Caput IX.
Arcadius Avellanus translation
Hariolationes circa Ænigma.
Ambulatio sursum versum mihi profuit. Pluvia iam cessavit, atque aura ita sensus afficiebat acsi in recentem saporem purumque odorem fuisset elutrita.[1] Magnos eius haustus respiravi, unde sensus fatigii, pressuræ, viriumque iacturæ pedetentim dissipatus est. Nihil properavi — quin etiam de itinere me in Compitum Madison diverti, et in molem ædificii Lævigatorii Ferri[2] respexi, quod radiis lunæ collustratum speciem eboris cæsi referebat albicans et purum — atque media nox iam pridem præterivit quum ego ad Marathonem perveni. Higgins ostiarius iam ostium exterius sera occludere parabat, ac post pauca minuta me in tollenone convenit.
“Est vir quidam qui te præstolatur,” affatur me, ubi vectaculum[3] sursum ruere cœpit. “Herus Godfrey is est. Vix dena minuta ante hic attigit. Memorabat te eum exspectare, proin in tua cubicula eum admisi.”
“Fecisti amice,” respondi, et iam iterum de indefessis viribus Godfrey cogitavi.
Eum in artisellio volutantem et in me renidentem intrans reperi.
“Higgins me docuit te necdum revenisse,” fatur velut in explicationem, “itaque hic te aliquantum exspectare ratum duxi ea lege, ut, si admodum lassus non esses, aliquantum verbigeraremur. Sin vero aliter, dic sodes, et ego me e medio tollam protinus.”
“Lassus non sum,” respondi lænam meam pendens. “Quin valentiorem me sentio quam una hora ante.”
“Non me latebat tunc te tantum non confectum esse.”
“Quínam tu sospes perduravisti, Godfrey?” quæro ex eo, dum e regione sibi sedem capiebam. “Tu defessus minime videris.”
“Sum tamen,” ait, “paucillum. Sed fultus sum cerebro stulto, quod corpus usque eo dum quid ad agendum supersit, sopiri non sinit. Quum vero hæc perfecta sunt, corpus relaxat, quod instar vacerræ somno mergitur. Modo accurate novi me hac nocte somno probe frui usque eo non posse, donec scitum theorema tuum mihi concredideris. Præterea et ego habeo pauca tibi quæ tradam.”
“Perge igitur!” hortor eum.
“Remulcale paullo ante meum ex officina discessum Parisiis accepimus. Herus ille Theophilus d’Aurelle fidicen est Caffariæ[4] Parisiacæ. Hac vespera more solito suis fidibus cecinit, fieri itaque nullo pacto potest ut ipse cadaver iaceat in conditorio Neo Eboraci. Insuper, quanto ipsi notum, nullus amicorum eius in America est. Absque dubio posse eum per effigiem mortui, quis ille fuerit, declarare censeo, cuius exemplar iam viæ commisimus, sed nova ante senos aut octonos dies percipere haud possumus. Sed ego recte hariolatus sum — nomen hominis non est d’Aurelle.”
“Ais tu effigiem eius te habere?”
“Habeo, hoc postmeridiem aliquot fieri iussi. En unam. Tibi serves; aliquando usui tibi esse poterit.”
Accepi pagellam, et ut speculabar vultum in ea depictum cœpi intelligere torva lineamenta, quæ postmeridiem videram, nullum mihi præbuisse verum hominis eiusque aspectús conceptum. Nunc oculi clausi, lineamentaque composita erant atque placida, verum etiam ipsa mors haud illi commodavit certam dignitatem. Vultus erat hominis levis et licentiosi, cauponarum asseclæ, ut Parks dixerat — gyrovagi[5] platearum, hominis indolentis, qui in nulla non turpitudinis fraudisque ima descendere paratus esse videretur. Ego saltem sic existimavi.
“Is mihi certe imæ sortis homo esse videtur,” me observans ait Godfrey. “Aliquis parasitorum sine labore et quæstu, qui Parisiis haud rari sunt. Tabernariæ et ancillæ proclives in eos sunt.”
“Recte te æstimare censeo,” affirmo ego: “verumtamen, si eius fuit sortis, perspicere haud queo quid negotii ei cum Philippo Vantine esse poteruit.”
“Nec ego; verum et aliæ res complures sunt quas haud plus capio. Omnes nos cœcutimus, mi Lester; hæc reputastine? Prorsus cœcutimus.”
“Cogitavi de ea re,” respondi tractim.
“Quis ille homullus fuerit, sine dubio, suo tempore declarabimus — fortasse citius quam exspectamus, cuncta enim diurna matutina effigiem eius divulgabunt, atque si hic, Neo Eboraci, notus fuerit vel maxime, aliquis eum agnoscet. Quum noverimus quis fuerit, verosimile erit et negotium eius cum Vantine nos divinare posse. Perinde reperiemus quæ mulier illa sit quæ hac vespera Vantine viserit — quod nihil est nisi amplior Rogers vexatio donec fateatur, quum haud erit difficile eam exquirere, suaque secreta elicere. Insuper et cognoscemus quare Rogers eam tegat et tueatur. Hæc omnia parum erunt ardua. Sed quum hæc omnia perfecerimus, omniaque facta ad manus erunt, vereor ne ista omnia haud sint ullius momenti.”
“Ullius momenti?” repeto ego. “At vero certe — quondam.”
“Nullius momenti, siquidem has res non quærimus. Id rescire volumus quemadmodum Vantine et hic Francus ignotus cæsi fuerint. Atque hoc ipsum est, certo scio, quod nec vir, nec mulier, neque Rogers, nec quisquam cui obviam facti sumus, declaraverit. Omni huic rei humana sublatet persona, quam ne suspicari quidem novimus, et quæ quo demum modo eruenda sit, prorsus ignoro. Ænigma mihi est, pæne terret me; est tamquam umbra minax, quam nemo prehendere queat.”
Momentum temporis silebamus; dein tempus esse arbitrabar ut et ego eloquerer.
“Godfrey,” fari cœpi, “quod modo tibi dicturus sum, per fidem dictum existimes velim, nec nisi facultate a me concessa edixeris. Spondesne?”
“Quin prosequere!” ait me contuitus.
“Enimvero me scire arbitror quemadmodum hi duo viri cæsi sint. Audidum.”
Narravi illi deinceps historiam arcæ Boulé; recolui sententiam Vantine cuius ea primum fuerit; memoravi pretium quod ipse pro ea solvere paratus fuerit; explicui longiuscule discrimen inter primarium et redditivum, ac repetivi eius assertum hanc esse primigeniam et artificium indubitatum. Longe ante quam ego finiveram Godfrey exta artisellium fuit, vultus eius rubore perfusus, oculi ardebant, atque in cubiculo sursum ac deorsum ambulabat.
“Præclarum!” mussitabat interdum. “Ingens! Quem et qualem efficeret casum, Lester!” clamabat ante sellam meam consistens, meque veluti lumine gloriæ irradiabat iam narrationem absolventem. “Unicum quoque est et hinc præclarum. Tam est unica fabula quam ista arca Boulé!”
“Iamne nunc tu quoque perspicis?” quæsivi ægre aliquantum quod coniectura mea tam esset perspicua.
“Num perspiciam?” quærit in sellam recidens. “Quis nisi cœcus non videat? Utut tamen sit, ob res sic collatas fidem auctoris tibi tribuo. Tot enim nostrum — uti Grady! — ita ratiocinari nequeunt, nec quæ negligi queant internoscere valent. Sic, secundum Grady, quod Vantine in possessionem arcæ Boulé casu venit, verosimile esset factum negligendum, atque hoc ipsum factum est omnium cæterorum essentia. Et tu solus id perspexisti.”
“At tu quoque id cito intellexisti,” inquam, “primum quam tibi innui.”
“Ita quidem, sed tu sic retulisti ut rei gravitas esset manifesta. Non capere haud poteram. Puto etiam utrumque nostrum pæne idem de ea re sentire. Nempe,” hic digitis cœpit numerare. “Arca occultum forulum continet. Si enim ea revera Matronæ de Montespan fuerit, carere eo non poterat — ipsa ea re egebat prorsus ita ut ipsa reticula egebat in supparis, aut gemmatis nodulis in manutiis. Forulus is, quoniam fortasse documenta pretio haud æstimanda contenturus erat, veluti litteras regias amatorias — quin etiam plus si idgenus litteræ ab alio viro erant! — condigne custodiendus erat, ideoque mechanisma effingendum erat ad compungendum quemlibet aperire tentantem et ad venenum tam lethale illi instillandum, ut præsentem inferret mortem. Rectene hactenus sentio?”
“Rectius nemo,” annui, “tam clare ne ipse quidem mihi anteposui. Perge!”
“Convenit ergo inter nos,” prosequitur Godfrey, “negotium illius Franci ignoti cum Vantine aliquem nexum cum ista arca habuisse.”
“Ipse Vantine ita putavit,” interpono ego. “Ipse enim mihi postea dixit ob hanc ipsam rem se hunc convenire non recusasse.”
“Quadrat! Recta hinc illatio est nos a vero haud abesse. Negotium ergo Franci ad arcam forulumque occultum attinebat. Solus relictus, arcam in contiguo cubiculo conclavi conspicatus, forulum aperire tentavit, fuitque occisus.”
“Prorsus ita,” approbo ego; “quid vero de Vantine?”
“Mors Vantine vix tam facile explicabitur. Haud absurde suspicabimur et mulierem eodem negotio arcæ ductam venisse. Ipsa quoque occultum forulum volebat aperire, et re ibidem celatá potiri — quod quidem certum videtur ex eius cum priori advena familiaritate.
“Usquene credis eius fuisse effigiem quam ille in horologiolo gessit?”
“Id pro certo scio. Sed quí accidit ut Vantine occideretur? Num mulier fato prioris monita Vantine ad tentandum forulum consulto induxerit, ne sibi periclitandum esset? An vero ipsa quoque ignara mechanismatis fuit? Præsertim vero cum successune ipsa res in arca clausas subduxerit?”
“Miror quid arca celet,” curiosus quærito ego.
“A, utinam id sciremus!”
“Fortasse mulier id ne curavit quidem. Vantine ipse mihi dixit se arcam accuratissime exploraturum. Nec dubito quin ipse hoc ipsum agitasset, quum interventu mulieris turbatus esset. Fieri quoque potest ipsum se hanc e domo emisisse, tum vero ad arcam regressum, postquam ipsa discessisset, in forulum occultum incidisse.”
“Ita, sane; id quoque fieri poterat. Verumtamen mecum fateberis utrumque hunc fere in modum, ut modo descripseram, occisum fuisse.”
“Recte mones. Nihil prorsus puto dubitandum.”
“Obstant quidem nonnulla — nec parum gravia. Sententia hæc declarat quidem modum utriusque necis, perinde explicat similitudinem vulnerum; ostendit porro quare utraque plaga in recta manu, paullo infra iuncturas, inflicta sit; explicat denique quare cadavera eodem reperta sint loco, siquidem uterque eorum opem quæsitum iverat. Verum, primo loco, si Francus forulum evulserit, quisnam eundem clausit?”
“Fortasse manu remota forulus ipse se clausit.”
“Et iterum sese clausit postquam Vantine aperuerit?”
“Etiam.”
“Mechanisma scitissimum id esse oportet.”
“At id fieri saltem potest.”
“Quid id fieri posse neget? Meminisse nos convenit veneficos eius ævi ingeniosissimos fuisse. Ea fuerunt tempora gloriæ La Voisin atque Marquise Brinvilliers ab Elixi, et Orcus noverit quot aliorum artis huius peritorum, qui Catharinam de Medicis in Franciam secuti sint. Hæc ergo omnia fieri certe poterant. Unum tamen est quod fieri non possit, atque hoc est venenum, quod si ita ingestum est ut hic ingestum esse credimus, liquidum esse oportet, recens esse, semperque ad adhibendum paratum in ea arca servari per plus quam tercentos annos. Atqui id ante sæcula exsiccatum esse oportebat. Nec mechanisma tam diu integrum perduraret, admodum enim argutum ac delicatum id esse oportet. Proinde oleo subinde oblini repararique deberet. Si choragium[6] id impellit — nec capio quid aliud id impulerit — choragium debebat subinde renovari et intendi.”
“Tum?” quæro, silentio ab eo facto.
“Tum clarum est forulum aliquid recentioris celare quam litteras Ludovici Quartidecimi amatorias. Mechanisma arcæ novissime debebat in ordinem redigi. Sed a quo, et quamobrem? Istud est arcanum quod se nobis ad solvendum offert — est autem propositio præstantissima. Dein est aliud quod obstat,” pergit ille. “Francus ille novit aliquid de illo forulo occulto, quia, ut nostra fert sententia, aperuit eum, et occisus est. Cur fuit ille ignarus veneni?”
Hoc vere poterat obverti, et quo plus de ea re cogitavi, eo gravius videbatur obstaculum.
“Fortasse,” ait denique Godfrey, “d’Aurelle solus erat acturus, a turba segregatus —”
“Turba?”
“Certe hic turba subest. Hoc molimentum certe opus est complurium. Dux autem istius turbæ magno est ingenio! Miror utrum capias quanti ingenii ipse sit! Reputa modo: Ipse perspectum habet secretum foruli arcæ Matronæ de Montespan, sed præprimis ipse novit secretum veneni — veneni Mediceorum! Capisne, mi Lester, quanti hoc sit?”
“Quid, tandem?” quæsivi, quod Godfrey me iam superabat.
“Hoc indicatur insignem eum esse malefactorem — revera egregium malefactorem — talem, qualem scelera nulla latent. Animadverte sis. Is solus novit secretum huius veneni; unus suorum gregem deserit, proditionem suam vitá luit. Ille est mens, cæteri instrumenta tantum!”
“Ergo tu non credis arcam casu ad Vantine missam esse?”
“Casune? Minime gentium! Quin pars fuit integrans propositi — eximii propositi!”
“Etiamne id potes mihi declarare?” quæro ex eo quadam ironia, nam haud diffiteor mihi visum esse Godfrey se phantasia suá abripi passum esse.
Bono animo subridens me conspexit.
“Hæc omnia utique fabulas texere est,” ingenue fassus est. “Ego primus id agnosco. Nihil nisi enim rationem theorematis nostri ad naturalem finem sum prosecutus. At fieri etiam potest nos a recto tramite prorsus aberrasse. Fortasse d’Aurelle, aut quidquid aliud nomen eius fuerit, casu tantum fortuito, tamquam blatta in flammam candelæ, eo incidit. — Quod ad molimen ipsum attinet — coniectura mea nonnisi est. Quid tandem si ego et tu indicia deteximus audacis latrocinii —”
Subito conticuit, expalluit, mox iterum erubuit.
“Quidnam rei, Godfrey?” quæsivi, quod aspectus eius me exterruit.
Reclinatus in sella, oculos palmis obtexit. Vidi quam hi tremerent, quam ipse toto corpore tremeret.
“Exspectadum!” ait raucus. “Exspecta modo!” Mox se erigens, dum vultus angore rigebat, “Lester mi!” clamat voce petili præ pavore: “Arca non custoditur!”
“Imo custoditur,” respondi. “De ea dumtaxat re cogitavi!”
Narravi illi dein quibus cautelis eam custodiri providissem. Non sine suspirio allevatus me audivit.
“Factum optime,” inquit. “Parks haud magno esset præsidio, ex mea sententia, si res in contrarium currerent; existimo tamen arcam tutam esse — hac nocte. Antequam tamen proxima nox obrepat, Lester mi, ipsi nos inspiciemus.”
“Inspiciemus?”
“Sic, Hercle, forulum occultum exploraturi!”
Quasi fascinio tactus illum contueor, sed animo recellens.
“Et reperiemus,” subiunxit.
“D’Aurelle et Vantine repererunt eum,” musso ego spissius.
“Et tum?”
“Uterque est mortuus!”
“Nos non occidet. Nos eam rem muniti obibimus, mi Lester. Dens ille venenatus incassum feriet —”
“Noli!” clamo ego in sellam me revulso. “Ego — ego, inquam, id facere nequeo, Godfrey. Me ignavum non esse Diis notum — at non illud!”
“Tum tu me facientem spectabis,” inquit.
“Id etiam deterius esset.”
“At ego paratus ero, Lester. Nullum erit periculum. Sume animum! Quin res idgenus vix ulli in vita semel contingit — evertere occultum forulum matronæ de Montespan! Sic profecto!” subiungit oculis micantibus, “et ut insimul malefactori nostri ævi audacissimo nos ipsos æquas præbeamus obices!”
Risus eius petilis index suæ erat concitationis.
“Dein, scisne, mi Lester, quid in eo forulo reperturi simus? At hoc — est profecto mera coniectura — coniectura cœcissima, sed si sit vera — si vera sit!”
E sella sua exsiliit labra mandens, toto tremens corpore. Intra pauca tamen momenta requievit.
“Utut sit, Lester, nonne mihi non deeris? Veniesne?”
Mori eius quasi magico obluctari haud poteram. Præterea — occultus forulus Matronæ de Montespan erat evertendus! Obices ipsos nos eramus ævi nostri summo malefactori posituri! Quanta discrimina!
“Adero,” respondi celeri haustu æris; “veniam!”
Vultu hilari me in humero conpalpavit.
“Id te facturum novi! Ergo vesperi crastino. — Te accersurus horá septimá tibi adero. Cœnabimus una — ac tum, euge, grande illud arcanum! Conventumne?”
“Conventum!” respondi.
Sumptis læna pileoque ad ianuam accessit.
“Quædam quæ fieri debeant supersunt,” inquit; “lorica illa parari debebit — atque ratio procedendi, ut scis, excogitanda. Vale, igitur, faustam tibi precor noctem — ad hodiernam usque vesperam!”
Eo denique digresso mox ianuam pone se claudi strepitumque gressuum pedetentim evanescere audivi. Horologiolum tum aspexi: hora fere erat secunda.
Pæne vertiginosus decubui. Quies tamen mea horridis somniis erat turbata, somniis — de colubro qui fulgidis oculis, dentibusque veneno stillantibus ad feriendum mihi imminens se erigebat.
↑ Lavata.