem est falli nescius; equidem quum commentarius alterum forulum occultum non memorasset — illum scilicet in quo Matrona Princeps suas litteras occultasset amicas — ea res Crochard fuit ignota. Atque ista inscitia eum in cæteris suis molimentis frustravit. Nunc vero, amici, delectamento mihi erit aliquot pulcherrimas vobis gemmas exhibere.”

Nunquam usque ad hoc momentum suspicabar quid ille forulus celaret; hactenus enim captus eram tam historia istorum dentium venenatorum, quam cætera narratione, quam agens Francicus tanta quietudine tantoque effectu nobis tradiderat; verum nunc iam animadverti forulum convolutis gossypinis[5] esse conferctum.[6]

Herus Pigot primum horum sumpsit, evolvit, et in scriptoriam arcæ partem collocavit, quo facto splendorem fulgentium adamantum percepimus — adamantum tam grandium, tam fulgidorum, tamque sine macula candentium, ut præ admiratione ex imo traherem suspirium. Ipse adeo herus Pigot, qui non facile moveri sibi virtuti habebat, haud facile tales gemmas oculis lustrare valebat quin animo commoveretur; in genas eius rubor sensim irrepsit, ut deorsum in gemmas oculos figebat, unum alterumque e maioribus sustulit ut eas propius aspectaret. Tum unum convolutum post alterum evolvit semel iterumque sistens ut grandiusculas propius intueretur.

“Hæ gemmæ sunt partes monilis clarissimi quod Magnus Dux ab avia sua in hæreditatem acceperat,” explicat herus Pigot, ostentans parvum cumulum gemmarum mirabilium in postrema congerie. “Crochard has e compagibus avulsit — id evitari haud poterat. Compages enim aureas liquefacere, aurumque vendere facile potuit; sed gemmarum nullas in tota Europa, per complures annos ei venumdare licuit. Unaquæque etenim earum notas ferebat. Verum hic, in America, haud vivitur tam arctis legibus et institutis lictoriis; tamen, ut opinor, etiam hicce terrarum, saltem istam unam haud facile venumdare potuisset,” quibus verbis ultimum solvit manipulum, et ad lumen extulit rosaceum adamantem, qui magnitudine iuglandem æquare videbatur, pulcherrimoque colore scintillabat.

“Fortasse in Apollinis Aula, in Louvre, aliquando ad intuendum ac mirandum adamantem Mazarin constitistis,” ait herus Pigot. “Circa illud specularium plerumque turba spectatorum moratur, ad quem custodiendum specialis constitutus est excubitor, quod id merces summi pretii celat. At earum mercium Mazarin nulla est, quoniam nec ea res adamas est, quin potius mera pasta — imitamentum est ex pasta, cuius archetypus hic ademas est. Cæteroquin res illa prorsus proba et honesta est,” subdidit, quandoquidem Grady cum derisione exceperat audita. “Paucis ab hinc annis rectores Louvre pecuniario egebant fundo ad novas præstinandas tabulas pictas, et ad renovandas antiquas. Visum illis est dementiæ simillimum esse trium millionum francorum valorem in unica gemma veluti captivum illic teneri, dum sui Michaeles Angeli, da Vincii, atque Murilli in diem mucescerent et conficerentur. Emptorem itaque pro Mazarin quæsiverunt, et repererunt emptricem, ipsam Russiarum Imperatricem, quæ cupiditate lapidum pretiosorum flagrabat, quæ moritura congeriem hanc perquam singularem filio suo prædilecto, qui et hæres eiusdem suæ cupiditatis erat, testamento reliquit. In locum originarii, turbæ ad demirandum imitamentum adamantis Mazarin suffectum in Louvre est, et mox quisque oblitus erat se non verum demirari adamantem. Ex mea vero parte rectores sapienter statuisse arbitror. Nunc vero,” subiungit gestu fulgidos indicans cumulos, “quid de istis omnibus rebus statuendum censetis?”

“Unum tantum ad agendum superest,” autumat Grady, dum quasi ex extasi evigilabat, “nempe ut, citissime quam fieri possit, in tutum depositorium deferantur. Lictoria autem arca fortis[7] nulla est, cui eas gemmas concredere auderem! Pro, hæ ipsius Archangeli Gabrielis fidem tentarent!” Et ex imo suspiravit.

“Num tam será noctis horá tutum depositorium apertum reperiemus?” quærit herus Pigot horologiolo aspecto. “Iam fere hora prima est cum dimidia.”

“Neo Eboraci hoc satis facile est,” inquit Grady. “Gemmas in Argentariam Diurno-Nocturnam in Platea Quinta, utpote quæ die noctuque patet, deferemus. Exspecta modo dum aliquid in quo eas recondamus, comparem.”

His verbis discessit, sed paullo post cum vidulo rediit.

“Istud satis erit aptum,” fatur. “Reconde sis eas huc; ego interim argentariam appellabo, forulumque fortem comparabo.”

Simmonds atque Pigot manipulos magna cura convolvitarunt et in vidulo disposuerunt, dum ego fere obstupidus inspectabam. Animo mecum irritamenta tantarum pulchritudinum, quæ fidem cuiuscunque tentare possent, silens reputabam. Nec adeo pretium valorque gemmarum me commoverunt — de ea enim re vix cogitavi; sed fulgida emicantia allectans, quæ phantasiam in me suscitabat. Quid si meæ essent? Quam possem eas digitis contrectare, et oculos in iis pascere ut sub lumine tremerent et rutilarent!

“Certe Magnus Dux Michael admodum perturbatus sit oportet,” notat Simmonds, qui, dum omnia hæc agerentur, ex serenitate animi nativoque lepóre nihil amiserat.

“Furioso fere erat similis,” respondit herus Pigot leni risu super sicca Simmonds verba. “Hæ gemmæ voluptas ac delitiæ animi eius fuerunt; has fere adoravit, se ab his nunquam divelli sivit, nec die nec nocte; quocunque se diverterat, has semper secum habere solebat. Quum vel maximá premeretur pecuniæ penuriá — sic vero haud raro premi consuevit — nunquam vel unicam gemmarum venumdedit. Imo, contra, quandocunque numeratá abundat pecuniá, aut fide,[8] lapidesque idgenus insolitæ pulchritudinis prostant, ipse, etiamsi debita insoluta maneant, quin hos præstinet, obsistere nequit. Ex quo hos lapides amiserat, furere nunquam destitit, nunquam maledicere pedisequosque verberare — unum horum adeo quidem ut inde moreretur. Super una vel altera re fere omnes insanimus, ut proditum audivit; in summa, Magnus Dux Michael super adamantes præter modum insanit.”

“Cur furem ad restituendum præmio non allectavit?” quærit Simmonds.

“Tentavit,” refert herus Pigot. “Statim cunctas suas fortunas in præmium obtulit. Sed fortunæ suæ ad allectandum Crochard haud erant satis amplæ, nam Magnus Dux revera alia re quam reditu bonorum familiæ nullá pollet, nec te fallet eum prorsus totum absumere. Maximo illi certe erit delectamento has gemmas a nobis repertas esse.”

Cogitatio tum mihi incidit herum Pigot, sine dubio, bellulum inde præmium laturum.

“Ecce gemmas convasatas,” ait Simmonds, ut vidulum celeri impulsu clausit, quum simul et Grady intravit.

“Rem itaque de forulo diremimus,” refert Grady, “atque clavulare[9] decuriæ nostræ iam etiam adstat. Digæ meritoriæ non fidendum putavi — subverti, aut in aliquam rem incurrere posset, nec decet nos pericula consulto accire — saltem non hac vecturá. Tu, Simmonds, comitem te præbebis Musir Piggott, specialemque lictorem iuxta aurigam collocabis. Fieri enim poterit ut Crochard impetum in te tentet.”

Eadem cogitatio et mihi occurrit, quoniam Crochard aventús heri Pigot certe ignarus non fuit; nec mihi persuadere poteram futurum eum inertem testem, dum gemmæ ei clam subducerentur — ut sua gloriosa promissa Godfrey facta plane taceam. Itaque quodammodo allevatum me sensi quum Grady ad nihil periclitandum satis sapere comperi.

“Tu autem si sapis apocham[10] posces,” prosequitur Grady, “et ita ages ut vidulum heri Piggott coram tecum dedas. Satisne, Here, sic cautum esse putas?” quærit ad Francum versus.

“Prorsus satis, mi Here.”

“Factum bene; tum cras mane te conveniam. Cæterum gemmas reperisse tibi gratulor. Certe opus insigne præstitisti.”

“Gratiam tibi habeo, mi Here,” graviter respondit herus Pigot. “Propédiem![11] mi Here,” nutuque capitis mihi valedixit, dein Simmonds in cubiculum anterius est secutus.

Grady, altero prolato convolvulo, consedit.

“Ehem, mi Here Lester,” quærit ex me dum ignitabulo infricto convolvulum succendebat, “quid tandem tibi de istis Francis videtur?”

“Franci universum sunt homines miri,” respondi. “Ne vel nunc quidem capio, quí hic tantum sciat.”

“Fortasse complura horum hariolatur tantum,” suadet Grady.

“Ita et ego coniectavi; at non credo quemquam tam accurate hariolari posse. Sic verbi causa, quomodo illi quidquam de illis litteris constare poterat?”

“Ne ego quidem, profecto,” interpellat Grady, “unquam de iis audivi. Quænam ista est historia?”

Paucis verbis historiam eum docui, cunctis tamen summa cura evitatis e quibus quæ ea velata matrona fuisset, palam fieret.

“Fuerunt in ea re quædam singularia,” subiunxi, “quæ præter duos alios nulli alteri, ut putabam, nota fuerunt — et hero Pigot tamen sunt cognita. Insuper quonam modo mechanismatis indoles sibi tanta certitudine constabat? Porro, quí scivit quod volumen adamantem Mazarin occultaret? Ut recordaberis, antequam id evolvisset explicuit nobis quid id celaret.”

Grady bono animo, sed quodammodo deorsum, in me renidebat.

“Nonne id ultimum erat convolutum?” quærit. “Quandoquidem maximus ille adamas in cæteris convolutis non inveniebatur, in ultimo delitescere necesse fuit. Atque hic unus fuit eorum ludorum quos isti Franculi tam libenter ostentare soleant.”

“Vera fortasse memoras,” retuli in assensum. “Attamen mechanisma illud sic tractare videbatur acsi sibi summa cum eo fuisset familiaritas. Fieri utique potest ut se ad id tractandum præparaverit studiis prosequendo delineationes, quæ, procul dubio, subnexæ erant secreto commentario. Quin etiam exemplar sibi parari curare poterat, et operationem inde didicisse.”

Grady quadam cum toleratione annuit.

“Homines eiusmodi mirum quantum curæ sibi sumere solent in minutiis idgenus,” interpretatur Grady. “Solemne apud eos est pagellas magna ostentatione in mensam lusoriam deiicere, etiamsi pagellæ ne hilum quidem valeant.”

“Hac tamen vice pagellas victrices tenuit,” monui ego. “Lusit autem manu insigni. Certe ipse homo est præclarus.”

“Et histrio eximius,” Grady supplevit. “Hi enim semper ita agunt quasi sint in scœna, ante lumina. Non raro me eorum tædet. Heus! Quis is est?”

Ostium raptim aperitur; subitum ac breve colloquium cum decurione ad scriptoriam exauditur, tum celeri gressu anterius cubiculum percurritur, atque Godfrey ad nos irruit.

Celeri obtutu perspexit arcam Boulé, vidit forulum occultum patere atque vacuum; dein oculos in Grady defixit.

“Ergone evasit cum iis?” quærit.

“Quem, malum, te esse arbitraris?” vultu suffuso inclamat eum Grady, “sic huc intrare ausus? Apage sis hinc, alioquin faxo ut eiiciaris!”

“Quin ego mea sponte abibo,” compositus respondet Godfrey. “Iam vidi quod videre volui. Unum tamen te monitum esse velim, Grady — hac nocte tuam propriam supplicii sententiam tui subscripsisti!”

“Quid his verbis innuere vis?” submissiori voce quærit Grady.

“Significare volo te, post evulgatam historiam rerum hac nocte gestarum, ne horam quidem perduraturum.”

Ut Grady oculis aspernantibus et e contemptu flagrantibus Godfrey obtutui occurrerat, expalluit. Quod vero ad me attinet, et mihi terror quidam animum meum obsederat.

“Num innuere vis hunc non Piggott fuisse?” tandem balbutivit Grady.

Godfrey cum derisione respondit:

“Va, bipedum stultissime, certe non fuit,” inquit. “Hic non Pigot fuit. Quin ipse fuit Crochard!”

Quibus verbis foras itavit, ianuis pone se impulsu obditis.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings