← Table of contents
Mysterium Arcae Boulé

Caput XVIII.

Arcadius Avellanus translation

Ego et Arca Boulé Separamur.

Quæstionem mortis mortuarius postero die habuit, quum quod ego suspicabar, facta comprobarunt. Decuria lictoria nihil quod momenti fuisset in testimonium reperit; certe nihil eius rei quæ causæ mortis Philippi Vantine, atque Drouet, novum lumen affundere potuisset. Testium quisque eodem fere modo quo ego hic eventus narravit, iuratos autem manifestum erat in ænigmatum ambagibus deperditos fuisse.

Magno mihi fuit levamento quod sine me declaratum est quis Drouet fuisset. Bulgá, quam in crepidine reliquerat, decuriá lictorum postulante apertá, in ea cistellula pagellarum suo nomine inscriptarum reperta est. Quare aliam quam suam Vantine submiserit, quidque negotii cum Vantine habuerit, decuria nullam submittere quivit sententiam, nec ego id explicare negotii esse duxi mei, quandoquidem arcanum eius mortis neutro in eventu clarius futurum erat.

Haud irridiculus inquisitionis eventus erat tentamen heri Goldberger, ut credibile est a Grady profectum, Godfrey carpendi.

“Postridie tristis eius eventús,” suaviter fatur Goldberger, “tu in Record evulgasti effigiem, quam tu eius mulieris esse voluisti, quæ pridie vesperi Vantine viserat, quæque ultima creditur fuisse omnium qui eum vivum vidissent. Unde eam effigiem obtinuisti?”

“Exemplar fuit eius quam Drouet in pagmento horologioli gestavit,” respondit Godfrey.

“Exinde,” pergit Goldberger, “huius portionis casús nullam fecisti mentionem. Licet inde arguere te erravisse?”

“Imo contra, etiam probavi me verum dixisse.”

Vultus Goldberger rubescere cœpit, nec aspectu fuit iucundus.

“Nonne potius agens[1] vocabulum est ‘probare?’ ” quærit.

“At rectum vocabulum.”

“Quinam fuit mulieris cum homine illo Drouet nexus?”

“Amica eius fuit.”

“Nimia id fiducia dicis,” inquit Goldberger labiis convolventibus. “Tamen, postremo, id nihil nisi hariolatio est, nonne?”

“Fiduciá loquor, ratione ductus,” compositus regerit Godfrey, “quandoquidem mulier me coram tantundem fassa est.”

Goldberger iterum erubuit.

“Ni fallor etiam fassa est ipsam se fuisse quæ Vantine viserat?” cavillabatur.

“Ipsa non modo id fassa est,” refert Godfrey etiam magis compositus, “verum et singula narravit quid eo tempore gestum fuisset.”

“Fassio ista utique tibi soli facta est?” voce consulto ludibriosa quærit Goldberger.

Godfrey verbis his aliquantum rubescebat, tamen probe sibi temperavit.

“Minime vero,” inquit. “Coram hero Lester, atque alio spectabili iurisperito id evenit, cuius nomen enuntiare fas mihi non est.”

Goldberger sibi aliquid in fauce hærere sensit, acsi alapam accepisset. Certe idgenus quid sensit, nec asserere dubito iure ita sensisse quasi accepisset!

“Num ista mulier Neo Eboraci est?”

“Ita credo.”

“Quidnam vocatur, et ubi habitat?”

“Fas non duco respondere.”

Goldberger stupens eum contuetur.

“Faxo ut respondeas,” vagit, “alioquin ob spretam curiam in vincula te coniiciam.”

“Feceris ut voles,” refert subridens. “Per me licebit. Tuo tamen in loco rem perpenderem. Herus Lester confirmabit mulierem nullo modo in mortem sivie Drouet, sive Vantine implicatam fuisse.”

Goldberger profecto perpendit; periculum punire tentandi diurnum tantæ auctoritatis ut Record, ac porro fassionem Godfrey in attenuandam eius respondendi negationem denique accipiendam iudicavit.

“Hoc unum tantum est particularium quod Delectum Grady fefellerat,” suaviter subiungit Godfrey.

“Hæc quidem hactenus,” interpellat Goldberger. Godfrey autem de podio descendit.

Ego dein ad narrata confirmanda revocatus sum. Utique et ego renui nomen mulieris prodere causam hero Goldberger allegans me id exercenda professione rescivisse, me cæteroquin pro certo scire eam nullum scelus perpetrasse, et, denique, id evulgare mulieri insonti maximo incommodo cedere posse. Nihil itaque supererat, nisi ut inquisitor auditis se contentum esse fateretur.

Grady in podium citatus non fuit; ne inquisitioni quidem interfuit. Quin inde a primo die, iunctim hoc casu, in publicum nequaquam prodiit; unde suspicari cœpi se cum arcano, cuius solutio nulla fieri posse videbatur, et unde nulla gloria in se redundare posset, ingestum esse nolle. Summa totius casús manibus Simmonds est concredita, perinde et ipse ex parte decuriæ lictorum testimonium perhibuit, ingenue fassus rem omnino nusquam esse. Se ædes Vantine summa cum cura exploravisse aiebat, præsertim conclave ubi cadavera reperta essent, prorsus nihil tamen reperisse quod ad arcanum resolvendum lumen afferre posset. Fuisse in eo aliquid dæmoniaci aliquid quod rerum naturam pæne superaret. Se spem necdum deposuisse, et usque in ea re eniti; tamen, si arcanum unquam patefieret, se sibi persuasum habere, haud aliter quam casu quodam fortuito, aut confessione ipsius rei id solutum iri.

Herum Goldberger tribulari vel inde palam erat quod mystaces suas nervose rodebat, verum nec ipsi plus quam decuriæ constabat; nec præterea vel mica evidentiæ allata est qua scelus, eiusque reatus in quemquam infligi posset; itaque exitus inquisitionis fuit sententia iuratorum Philippum Vantine, atque Georgium Drouet mortuos veneno esse, ab aliquo ignoto, vel aliquibus ignotis, dato.

Mihi foras eunti Godfrey se adiunxit, unaque gradus descendimus.

“Audire Simmonds dicentem decuriam lictorum nusquam esse, gratum mihi fuit,” fatur. “Utique Grady conatur ex hoc toto exesse, culpamque alteri cuiquam dare — faxo tamen ne ipse evadat. Dabo operam ut ipsi Simmonds mensura ex æquo fiat — vetus ut scis ipse mihi amicus est.”

“Scio, utique,” respondi, “at vero, nonne, et nos ipsi nusquam sumus.”

“Saltem pro præsentia,” risit Godfrey, “fluctus nos habent. Nonne tamen, mi Lester, nos in sempiternum illic futuros non exspectas?”

“Ex quo meum de arca Boulé displosum est theorema, omnis spes me deseruit. Cæterum arcam cras domino suo restituam.”

“Domino suo?” repetit verba oculis contractioribus. “Revera, ut de eo cogito, suspicabar eum venturum, non tamen tam cito adfuturum putavi. Quisnam casu ipse est, mi Lester?”

“Quin,” fere impatiens respondi, “tu haud minus me scis arcam ad Armand et Fils spectare.”

“Tum tu eorum vices agentem convenisti?” quærit paululum ex incitamento suffusus rubore, quod quidem intelligere non poteram.

“Ipse heri me visum venit. Oppido velim ut eum convenias, Godfrey. Is Felix Armand est, ‘filius’ consortii, estque vir omnibus numeris absolutissimus, quem unquam mihi convenisse contigit.”

“Libenter eum convenirem,” ait Godfrey peculiari modo subridens. “Aliquando, fortasse; ita spero quidem. Quínam autem, mi Lester, errorem explicuit?”

“Quodam modo arcam impropriam Vantine miserunt. Propria cras per La Provence adveniet;” tum recitavi eventum ex ordine, ut Felix Armand narraverat. “Ipse admodum fuit de ea re conturbatus,” addidi. “Excusatio sua fuit fere abiectissima.”

“Hæc omnia Godfrey intentissimus audivit, rebusque narratis annuit.

“Totum id perquam mirum,” subdit ut interpretamentum. “Casu memoravitne herus Armand ubi nunc moraretur?”

“Non memoravit; sed si eum reperire velis, haud erit difficile. In uno vel altero diversoriorum grandiorum — ut suspicor in Plaza, aut St. Regis, diversatur. Leo[2] perquam est, quominus in stabulo[3] tenuioris sortis se divertat.”

“Quo tempore cras eum exspectas?”

“Aliquando postmeridiem. Simul atque arcam Vantine a navi devexerit, adveniet. Heri, mi Godfrey,” subiunxi, “cum eo collocutus suspicari cœpi ei plus de his rebus cognitum esse quam enuntiare vellet. Clare percipere poteram eum ipso momento divinasse cuius illæ litteræ essent, quisque earum tenor esset. Expedirene putas ut arcam paullo longius detineam? Ad id faciendum quamdam causam facile comminisci possem.”

“Quid attinet? Auferat arcam suam,” respondet Godfrey alacritate quadam mihi quidem mira. “Si tua de eadem sententia iam est explosa, quid attinet ei ulterius hærescere?”

“Nec ego id expedire puto,” affirmavi, “nisi quod te eam amplius explorare velle existimabam.”

“Iam ex sententia eam rimatus sum,” respondit Godfrey, unde mecum reputare cœpi nunc primum se victum confessum esse.

“Sensus quidam intimus mihi suadere videtur,” explico illi, “unicum nos Ariadnes filum, quod ex his ambagibus nos educere posset, arcá traditá dedituros. Eo nostram cladem agnoscimus.”

“Minime gentium,” obtestatur Godfrey. “Si de arca nihil amplius superest quod exploremus, cui bono detinebimus? Habeat herus Armand quod suum est. Fortasse cras te conveniam,” subiunxit, et in cornu proximo alter alteri valediximus.

At postridie non me convenit. Toto mane libens exspectavi fore ut me evocet, sed quum id non fieret, pro certo putabam me eum in ædibus Vantine cum hero Armand præstolaturum. Non tamen ibi erat; quum vero a Parks sciscitarer reperi eum ex pridie eum illic non fuisse.

Mens Godfrey erga arcam mutata, fateor, mihi admodum mira videbatur; præterea etiam existimavi eum enixe cupere eximium hunc Francum convenire velle. Is vero gratiis hodie etiam magis abundabat quam die Lunæ, et me mox illi plane subactum sensi. In arca a navi devehenda etiam minus moræ reperit quam anticipaverat, nec ullæ in portoria obices positæ eum retardarunt, proinde ne tertia quidem erat hora quum ad domum Vantine advenimus.

“Herum Godfrey non vidi,” quærenti mihi Parks respondit, “at sunt hic alii quos hic conspexisse magno tuli dolore.”

His dictis musicarium digito indicavit, quo quum accessi, inventarium confici vidi. Factorum præfectus capite me salutavit, sed ego non intravi, res enim visu mihi perquam erat ingrata.

“Arca in cubiculo trans ambitum est,” alloquor herum Armand, atque antegressus eum per conclave in contiguum cubiculum deduxi.

Interim Parks lumina nobis provertit, quum comes meus oculos in foros fenestræ ligneos emiratus convertit.

“Nos gratia tutelæ eos apposuimus,” docui eum. “Fieri enim posse putavimus ut aliquis ingressum tentaret. Quodam vesperi nos revera reperimus tortile, quod excitabulum prædonium iungit, præcisum, postea autem vidimus etiam aliquem illic per foramen nos speculari.”

“Quid ais?” herus Armand cito quærit.

“Num hominem agnosceres si eum iterum videres?”

“Nullo pacto; ut vides foramen est tam exiguum. Nihil profecto videbatur nisi par oculorum. Et tamen possem agnoscere si eos iterum viderem; nam tales oculos nunquam antea videram — tam lucidi tamque flagrantes erant. Ea vespera id evenit qua ego et Godfrey tentabamus forulum occultum reperire, illi autem oculi micabant tamquam ignis, dum nobis elaborantibus erant infixi.”

Herus Armand, ut parebat, verbis meis parum attentus, arcam speculabatur.

“At nunc forulum occultum,” ait tandem. “Volesne, Here Lester, quí is tractandus sit ostendere? Admodum aveo videre.”

Manum plano arcæ imposui, tria illa loca, ut matrona velata ostenderat, pressi. Primum ab ordine erravi, altero tamen tentamine ansula prorsum decidit clangens, quo facto forulum evulsi.

“Ecce forulum,” exclamo. “Videsne quam dextere effictus est. Et quam accurate opus occultatur. Quisnam hic de forulo somniaverit?”

Ipse magno studio opus circumspectabat; forulum in locum repulit, tum ipse aperuit.

“Nihil prorsus est dexterius,” ait. “Nunquam antehac vidi forulum tam scite celatum. Ipse autem conceptus per certum molimentum aperiendi novus ac felicissimus est. Plerique foruli occulti nomine tantum sunt occulti; exigua indagine reperias; verum iste . . .”

Forulum iterum repulit, et opus musivum circa speculabatur.

“Ego et amicus arcam maximá curá pertractavimus, nec forulum reperimus,” eum docui.

“Tuus amicus — recte si memini, nomen eius memoravisti?”

“Sic puto — nomen ei est Godfrey.”

“Iurisperitus ut tu?”

“Haudquaquam; diurnarius[4] est. Antea tamen membrum fuit cohortis speculatoriæ. Ipse præter modum alacer est, ut si quisquam forulum reperire debuerit, eum hunc fuisse necessarium videretur. Hæ tamen technæ eum eluserunt.”

Post hæc herus Armand forulum cum strepitu retrusit.

“Tamen forulum repertum esse,” inquit, “mihi pergratum est. Nolo te, Here Lester, ignarum esse hanc rem arcæ valorem augere.”

“Quantumnam valet?” quæro ab eo. “Herus Vantine me eam pro se emere iussit, atque summam, quæ fere fidem excedat, velut limitem pretii memoravit.”

“Revera,” herus Armand respondit, sumptá brevi deliberatione, “vix ullam summam memorandam puto donec patrem consulam. Arca sane singularis est — fortasse omnium quas herus Boulé fecerat pulcherrima. Reperistine monogramma Matronæ de Montespan?”

“Non reperimus. Herus quidem Vantine existimabat id alicubi delitescere; ego tamen et Godfrey non quæsivimus.”

Dein herus Armand pandit valvas quæ forulos medios tegebant.

“Ecce!” ait, dum digitis musivum, rectá sub fastigio, percurrebat, “vide sis quam scite istud permixtum sit cum cæteris figuris. Atque istic est emblema donantis.” Dehinc demonstravit pusillum aureum solem, radiis ad fundum fastigii procurrentibus, paullo supra monogramma: “Rex Sol.”

“Rex Sol,” repetivi ego. “Stulti nos fuimus id non animadvertisse. Hoc totam prodit historiam rei, nonne ita? Quid rei est, Parks?” sciscitor ab eo, in limine adstante.

“Petoritum[5] præ ostio adstat, mi Here,” respondit ille, “binique operarii aliquid supellectilis evasare inceperunt. Ratumne est, Here?”

“Est ratum,” respondi. “Fac ut id huc inferant. Deinde advoca sis præfectum inventarii, paucis eum volo. Herus Vantine suam rerum artefactarum congeriem Metropolitano Artium Museo testamento reliquit,” explicabam rationem instituti mei hero Armand, “itaque æquum arbitror vices Musei agentem huic emutationi interesse.”

“Rectissime statuisti,” probat ipse. “Æquum et ego censeo.”

Parks paullo post a duabus operis comitatus, rediit rem quamdam involucro obvolutam baiulantibus, quos arcte secutus est vicarius Musei Metropolitani.

“Nomen mihi Lester est,” præfectum docui, “exsecutor testamenti heri Vantine, hic autem vir est herus Felix Armand, ex consortio Armand et Fils, Parisiis. Corrigendo cuidam errori paullo ante mortem heri Vantine commisso satagimus.[6] Illa arca ibi ex errore huc missa est loco eius quam ipse præstinaverat. Herus Armand rectam ac veram advehi curavit, eam autem quæ sua est, asportabit. Ego iam totam rem advocato Musei narravi, consultum tamen duxi te emutationis testem accersere.”

“Minime dubito, mi Here, rem æquam geri,” homo Musei respondit protinus. “Tibi, haud ambigo, cognitio harum rerum est personalis.”

“Personalis est. Ab ipso hero Vantine teneo.”

“Ratum, itaque, mi Here,” oculos tamen cum voluptate in arca Boulé pascebat. “Est supellex nitidissima. Doleo quod non Museo competit,” in commentationem subiunxit.

“Forte licebit tibi ab hero Armand præstinare,” suasi ego, sed curator ridens caput quassabat.

“Haud ita,” refert ille, “adiumenta nobis non suppetunt. Sed fortasse Sir Caspar herum Morgan ad eam nostro beneficio præstinandam permoveri posset — rem illi memorabo.”

Operæ illæ duæ, hero Armand administrante, involucra de altera arca divellere cœperunt, eaque mox denudata in medio stabat. Ista quoque aspectu gratissima erat supellex, attamen etiam mei oculi minime periti hanc alteri oppido sequiorem esse facile perspexerunt.

“Multum nos delectaret si herus Morgan eam videre vellet,” subridens respondet herus Armand. “Nolo dissimulare nos de eo iam antehac cogitasse — quis enim negotiator, quam aliqua re insolita pulchraque potitur, id non fecerit? Enitar ut ei sistar. Interea . . .”

“Interea,” interpello ego, “arca tua est.”

Tum, edito velut in deprecationem leni gestu, opus aggressus est alteram arcam involucris novæ detractis summá curá obvolvere. Adstans non sine dolore vidi eam tegetibus obdi rudibus, quod oculi mei iam satis erant eius venustatis gnari. Præterea mecum iterum conquerebar quod eá sublatá, omnis spes nobis causæ mortis Philippi Vantine indagandæ tollitur. Ratio mea quomodocunque repugnabat, vagus me instinctus urgebat ut crederem istam arcam Boulé quodammodo funesto eo eventu nexam esse.

Arca denique convasata stetit, tum herus Armand ad me versus manum porrigit.

“Sperabo, Here Lester, quondam futurum ut te iterum conveniam,” fatur tam suaviter ut eum fore adulari mihi putarem, “et priscam gratamque amicitiam nostram refoveam. Siquando Parisiis esse tibi contigerit, ea de re me certiorem facere ne graveris. Numero bonæ fortunæ habebo si mihi datum fuerit quasdam urbis nostræ pulchritudines, non quibusque notas, tibi revelare.”

“Habeo tibi insignem gratiam,” respondi, “invitationis huius certe nunquam ero immemor. Interim quum tu hic, Neo Eboraci, sis . . .”

“Humanissimum tu te mihi præbes,” interpellat ille, “et ipse ego sperabam posse nos saltem una prandere. At mihi hac ipsa vespera adhuc Bostonium proficisci oportebit, illinc autem me Quebec conferam. Utrum huc, Neo Eboracum, reversus fuero, necdum scio — quod multum ab animo heri Morgan pendebit; negotium adeo subtile proxenetæ haud concrederemus. Si mihi redire contingat, certiorem te faciam.”

“Age id feceris,” ab eo petivi. “Maximæ equidem mihi erit voluptati. Insuper usque spero quandam huius mysterii solutionem tibi occurrere.”

Leni risu nutabat.

“Nimis arduum opus pro novitio, mei simili,” respondit. “Vires meas oppido superat. Si tamen solutio eiusmodi fiat, spero te de ea re me edocturum. Mirificam eam futuram certum est.”

“Sic faciam,” in responsum promisi, manusque iterum tetendimus.

Denique signo dato, duæ operæ arcam levarunt, ipse suam manum in tutamentum arcæ imposuit, ut e conclavi in ambitum, hinc per ostium deorsum gradus ad petoritum, quod tramiti appulsum erat, delatam ei imposuerunt. Eo allata arca singulari cura in petoritum sublevata, ibique disposita est, duo tum baiuli conscendentes eam utrimque tenuerunt, denique equis ab auriga concitatis petoritum leni motu per iter secundum Plateam volvi cœpit.

Herus Armand paulisper oculis secutus, pilentum meritorium ibi eum opperiens conscendit, manuque ultimum vale edens, petoritum subsecutus est. Nos e fastigio graduum discedentes intuebamur, usque dum ad primum viæ transversæ angulum iter suum flexerunt.

“Herus Godfrey extorris nunc negotio est,” leni risu notat Parks. “Ternis quaternisque his diebus tantum quod non cum arca illa habitavit. Hesterna nocte diu hic moratus est.”

“Quid ais? Vesperi hesterno?” stupens quæro. “Ego vero certissime putabam eum hodie hic futurum,” cogitabundus subiunxi, quod Godfrey poterat secum statuere ultimum intueri arcam. “Quodammodo pollicitus est se huc venturum, sed et evenire poterat ut graviori quodam negotio detentus esset.”

Momento post, celeritate qua pedes me ferre poterant, deorsum gradus rui, quod pilentum meritorium deorsum Plateam prætervehi, et in eo duos viros sedentes conspexi, eosque itidem iter sequi quod petoritum, et in proximo angulo inflecti.

Eodem autem momento quo pilentum in cornu evanescebat, vectorum alter se ad me convertit manuque signum dabat — eumque Iacobellum Godfrey agnovi.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings