← Table of contents
Mysterium Arcae Boulé

Caput XXIII.

Arcadius Avellanus translation

Hero Pigot Obviam Imus.

Postridie tempore pomeridiano iam ex officina prodire parabam, quum Godfrey me per telephonum provocavit.

“Quonam hodie vales modo, Lester?” quærit ille.

“Non ex omni numero ut vellem,” respondi.

“Iamne paravisti quæ ad profectionem tuam die Iovis feriatam spectant omnia?”

“Id quidem, Godfrey mi, haud lepidissimum iocum esse arbitror.”

“Equidem nullo modo iocor. Volo te ea apparare. Interea tamen quid tibi de haustu modicæ auræ salsæ, hac ipsa vespera, videtur?”

“Quam optimum. Ecquí id eveniet?”

“La Savoie circa horam sextam ad moratoriam appellet. Ego nostra celoce[1] ei obviam ibo. Inspectorem Pigot — agentem Francicum — paucis convenire volo. Visne interesse?”

“Quidni velim!” respondeo illi. “Ubi vis te conveniam?”

“Hora quinta in exitu Viæ Libertatis.”

“Adero,” illi promisi. Et adfui.

Simul atque celocem ingressi sumus, soluta est, puppi in flumine retro acta, edito acuto sibilo, proraque prorsum versa, iter secundo flumine ingressa est. Celox navigium erat expeditum — Record, quod alia diurna plerumque superare hactenus gloriabatur, idem et nunc præstiturum erat — et quum se in cursum elaboravit, machinæque eius ad numeros halitabant, ripæ utrimque celeriter retrorsum labi parebant.

Definientia lineamenta urbis Neo Eboracenæ, ut e flumine visuntur, mundi miraculorum unum efficiunt, quæ ego stans contemplabar, donec in portum inferiorem iter flexissemus. Duo alii erant in stega — relatores navales ordinarii, ut puto — quibuscum Godfrey ad deliberandum de muneribus operis vespertini in diætam descenderat; itaque ego ad proram haustum quantum poteram auræ salsæ, cuius saporem iam in labris meis perceperam, progressus sum. Statua Libertatis paullo ante nos erat, ingensque facis suæ lumen speculatorium aquas persultabat. Navigia innumera huc et illuc circitabant, luminibus in aquis trementibus, longe autem prorsum, aliquanto ad lævum, ab aura reverberatum lumen videbam, quod situm Insulæ Coney indicabat.

Mox et Godfrey accessit, unaque stantes silentio spectaculum intuebamur.

“Nonne hæc grata sunt visui?” cœpit tandem fari. “Hem! cerne illam naviculam!” pergit ille, conspecta quadam celoce, in sinu deorsum festinante, nosque pedetentim assequente, ac sensim superante. “Hæc certe novit quæ celeritudo sit. Ista celox nostra haud limax est, ut nosti; at vide sis quam illa nos prætereat. Miror oppido quænam illa sit. Quæ illa est navicula, navarche?” inclamat præfectum in ponte.

“Non novi eam, mi Here,” respondit navarchus, telescopio seposito. “Celox privata — nomen non liquet — genus aplustris operit puppim. Vexillum fert Francicum. A tergo nobis cæteræ naviculæ preli[2] vehuntur,” ait navarchus. “Atque illic stat La Savoie, sive ad moratoriam[3] lentescens.”

E longinquo satis clare discerni poterat ingens cortex classiariæ[4] in horizonte tenebricantis, cum ordinibus luminum emicantium.

“Haud satis solemus intelligere quam ingentes hæ naves sint, donec eas e superficie aquæ cernamus,” noto ego. “Cernedum quam immanis illa sit.”

“Et tamen ista non est e maximis quidem,” refert Godfrey. “Unam e maximis subire — veluti Olympica — est eventus, quem memoriá non facile deleas.”

La Savoie iam ita conquievit ut fluitando tantum se contra æstum sustineret, quum porta unius inferiorum adituum propandebatur. Eodem fere momento navicula pulsitans eo accessit, deligatur, quatuor viri conscendunt, ac mox intra portam evanuerunt.

“En, medici ascenderunt,” inquit Godfrey. “Illic autem est celox Francica ad latus progrediens.”

Helciaria[5] moratoriæ ad puppim recessit, eiusque locum celox Francica cepit. Post breve colloquium unus ex ea in portam levatus intravit Sabaudiam. Nostram denique vicem secuti, post ingentem aquarum turbationem ac tumultum, unde ego illisionem verebar, nos subivimus apertam portam, celoceque nostra, orá[6] ad nos traiecta, destinata, sistimus, et paucis minutis post ego et Godfrey, cum alteris duobus in constrato grandis vectoriæ eramus.

Salute inter comites meos præfectumque portæ apertæ utrimque data ac reddita, per angustiorem ageam[7] gummi ac fervidi metalli nidore redolentem progrediebamur, tum sursum per plures cursus graduum, donec in principe stega per scalare[8] medianum pervenimus. Duo nostri comites hic a nobis discesserunt ad videndos, ut puto, eminentiores quosdam vectores, quorum sententias circa questiones diei (ut credi licet) ex consensu vulgi cognoscere et expetere videbantur. Godfrey constitit ante officinam ærarii, pagellamque suam nomenclatoriam per fenestellam homini in septo porrexit.

“Herum Pigot, præfectum Servitii Securitatis Parisiaci vellem paucis convenire,” inquit. “Fortasse pro tua humanitate curabis ut aliquis mediastinorum[9] nomenclatoriam meam ad eum deferat.”

“Haud erit necesse, mi Here,” urbane ille respondet. “Herus Pigot illic stat — vir ille canis capillis, tergo ad nos versus. Exspectandum tamen tibi erit modicum; is enim qui cum eo modo agit a consulatu Francico est, paucisque ante momentis advenit.”

Vultum Inspectoris Pigot videre non poteram; animadverti tamen eius staturam admodum erectam, quæ eum militari disciplina institutum prodebat. Nuntius consulatús Francici vir erat iuvenilis, mystacibus ceratis et extersis, oculariaque gerens. Eodem tempore salutabat herum Pigot, et post aliquot verba, ex interioribus sacculis produxit involucrum[10] officialis formæ, vittá rubrá circumligatum, magnoque sigillo munitum.

Herus Pigot paucis aspexit, interea dum salutator suus aliquid in aurem eius susurravit; tum nutu assensus in proximam ageam diversus est, salutatore comitante.

“Negotium officiosum, sine dubio,” interpretatur ærarius, qui eventulum etiam observabat. “Herus Pigot ex optimis nostræ decuriæ lictorum est, et conversationem cum eo iucundissimum comperies. Haud dubium quin negotiis mox solutus prodeat.”

“Credo quidem, nisi quod interea dignissimi quoque æmuli mei adfuturi sint,” respondit Godfery gestu iocoso. “Hi vestigia mea premunt — quin et iam adsunt!”

Vicenis circiter minutis proximis relatores cæterorum diurnorum non cessarunt affluere, et mox tota eorum turba officinam ærarii circumfudit. Nam fere ab omnibus diurnis aliquis specialis relator ad intervisendum herum Pigot delectus erat. Manifestum enim parebat cuncta diurna hunc eventum summi fecisse. Interim ioca bono animo iactabantur, dein aliquis mediastinorum pecunia corrumpebatur ad nomenclatorias congestæ turbæ ad herum Pigot deferendas, et exauditionem petentes.

Mediastinus ridens discessit, mox tamen reversus nuntiabat herum Pigot paucis minutis ad eos excipiendos paratum fore. Sed quum quinque minuta præterivissent, nec ipse comparuisset, hi impatientes iterum tumultuari cœperunt. Isti enim reguli preli ad exspectandum invito assueti non sunt.

“Suadeo ut in castra eius impetus fiat,” relator Mundi dicit.

Eodem fere tempore herus Pigot egressus est in ageam. Momento temporis relatores eum circumfluxerunt.

“Æstimatissimi amici a prelo,” tractim, et vix ullo vestigio peregrinæ enuntiationis fari cœpit, simul in vultus se circumfluentium dispiciens. “Ignoscetis mihi si mei causa tam diu vobis exspectandum erat, sed rebus detinebar maximæ gravitatis; quin etiam vidulo[11] meo convasando. Mediastine,” subiungit, “vidulum meum ante ianuam reperies. Velis huc eum afferre, ut ad excedendum statim paratus esse possim.” Mediastinus propere digressus est, herus autem Pigot se ad nos vertit: “Itaque mei amici,” prosequitur, “quí potero me vobis utilem præstare.”

Ex rei natura vice oratoris Godfrey fungi debebat.

“Primum, mi Here Pigot, te, in Americam advenientem, salvere iubemus,” ait ille, “dein sperare libet moram, quam in patria nostra exiges, prosperrimam ac iucundissimam futuram.”

“Dicis amicissime,” iucundo risu respondit Francus. “Persuasum mihi est hic me omnia iucundissima experturum — præsertim urbem vestram miram, de qua iam tanta audivi iucunda, stupenda ac mira.”

“Deinde,” prosequitur Godfrey, “speramus, te adiuvante, fieri posse ut decuria lictorum nostra mysterium nuper hic cæsorum trium retegere, reumque apprehendere valeat. Sibi enim relicti nihil proficere posse videntur.”

Herus Pigot velut in deprecationem manus protendit.

“Ego quoque spero labores nostros effectu non carituros,” ipse respondit; “verum si lictores vestri efficere nihil poterant, vereor ut exili meá operá possint. Ego profecto magna decuriæ vestræ admiratione teneor; labores eius miris eventibus iure gloriantur, præsertim si rerum statum sibi obversantem ex æquo ponderemus.”

Sermo autem eius voce tam ex corde genuina prolatus mihi videbatur, ut vix verbum eius dubitare auderem; Godfrey tamen subridebat tantum.

“Lictorum decuriam Francicam in orbe efficacissimam esse,” inquit ille, “iam in proverbium abiit. Certe tu habes quod de horum morte sentias?”

“Vereor admodum,” respondit herus Pigot veluti dolenter, “ut hic quæstioni isti modo respondere possim, aut ut eam tecum pertractem. Primum oportebit me præfecto vestrorum agentum quædam referre. Cras cuncta quæ potero cum voluptate tibi enarrabo. Verum pro ista vespera labia mea constricta manere decet, quamcunque doleam me minus civilem præbere oportere.”

Satis clare licebat mihi audire a tergo quemadmodum relatores leni retrorsum spiramine tracto improbarent negatum directæ quæstioni responsum. At nullum profecto dubium esse poterat, quin herus Pigot officio suo rite stetisset; tamen Godfrey assultum a latere tentavit.

“Futurumne est ut hac vespera in terram descendas?” quærit.

“Equidem aliquem, qui vicem decuriæ agentum gerat, me hic conventurum paravi,” explicat herus Pigot. “Cum eo in urbem ire exspectavi; tempus enim urget. Præterea, quo citius opus nostrum aggrediemur, eo existimo verosimilius cum fructu nos elaboraturos. A, fortasse is ille est!” subiungit quum vocem sciscitantem elatam de “Musir Piggott” audivisset.

Vocem ego agnovi, ut et Godfrey, probeque animadverti umbram tristitiæ in eius vultu.

Momento post Grady, cuius calcibus Simmonds insistebat, viam sibi cubitis per turbam parabat.

“Here Piggott!” clamitabat Grady, manumque gracilem Franci vastis suis ungulis compressit ea quidem vi, quæ sine dubitatione dolorem incussit. “Delectat me videre te posse, mi Here. Salvus esto in urbe nostra, ut nos hic in America dicere solemus. Enixe spero te Anglice scire, nam ego linguaculam tuam prorsus non calleo. Ego Delectus Grady sum, præfectus decuriæ agentum; hic autem Simmonds est, unus meorum hominum.”

Suavis heri Pigot morum tranquillitas ne minimum quidem erat turbata.

“Pergratum mihi est te, mi Here, convenisse; et te, mi Here Simòn,” fatur ille. “Ita sane, scio Anglice — tamen, ut vides, non sine arduo conatu loquor.”

“Isti relatores, ut mihi videtur, ad exitium te molestant,” quibus dictis per turbam circumspexit, frontemque rugavit, quum Godfrey animadvertit. “Iam deceret vos iuvenculos hinc facessere. Hac enim vespera nihil e nobis elicietis, nonne, Here Piggott?”

“Ex mea parte paullo ante palam feci me oportere ut primum acta ad referrem,” assentitur Pigot.

“Tum secedamus aliquo, bibamusque aliquid,” suggerit Grady.

“Ego vero,” mite respondet Pigot, “sperabam sine mora nos in terram descensuros. Acta enim pro te habeo parata . . .”

“Placet,” excipit Grady, “postea autem quam acta perspexero Latamviam tibi ostentabo, tecumque paciscar nullá tali re hilareos Parisios gloriari posse. Celox nostra nos præstolatur, ac statim licebit nos discedere. Tuane ista bulga est? Itane? Apprehende eam, Simmonds, ferque tecum,” et sic Grady præivit gradus descensurus.

At mediastinus attentissimus Simmonds antevertit.

Herus Pigot leni risu ad nos conversus,

“Ad crastinum ergo usque diem, amici,” inquit. “Hospes ero Diversorii Astor, libenterque ibi vos excipiam, horá undecimá? Hac vespera vobis me nihil edisserere posse revera perquam doleo.”

His dictis ærario manum porrexit, nosque sublata manu salutans, se socium Grady adiunxit, qui satis impatiens has amœnitates observabat. Denique per gradus oculis nostris iunctim se subduxerunt.

“En, amici, exemplum, quam sint mores contrarii!” affatur nos Godfrey circa se dispiciens. “Non vos pudet Americæ?”

Adstantes riserunt, probe enim tenebant hæc ad Grady referre, tamen etiam palam constabat inter illos assensum negari nequire.

“Veni, Lester,” de discessu cogitans me affatur, “iam et redire convenit. Ad cæteros revehendos celocem iterum mittam,” quibus dictis gradus descendere cœpit.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings