Caput XXVII.
Arcadius Avellanus translation
Actus Dramatis Ultimus.
Postridie mane perdormivi et, hoc ita misere, ut usque eo dum sedem in tractu subterraneo cepissem, otium ad perlustranda diaria nactus non essem. Unciales primum quæsivi litteras, quibus relata de furto adamantum inscriberentur; sed mox intelligere cœpi diurna matutina id referre haud potuisse, quod eventus vix paucas horas ante contigit — et tamen ævum præterivisse parebat ex quo Godfrey ad me Gradyque irruerat. Sic itaque res urbanæ modo solito fluebant, incolis beata inscitia eventuum sua negotia prosequentibus, qui paullo post, per proximas editiones pomeridianas evulgandi illorum mentes concussuri essent, et quibus eventibus describendis, illustrandis, et adornandis relatores, artifices photographique sine dubio etiamnum satagerent et elaborarent. Itaque amœnum mihi dimidiæ horæ spatium legendis relatis Godfrey pollicitabar.
Tum demum etiam mihi in mentem venit horam duodecimam statum nobis tempus conveniendi esse. Ultimus dramatis actus usque edendus erat, uti Godfrey dixerat, qui et bombam memoravit — et magnam quidem! Mirabar quid id futurum esset. Unum certum esse scivi: si Godfrey id apparavit stupendum id esse futurum.
Complura erant inter munera mea quæ curam meam efflagitarent, ego autem tantá adveneram mora, horæque matutinæ tam cito labebantur, ut quum ministellus ingressus heros Grady et Simmonds in atrio adesse meque convenire velle nuntiasset, eorum adventum cum adventu exspectato Godfrey nihil commune habere putarem. Tum horologium aspicio videoque quinque tantum minuta ante duodecimam superesse, et tunc demum intellexi auctores dramatis congregari.
“Introduc eos,” aio puero; illi mox intraverunt.
Grady admodum videbatur esse perturbatus. Vultus eius plerumque floridus modo pallebat pendulus, genæ fœde sulcatæ, cutis sub oculis rugata erat, oculi autem ipsi sanguine suffusi. Ex aspectu eius colligebam eum somno caruisse; totam noctem Crochard quæsitando exegisse — et satis clarum erat totum laborem in cassum fuisse. Simmonds quoque fere confectus esse videbatur, nec dubium quin omnem veneni olfacti noxam necdum penitus eluctatus sit.
“Gaudeo te melius habere, Simmonds,” manu porrecta eum alloquor. “Nonne ‘facilis descensus Averni’?”
“Verum memoras,” probat Simmonds in sellam se demittens. “Paucillo plus eius rei effecisset ut nunquam expergiscerer.”
“Quidquamne meministi quemadmodum id evenerit?”
“Nihil quidquam. Paulisper unà sederamus amicissime colloquentes — inde nihil amplius memini usque dum in argentaria sensus recuperavi.”
“Ubinam ille homo Godfrey est?” interpellat Grady.
“Meridie se hic futurum promisit,” respondi ego, aspectando meum horologiolum. “Iam est meridies. Hicne eum conventurus eras?”
Grady suspiciose me contuebatur.
“Nihilne tibi ea de re cognitum est?” quærit.
“Nihil nisi quod me ut hic præsto essem rogavit. Quid est?”
“Peream si scio,” Grady impatienter respondit. “Ipse etenim mihi nuntiavit satius sibi videri si ego hic eum opperirer, ego autem existimavi eum aliquid scire posse. Cæterum ita vertigine laboro e rebus hesterna nocte actis, ut fere in gyrum verser. At vero adventum eius non opperiar. Non me ad id cogere poterit! Veni, Simmonds, abeamus.”
“Exspectandum parumper,” interpello ego interea dum ianuam extrinsecam patescere audio. “Fortasse iste ipse Godfrey est.”
Et ita etiam res fuit. Ipse profecto intravit a viro comitatus, quem Arcturum Shearrow, principem iurisperitum diurni Record esse cognovi.
Godfrey nutu capitis omnes nos consalutavit.
“Existimo te herum Shearrow novisse,” me affatur, deposita in scriptoriam bulgá, quam secum ferebat. “En sisto tibi herum Lester, mi Here Shearrow,” quibus dictis manus alter alteri tetendimus. “Ideo vos hic ad congrediendum convocavi, ut quædam circa adamantes Michaelovitch negotia dirimerentur — et, casu, etiam hac in re merito Record recolerentur, et hoc tanta celebritate, quantá iam diu non gloriata sit.”
“Ego quidem non ad augendam gloriam Record huc veni,” obtestatur Grady. “Diurnum illud me nunquam ex æquo tractavit.”
“Modo quo meruisti te tractavit,” regerit Godfrey. “Iam ita ut sentio tecum loquar, Grady. Tua iam fata statuta sunt. Post quam effugium illud hesternum in vulgum efferetur, ne horam quidem perdurare poteris.”
“De ea re alias!” Grady mutit, sed satis erat patulum pugnacem animum illi exemptum esse.
“Relatum teneo te non sivisse nocte hesterna ut Simmonds me per telephonum advocaret?” quærit Godfrey.
“Prorsus ita — nihil enim ad te attinebat.”
“Fortasse non attinebat. Et tamen, si ego interfuissem, scitissimus Parisiorum, si non orbis terrarum, fur in Statione Viæ Vigesimæ Tertiæ intra caveam e chromo-nicolino chalybe factam securus sederet, loco libere grassandi, et alium quempiam compilandi.”
“Tu nimiopere tibi confidis,” regerit Grady. “Facile est post facta sapere.”
“Ego vero tecum non disceptabo,” refert Godfrey. “Non negabo furem optime se dissimulasse, rationem rem gerendi præclaram — nihil tamen secius te ea perspicere decebat. Tuum erat id videre.”
Grady vultum suum tersitabat.
“Ita, sane, utique!” ludificabat Grady. “Me perspicere decebat! Suspicari me decebat etiam quum tu eum intervisere satagebas; quum ipse ego de navi devehebam; etiam quum eius documenta rata ac probata repereram — quin etiam usque ad effigiem suam in syngrapho suo! Nonne hæc iam clara sunt! Si modo homines æque bene prospicere, quam respicere possent, quam essent cuncta prospera!”
“Ausculta modo, Grady,” amicius fatur Godfrey, “nihil habeo quare tibi in persona infensus sim; nec diffiteor stulte me egisse quum sollicitus ibi stetissem et cum Crochard collocutus essem, nec quis ille esset suspicarer. At hæc omnia præter rem sunt. Tu decuriæ speculatorum præes, proinde tuum est de rebus his cunctis respondere. Nec tu fortitudine cares, hoc libenter do; verum tu muneri tuo impar es — munus dotes tuas excedit, nec te id fallit. Sequere consilium meum, adi sis illum telephonum propriisque verbis tuis te abdica.”
Grady, velut qui auribus diffidit suis, oculos in eum figit.
“Me per telephonum abdicare!” repetit verba. “Num me insanire putas?”
“Magis nunc quam hactenus putavi! Patroni tui nihil amplius tibi proderunt, Grady.”
“Istane sunt ad quæ audienda me huc accersivisti?”
“Non ista sunt,” refert Godfrey, “hæc mera accidentalia existimes — nonne tu hanc disceptationem induxisti? — Huc te accersivi ut convenires . . .”
Ianua exterior iterum patefit, et Godfrey subridens eo oculos convertit.
“Herus Piggott!” ministellus nuntiat.
Ego e sella mea pæne prosilii, enimvero qui in limine stabat adeo idem cum eo qui occultum forulum aperuerat esse videbatur, ut id adiurare haud dubitassem.
In medium progressus quemque in faciem contuitus est, quum denique Godfrey conspexit, et in eum renidens:
“Ecce me hic, mi Here,” inquit; ego vero voce eius audita iterum stupui, quippe quæ cum voce Crochard eadem erat. “Spero me causam moræ vobis non præbuisse.”
“Nequaquam, Here Pigot,” Godfrey eum certiorem fecit, sellá ei simul oblatá.
Grady atque Simmonds ancónes[1] suarum sellarum arctius prehendisse mihi videbantur, oculisque fixis ac labiis apertis advenam mirabantur; scire etiam putabam quæ cogitationes eorum animos subivissent. Estne hic Pigot? An ille qui forulum occultum aperuerat Pigot fuerit? Aut vero neuter sit Pigot? Fierine potest ut hic alius ac diversus ab eo sit qui arcam aperuerat?
Equidem fateor mihi quoque idgenus cogitata et suspitionem quandam Godfrey nostrum nos ludere, suborta esse Godfrey dispiciens versus nos subridebat ut nostrum animadvertit aspectum.
“Hoc mane,” fatur Godfrey, “in portum descendi La Savoieque adivi. Hero Pigot cuncta noctis hesternæ eventa evolvi, rogavique eum ut hic congressui nostro interesset. Benigne assensum præbuit. Certiores etiam vos esse volo,” viso Grady diffidenti obtutu, “herum hunc vere Pigot esse, Servitii Securitatis Parisiorum, non autem Crochard.”
“Prorsus ita,” ait herus Pigot, gestu quodam deprecatorio. “Ego ipse sum — quamvis conscius maximi dedecoris, quod in tendiculam a Crochard mihi paratam incideram incautus. Is tamen homo est vaferrimus.”
“Assimulatio illa certe mira fuit,” refero ego. “Imo et plus id vocari fas est, nempe alienam personam simulare et ementiri.”
“Crochard occasione mea lineamenta discendi non caruit,” immotus respondit herus Pigot. “Ipse autem in cunctis quæ suscipit artifex est. Aliquando tamen capiam eum — urceus enim quisque puteum aliquando uno plus æquo adit. Nullane est spes eum hic, Neo Eboraci, capiendi?”
“Vix esse existimo” ait Godfrey.
“Cave tam sis certus!” incidit Grady suo pondere. “Res mea necdum est absoluta — nullo prorsus pacto!”
“Ignosce, obsecro, Here Pigot, quod hero huic te non stiti,” fatur Godfrey, “herus hic est Grady, qui præfectus nostræ decuriæ agentum fuit; hic autem est herus Simmonds, e membris consilii eius; vir hic herus Lester, advocatus, meusque amicus est; vir hic herus Shearrow est, consultor meus proprius. Herus Grady, herus Simmonds, atque herus Lester nocte hesterna,” blande subiunxit, “quum Crochard forulum occultum aperuerat, simul interfuerunt.”
Grady sensim rubore est suffusus, quin et ego vultum excandescere sensi meum. Herus Pigot non sine hilaritudine subridens nos aspexit.
“Eventus sine dubio perquam erat lætificus,” fatur, “cernere Crochard operantem. Tam iucundi eventús testem me esse nunquam mihi contigit. Doleo tamen eum securum effugisse.”
“Præsertim quod adamantes Michaelovitch secum rapuit,” subiunxi ego.
“Antequam ea pertractemus,” interpellat Godfrey paululum subridens, “sunt una alteraque quæstiones, quas tibi, Here Pigot, proponere velim, ut singularia quædam, quæ nobis necdum sunt in claro, perspicuæ fierent. Estne verum consilium furti adamantum Michaelovitch a Crochard commentum fuisse?”
“Absque dubio. Nemo furum Francicorum præter eum tanto molimento par esset.”
“Æquene verum est nullas directas eius rei evidentias contra eum repertas fuisse?”
“Æque verum. Negotium tam astute gessit, ut eum evincere nullo pacto possemus, nisi surreptas gemmas in sua deprehendissemus possessione.”
“Et hoc vos facere nequivistis?”
“Nequivimus; gemmarum nulla vestigia reperimus, quamvis omnia ruspati essemus.”
“At vos de arca Boulé deque forulis occultis nihil scistis?”
“De his nihil scivimus. Famosam eam arcam a me explorandam iam esse arbitror.”
“Est operæ pretium. Et historia eius memorabilis est. Sed tibi constabat Crochard hic in America adamantes eos venumdare tentaturum?”
“Hoc probe scivimus, nec quidquam est quod ad cohibendum eum non tentavimus. Plurimum vestris portitoribus confisi sumus, speravimusque eos accuratissime exploraturos omnium sarcinas, qui ipsis in persona cogniti non essent.”
“Portitores nostri,” in stomacho ridens fatur Godfrey, “officiis suis utique non defuerunt. Illi certe totam Rempublicam everterunt! Et adamantes tamen, iis invitis, irrepserunt; quandoquidem arca a cive tam universim noto, tamque supra omnem suspitionem, ut erat herus Vantine, immissa est prorsus sine quæstione!”
“Sane, profecto,” concessit herus Pigot rei veritatem non sine amaritudine. “Cœptum fuit audacissimum, atque nunc, nullo dubio, Crochard poterit gemmas per otium divenditare.”
“Non poterit, si modo contingat mihi accuratam earum descriptionem comparare,” obvertit Grady. “Faciam etenim ut quisque hicce terrarum gemmarius notititam rei capiat; cunctos meos satellites ad hoc negotium delegabo; faxo ut Præfectus Wilkie aliquos suorum mihi commodet . . .”
“Quin haud oportebit tanta moliri,” interpellat Godfrey incurie. “Crochard gemmas venumdare non tentabit.”
“Non venumdare tentabit?” stupens quærit Grady. “Ut quid non?”
“Quia eas non habet,” refert Godfrey subridens, haud obscure lætatus conspectum Grady confusum cernens.
“Cave iam verba dare!” increpat eum Delectus exasperatus. “Si non ipse eas habet, quis, malum, habeat?”
“Ego,” inquit Godfrey, brachiique uno amplexu tollit de scriptoria mea bulgam. “Age, Lester, prosterne mucinium tuum,” et ut ego confusus morem gesseram, ipse tollit alutam,[2] aperit, eius contenta ceu eluvium scintillans et coruscans effudit. “Ecce,” exclamans se ad Grady vertit, “adamantes Michaelovitch!”