Caput XII.
Arcadius Avellanus translation
Godfrey Exterritus.
Oculis usque fixis stabam, cachinnus usque in auribus resonabat, quum Godfrey ad me accessit.
“Ipse utique evasit,” fatur frigide.
“Prorsus ita; cachinnantem eum audivi!” inquam.
Godfrey me subitaneo obtutu aspexit.
“Age, mi Lester,” fatur solabundus, “cave nervis tuis cedas.”
“At hic non de nervis quæritur,” obtestor ego fere æstuans, “distincte audivi. Nec ab hinc procul abesse videtur.”
“Procul admodum quominus nos eum capiamus,” regerit Godfrey, atque laternulam gerens ad limen fenestræ atque solum circum, inspectum accessit. “Hicce est locus ubi ille stetit,” fatur, nam vestigia satis erant clara. “Viam qua se reciperet utique paravit,” subiungit, dum laternulam huc et illuc versans, plagam eius per cæspitem indagabat, herbæ tamen adeo erant densæ ut nulla species vestigiorum reperiri posset.
Lentis gressibus itaque in domum redivimus, quo facto, Godfrey ad arcam ulterius explorandam consedit.
“Vires meas omnino excedit,” tandem fatetur; “nec alio me modo confido forulum reperire posse quam securi. Non tamen lubet istam rem comminuere —”
“Nec miror! Id enim esset quasi Venerem Miloniam contundere.”
“Vix tantum esset nefas. Tamen in præsenti eam haud confringemus. Enchiridia de occultis forulis prius evolvam — aliquid fortasse quod mihi usui esse possit reperiam.”
“Ac tandem,” spe deiectus respondi, “idgenus forulos plane non exstare reperies.”
Sed Godfrey nutu capitis id negavit.
“Ego vero, mi Lester, hac in re tibi minime assentior. Paciscor tecum lurconem eum, qui nos speculabatur, hos sine labore momento temporis posse reperire.”
“Certe ipse perquam verebatur ne tu quoque id posses.”
“Non sine causa,” acriter refert Godfrey. “Cras iterum agrediar. Unum tamen videndum, ne amicus noster, qui oculis illis ardentibus est, nos antevertat.”
“Tabulæ illæ satis firmæ sunt,” respondi, “nec Parks stultus est.”
“Vera memoras,” probat Godfrey, “fori illi satis sunt firmi — denis minutis eum arcebunt — vix diutius. Quod ad Parks attinet, is vix dena minuta secunda duraret. Tu quidem singularem huius nebulonis indolem capere non videris.”
“Vesperi hesterno,” inquam, verborum eius recordatus, “admiratione illius ductus, tamquam maximum nostrorum temporum malefactorem eum memoravisti.”
“Equidem non diffiteor,” ait Godfrey in me renidens, “rem paullo plus iusto exaggerasse mihi contigit. Quid si eum unum dixerim maximorum — certe satis magnum qui nos, nisi admodum caveamus, circumvenire possit. Interim consultum duco Simmonds per nuntium rogare, ut ad custodiendam domum binos submittat lictores. His foris, Parks autem intus, vigilantibus res satis tutæ existimari poterunt.”
“Ita et mihi videtur,” respondi. “Horum præsidio totum exercitum repellere parare videberis. Cæterum quis tandem iste hirquitallio[1] est, Godfrey? Nam tu eum formidare videris.”
“Timeo eum profecto, si ille is sit quem esse arbitror — quod quidem modo mera est hariolatio. Exspecta tamen diem unum vel alterum. Nunc Simmonds evocabo.”
Dum hic ad telephonum secessit, ego iterum ante arcam speculabundus consedi, eamque stupens mirabar. Quænam insidiæ illæ erant, meditabar mecum, quæ circa hanc arcam veluti centrum, texebantur? Quisnam ille erat quem Godfrey tam formidolosum sibi fingebat? Curnam ille Vantine victimam sibi selegit?
Godfrey interea dum ego in his arcanorum ambagibus cœcutiebam, revertit.
“Factum est,” ait. “Simmonds duos ex optimis suis delegit ad hanc domum custodiendam.” Pauca momenta stans demirabatur arcam. “Cras mane redibo ad iterum tentandum,” prosequitur; “interim manutium cataphractum in sella reliqui, si fortasse tu ipse, Lester, tentare velles . . .”
“Dii meliora!” obtestabar. “Interim satius erit Parks de tuo adventu edocere, ut te intromittat. Futurum spero ut te, Godfrey, non cadaver hic postratum inveniam!”
“Idem et ego! Non tamen id futurum exspecto. Recte mones; dic Parks, sodes, ut me, quandocunque venero, intromittat. Nunc vero de Rogers.”
“Quid de eo?”
“Rem mecum perpendendo reperi expedire ut eum hac vespera quæstionibus urgeam. Sed fortasse præstabit donec plura congessero exspectare.” Post brevem ad cogitandum moram, “id faciam,” inquit, “exspectabo. Ne errem, perperam nihil faciam.”
Deinde una in ambitum prodivimus, monuique Parks ut Godfrey, quandocunque domum intrare vellet, admitteret. Rogers usque in camula sedebat adeo mœstus ac deiectus, ut eius miserescerem. Interim reputando mecum perspicere cœpi et exspectare futurum, ut Rogers, quidquid ab eo rescire vellemus, si modo unius diei aut duorum moram interponeremus, quin cogamus sua sponte fassurus esset, siquid a nobis celasset.
Hanc meam sententiam per gradus descendens Godfrey aperui.
“Recte fortasse ea de re sentis,” putabat ipse. “Nec ille misellus mihi pravus videtur. Aliquid illi evenit — aliquid circa illam mulierem — quod ipse nunquam sit eluctatus. Experiendum nobis erit quid id fuerit. Eho, ecce hic sunt homines Simmonds nostri,” ait ipse dum Lictores duo ante domum constiterunt.
“Tune herus Godfrey es?” alter quærit lictorum.
“Is sum,” respondit Godfrey.
“Herus Simmonds adventum nostrum tibi, si hic esses, significare nos iussit.”
“Consilium nostrum est,” ait Godfrey, “ut vos domum custodiatis — custodiatis undique — circuite eam penitus, dateque operam nequis eam appropinquet.”
“Tenemus, mi Here,” quo dicto digitos ad galeam levaverunt, tum unus circuivit ad posticam domum, alter vero a fronte stetit.
“Si hi se fortasse occulerent,” suasi ego, “nebulo ille auderet reverti, et sic intercipi posset.”
Godfrey tamen capitis nutu negavit.
“Reditum eius experiri nolo,” inquit, “satius habeo eum absterreri. Consultius est ut nos cavisse intelligat.” His dictis præterlabens pilentum gestu accersens, scamellum eius uno pede ascendit, tum, “Iam te, mi Lester,” inquit, “antea docui me eum formidare. Tu fortasse me iocari putavisti, at id non ex ioco dixi. Nunquam in vita mea magis serio locutus sum. Ad officinam Record,” ait pilentario, strepentibusque rotis avectus est me post eum diutius spectante.
Ut domum versus progrediebar, agere, quin de isto arcano homine, qui animum Godfrey tantopere affecerat, serio cogitarem, non poteram. Nunquam memini eum de se cum ullo adversario conferendo dubitare; at nunc congressum fugiebat, aut certe reformidabat — ne scilicet superaretur aut eluderetur! Quantus sic honor huic arcano ignoto tributus sit nemo nisi ego divinare potui.
Tum vero cachinnum illum derisorium recolendo aliquantum et trepidavi. Dein per humerum respectans gressus meos acceleravi, nam si Godfrey sibi timendum putavit, quanto magis id mihi conveniebat! Pudore quodam agnovi me allevari quum ad contubernium meum perveni Marathon, ianuamque meam obseravi.
Antequam tamen decubuissem, a Godfrey iterum nuntium accepi, per telephonum enim evocatus, vocem eius agnovi.
“Nihil nisi te docere cupivi, Lester,” inquit, “recte te divinasse. Mysteriosus ille Francus navi La Touraine huc pervenit, egressus autem est heri meridie, vectus vero erat interstegio; cæterum institoribus de eo nihil constabat. Quo circiter tempore ad Vantine pervenit?”
“Circa horam secundam, ut puto.”
“Itaque a navi rectá eo ivit, ut tu putavisti. Hinc palam fit quare ignotus omnibus fuerit. Societas navigatoria sacciperium quondam suum possidet. Faciam ut id cras aperiant, tum quis fuerit fortasse cognoscemus.”
“Verum, Godfrey,” interpello ego, “quid de isto altero catulastro — de homine oculorum ardentium? Mihi iam medullam ustulat!”
“Noli id pati, mi Lester!” ait ridens. “Nullo in discrimine versamur, nisi dum ad arcam prope sumus! Tempestas circum eam sævit. Nihil plus modo dicere queo. Sospitem tibi noctem! Vale multum!” quibus dictis auscultatorium pependit.