← Table of contents
Mysterium Arcae Boulé

Caput II.

Arcadius Avellanus translation

Prima Tragœdia.

Vel unico ictu oculi satis clarum erat hominem mortuum esse. Nulla in eo vultu livido vita latere poterat, aut vero in oculis vitro similibus.

“Cave eum attrectes,” moneo eum, quod Vantine iam accedere parabat. “Iam sero est.”

Eum itaque retraxi, ac paulisper ambo trementes stabamus, ut fere semper, quum subito in conspectum mortis incurrimus.

“Quisnam ille est?” tandem quærito.

“Nescio,” rauce respondit Vantine. “Nunquam eum antea vidi.” Inde ad tintinnabulum ostii regressus, acriter pulsat. Tum, “Parks,” prosequitur severe, ut hic per fores in conspectum venerat, “quidnam hic gestum est?”

“Gestum, mi Here?” verbum repetit Parks stupefactus non modo verbo sed et voce qua prolatum erat. “Prorsus nihil scio quid —”

Tum convulsum cadaver ei sub oculos cecidit, quo protinus obmutuit, oculi patescere, os patere.

“Ecquis iste est?” quærit herus acriter. “Ut quid iste hic est?”

“Hem — hem,” ægre balbutit Parks, “ille iste est qui hic et præstolabatur, mi Here.”

“Aisne tu eum hac in domo cæsum fuisse?” instat Vantine.

“Certe ipse vivus intravit, Here mi,” respondet Parks magis interea ad se reversus. “Fieri potest eum nihil nisi quietum quæsivisse locum ubi se perimere posset. Animo aliquantum excitus fuit.”

“Sane profecto,” probat Vantine cum suspirio ex allevatione, “iusta videtur explicatio. Tamen utinam alium locum sibi elegisset. Existimo, mi Lester, nos decuriam lictoriam[1] appellare oportere.”

“Sic et ego puto,” inquam, “æque ac mortuarium inquisitorem. Satius fortasse erit ut hæc penes me linquas. Conclave hoc obserabimus, nec domo quisquam usque eo dum lictores adveniant excedet.”

“Dictum bene,” multum sublevatus ait Vantine. “Dabo operam” ait cito discedens, dum ego ad telephonum accessi, evocavique decuriam lictoriam, et quid accidisset, edocui.

Minutis vicenis post tintinnabulum ostii personuit. Parks ostium aperuit, et quatuor viros intromisit.

“Heus, eccum te, mi Simmonds,” inquam, eum affatus qui primus ingressus est, utpote quem velut decurionem agentum[2] e declarato Mysterio Marathonico agnoveram. A tergo eius stabat Inquisitor Mortuarius, Goldberger, quem iam alias bis conveneram; tertius autem, qui vultu quærebundo in me renidens intrabat, fuit Iacobus Godfrey, genialis relator diurni Record. Denique quartus lictor erat paludatus, qui iussu Simmonds ad ostium custos constitit.

“Ita, revera,” inquit Godfrey ut manus tendimus, “casu cum Simmonds colloquebar, quum accitu evocabamur tuo, ac satius duxi ipse quoque advenire. Quidnam rei est?”

“Haud plus suicidio, ni fallor,” reseravique fores in conclave ducentes, ubi cadaver iacebat.

Simmonds, Goldberger, Godfreyque intraverunt. Ego secutus fores clausi.

“Nihil hic turbatum est,” moneo eos. “Cadaver nemo contrectavit.”

Simmonds nutu probavit, ac speculabundus in conclavi circumspexit; sed oculi Godfrey, ut animadverti, in vultum cadaveris erant defixi. Goldberger se in genua demisit iuxta corpus mortui, inspectabat oculos, et digitis carpum mortui lævum palpabat. In pedes erectus, stans spectabat cadaver, ego autem oculos eius comitatus, situm cadaveris accuratius observavi quam primo stringoris cadaveris inventi momento.

Iacebat autem cadaver in latere dextro, semipronum, dextro brachio sub se flexo, læva autem manu in tabulato, supra caput, in pugnum stricta. Genua sursum erant contracta, ac veluti spasmo convulsa; vultus autem horridum in modum erat torvus quasi sub cute purpurá tinctus esset, sanguisque subito rigore congelasset. Oculi late patebant, quorum obtutus rigidus non parum addebat terrori atque dolori e vultu manifesto. In summa, aspectus hic haud erat gratus, prohinc post brevem moram oculos non sine tremore animi reluctantis averti.

Mortuarius in Simmonds respicit.

“Causa mortis haud procul quærenda,” fatur ille. “Utique venenum.”

“Utique,” annuit Simmonds.

“At quod genus?” quæritat Godfrey.

“Id examinis erit declarare,” ait ille; tum iterum proclinat ad vultum torvum mortui paullo accuratius inspiciendum.

“Licet mihi asserere indicia haud esse communia.”

Godfrey humeros motabat.

“Numquis aliter asseruit?” refert ipse, quo facto, ad dispiciendum in conclavi se convertit.

“Quid tu, Here Lester, super hac re habes quod dicas?” quæritat Goldberger.

Quæ scivi cuncta edisserui — quemadmodum Parks adventum peregrini retulerit, quí ego cum Vantine descenderim, quí Vantine me appellaverit ac, postremo, quí Parks cadaver idem cum advena esse declaraverit.

“Estne quidquam quod hac de re coniectes?” quærit Goldberger.

“Nihil nisi quod causam huc veniendi simulatam putem — nempe hunc peregrinum tutum quæsivisse locum, ubi mortem nullis testibus sibi adscicere liceret.”

“Quantum temporis intercessit inter nuntium a Parks allatum, vestrumque cum Vantine descensum?”

“Dimidium fortasse horæ.”

Goldberger nutu probat.

“Citemus Parks,” iubet ille.

Pansa igitur ianua Parks qui in infimo gradu sedebat, inclamando accersivi.

Conclave intrantem Parks Goldberger sollertiori cura intuitus est; sed dubio circa Parks haud erat ullus locus. Nam ipse in servitiis Vantine denos octonos aut iam exegerat annos, atque indiciorum caculæ probi ac fidi prorsus erat plenus.

“Nostine hunc hominem?” quærit Goldberger, cadaver gestu indicans.

“Non novi, Here,” respondet Parks. “Nunquam ante circiter unam horam eum vidi quam Rogers me e diæta devocaverat, aliquem hic esse significando qui herum Vantine convenire vellet.”

“Quisnam est Rogers?”

“Pedisequus ille est, Here. Ille est qui tinnitu ostii evocatus apertum ivit.”

“Quidnam tum evenit?”

“Ego pagellam eius nomenclatoriam ad herum Vantine detuli.”

“Num herus Vantine novit hominem?”

“Non novit; proin causam eius adventus sciscitatus est.”

“Quonam ergo proposito venit?”

“Nescio, mi Here; Anglice fere nihil sciebat — Francum eum fuisse puto.”

Goldberger iterum deorsum in cadaver spectabat et caput motabat.

“Prosequere!” ait ille.

“Is vero tam erat animo concitus,” pergit Parks, “ut vel quod parum Anglice sciverit, ei excidisset.”

“Qua de causa eum concitatum fuisse iudicavisti?”

“Ita balbutivit, ita oculi scintillabant. Inde putavi eum intravisse, ut hic mortem suicidio oppeteret — nec mirarer si reperires eum alicunde evasisse. Quodammodo in mentem mihi venit satius fore eum exigere, quam pagellam eius hero Vantine exhibere — utinam ita fecissem — at vero pagellam eius ad herum Vantine detuli, herus vero Vantine eum per me considere iussit atque se opperiri, prohinc iterum descendi, hominem huc intromisi, herumque Vantine mox adventurum ei dixi, quo facto, Rogers et ego ad prandendum recessimus, ibique ad tinnitum usque nolæ sedebamus, tum ego huc accessi, ubi herum Vantine præstolantem reperi.”

“Aisne tu te Rogersque discessisse, atque hunc peregrinum hic solum reliquisse?”

“Triclinium famulorum, Here, in extrema fauce est. Ianuam apertam reliquimus ut prospectus nobis per longitudinem faucium in atrium usque ostii pateret. Si e conclavi egressus esset, nobis eum videre licuisset.”

“Nec est ipse in ambitum egressus dum vos ibi morabimini?”

“Non est.”

“Quisquamne intravit?”

“Nemo quisquam; ostium seram fert recellentem. Extrinsecus nisi clavi reserari nequit.”

“Certo igitur tibi constat, dum tu atque Rogers ibi sedebatis neminem aut ingredi aut egredi potuisse.”

“Ne posticá quidem ianuá, mi Here; nam ad egrediendum illac, triclinium, ubi nos sedebamus, debet transiri.”

“Ubi interim erant cæteri famuli?”

“Coca erat in culina, Here. Dies autem hodiernus ancillæ feriatus est.”

Mortuarius conticuit. Godfrey atque Simmonds taciti auscultaverunt eius disquisitiones, neuter tamen erat iners. Isti interea conclave molliter perambulabant, introspexerunt per ianuam apertam cubiculum contiguum, tentarunt pessulos fenestrarum, ac, denique, tapetas quoque minutatim indagaverunt.

“Ad quem usum adhibetur cubiculum contiguum?” quærit Godfrey, digito ianuam eius indicans.

“Id modo genus est fornicis,” respondit Parks. “Herus Vantine modo est ex Europa reversus, et nos ibi evasavimus quasdam res quas ipse peregri præstinaverat.”

“Hæc, puto, sufficient,” fatur Goldberger post brevem moram. “Velis, rogo, herum Vantine intromittere.”

Parks prodivit, ac minuto post Vantine intravit. Ipse ea quæ ego et Parks fassi sumus, confirmavit, unicam tamen rem addidit.

“En hic est pagella nomenclatoria hominis,” ait, manuque rigidam chartulam quadratam obtulit.

Goldberger cepit pagellam, aspexit, tum adstanti Simmonds porrexit.

“Id haud multum prodit,” ait hic, traditque Godfrey. Ego trans humerum eius aspexi, vidique in chartula hunc unum versiculum esse incisum:

M. THÉOPHILE D’AURELLE

“Nisi quod Francus est, ut Parks prodidit,” inquit Godfrey. “Id vel de vestimenti lineamentis clarum est.”

“Æque ac de modo tonsuræ crinium,” subiungit Goldberger. “Aisne tu, mi Here Vantine, te eum non novisse?”

“Eum, quantum sciam,” respondit Vantine, “nunquam antehac conspexi. Nomen mihi penitus ignotum est.”

“Tum, igitur,” fatur Goldberger, iterum recepta, sacculoque commissá chartulá, “iuvabit fortasse cadaver in grabatum sublevare prope ad fenestram, contentaque sacculorum videre.”

Homo gracilioris erat staturæ, ita ut Simmonds et Goldberger soli, sine labore, tollerent, et grabato imponerent. Vidi interea Godfrey per locum in tapeta vacuefactum circumspectare.

“Unum præsertim scire cuperem,” ait post moram, “si homullus hic venenum sumpsit, quonam e vasculo id fecerit? Ubinam est theca, aut phiala, aut quid aliud?”

“Est fortasse in palmo,” putat Simmonds, dextramque eius sublevat, quæ ad latus grabati dependebat.

Ubi vero hanc in iubar solis tollit, acriter exclamat:

“Cernitedum!” quo dicto manum sic vertit ut eam omnes videre possemus.

Erat autem ea tumida et fusco suffusa.

“Vide hoc,” ait Simmonds, “eum aliquid percussit,” et duas graviores puncturas in manu conversa, paullo supra digitorum iuncturas ostendit, unde aliquot guttulæ sanguinis manaverant quæ iam siccatæ erant.

Stupore concitatus Godfrey leni voce mutit, et ad accuratius inspiciendum vulnus prorsum proclinavit. Tum serio vultu ad nos conversus,

“Homo iste,” inquit voce submissa, “non hausit venenum, sed cæsus fuit!”

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings